Zoopaideia, seu morum a brutis petita institutio ordine alphabetico tum virtutum, tum vitiorum, authore R. P. Antonio de Belinghem Societatis Iesu. Opus non iniucundum, ex sacris & prophanis collectum

발행: 1621년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

sso S A PQ A. habent locum a iunioribus discretum, neque ut hae ad mella colligenda egrediuntur sed domi se continent. Q Dd idem formicis solemne est neque enim quae inter eas annis sunt graues ad melle confluunt , sed in limine domus eas expectant, quae inde onustae

remeant, quarum Monera excipiunt, atque in horreum condunt. ANNOTATIONES.a Summa obseruantia Quod Lycurgus, quod Solon, Taleucus, Charondas,caeterique legislatores praeclare san, Ciuerunt, ut natu grandibus minores, vel de sedibus, vel de via decedant,eisiaque aetatis reuerentia assurgant, hoc idem natura brutis seruadum praescripsit, cui quidem ipsa obsequuntur magis, quam legislatorum sanctionibus

mortales Quot enim vigere licet iunioribus,qui coram cano capite quod L monet scriptura non consurgunt, n*que honorant personam senis Qui atta

tem per se venerabilem dedecorant,atque dehonestanto Qui eos spernunt, atque vilipendunt contra illud Sapientis

592쪽

SENE C Tvs tis: Ne spernas hominem in sua sene- Ecelarctute,etenim ex nobis senescunt. Quasi dicat: Quamquam forti modbsis vegetoque corpore senes autem infirmo atque imbecillo, licet animo valeas atque sensu, qui in illis sensim deficit,

non ided tamen contra eos insolescendum neque ipsi tibi aut risu prosequendi, aut ignominia assiciendi, etenim ex nobis senescunt obrepet etia tibi paulatim senectus siquidem ea dignus sis,

non prius vitae tuae periodus finem capiat annisque grauaberis: Veniet fecissetiam tibi lepus afflictionis in appro 'pinquabunt anni de quibus dices non mihi placent Tenebrescent tibi solaclumeni lunari stellae, d reuertentur nubes post pluviam commovebuntur tibi custodes domus, .nutabunt viri

fortissimi motiosae erunt molentes inminuto numero, ceteraque etiam tibi euenient senectutis incommoda, quae

pulcherrima Allegoria persequitur Salomon itaque tibi tempus animo praeuidedum , neque aduersus senes insolescendum, maxim quo pudendum N te

593쪽

te in ista aduersus natu maiores Obseruantia, tanto brutis ipsis inferiorem

existere.

ITA functos sepultura assicie,

dos docent variae animantes. Elophantus cum alterum perspexerit mortuum super eum terra promoscide insjcit, vel ramum , atque ac quodammodo mortuo parentat, Ommunem mortis sortem miseratus.Grues item sepultura mortuas suas assiciunt, viae Formicae, quae sibi necessitudine aliqua iunctas granorum folliculis c6dunt, ut homines in urnis paretes suos vel amicos. Apes etia defunctas suas

efferunt, funerantiumque more comI- tanture equias. ANNOTATIONES.

.Fomicae. Domos suas habent for. micae cauernis discretas omnino tribus, e quibus una est in qua carius&comitia

594쪽

tia celebrantur, altera eorum , quae in annum seruantur penu Tertia elatoru vita functorum caemeterium. Quanta sit autem formicis mortuarum cura, ne insepulta maneant, fide facit, quod se obseruasse commemorat Cleanthes, Plisia formicas quasdam ad alienam myr-chi a. meciam seu domicilium ad ijsse, lique aliunde nacta formicam mortuam detulisse, atque inae erna faucibus constitisse, dum aliae inde egrederentur,atque obuiam procederent. Ibi tum Veluti interie aliquid . ollocuta Contraxisse,atque rursus intro rediise hoc factum iterum iterumque postremo vermem has redimendae ut videbatur, mortuae formicae,' quae ad eas pertinebat, pretium extulisse, idque alteras accepisse, & quam ferrent mortuam dimisisse, quam ubi de aliarum manibus accepissent, eam inde humandam exportasse atque discessisse . Quid his quaeso vel humanius ab istis animalculis , vel amicabilius praestari potuit ZMultum quidem ac merit,san celebratur imperatorum ducumque exer- dici citus

595쪽

Mης catus pietas, qui eorum militum corpω' ra, quorum fortis ac gloriosa fuit mors, etiam persoluto pretio redimunt, eaque ipsa honorifico condunt sepulchro verum ut isto humanitatis ossicio eos pro. sequantur, monet tum ratio ipsa , tum eorum in rempublicam merita , tum

quandoque humana lex apud Athenienses enim si quis dux peremptos berulo, sepulchro honestare neglexisset,capite plectebaturo tum pericula adita, vulneraque suscepta, quini mors pro communi salute generose obita,quibus stimulis quid validius excogitari pos.stZquid autem istorum in formicis coperias quos nec ratio, qua carent ipsae,

neque mortuarum merita quae nulla

sunt: ut essent ab ijs cognosci non possent, sed unius naturae propensio ad tam illustrem tamque admirandam invita functos pietatem beneuolentiam-- quo propellit. a. Apes. J Quod ita canit Poeta.

Lib. . tum corpora luce carentum

596쪽

DElphini sui generis mortuorum Aelian.

sepulturam sic curant: Eorum i r 2.c. cadauera subeutes ad summam aquam alleuant, tum ad continentem

simul illos esserentes, hominibus sepeliendos tradunt: postea sequitur magna delphinorum multitudo, tanquam funeri operam dantium, atque inextin- honores conferentium , illosque ab impetu aliarum belluarum ne deuorentur, defendentium Accipiter hominem mortuum, si inhumatum perspexerit, iniecta gleba, contegit. .

. ANNOTATIONES. s. Sepulturam curant. Cum homines alios item homines insepultos relinquant. Ab Atheniensibus Phocion vir probus proiectus, sepultura caruit. Iacuit Alexandri licet mater Olympias inhumata magnum ver Pompeum, Cum tot tantasque res praeclare gessi Dset, atquessummis vici orijs partis, ter triumphasset, Aegypti non interfecerunt modi sed & capite prius mulctatum, proiectum ad littus reliquerunt.

597쪽

ue , SEPV L T REt ne prophana tantum demus Antio-Mach chus rex, inquit sacer textus' qui in- sepultos multos abiecerat, ipse, illa mentatus insepultus abijcatur, sepultura neque peregrina sus , neque part sepulchro participans Ioachim te

filius Iosiae sepultura asini sepultus est,

putrefaetus, proiectus extra portas Ierusalem. Multi tempore Tobiae inhumati iacuere, e quibus quos poterat

. i. . ipso sepultura donabat. Denique Babylonis rea, de quo haec Isaias: Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus obuolutus cum his, qui interfecti sunt gladii, descenderunt ad fundamenta Iaci quasi cadauer putridum. Qui plura istius generis desiderat consulat tum historiam Ecclesiasticam, tum Romanum Martyrologium Vnde comperiet,quam sint feris ipsis inhuman1ores a saeuiores homines, etenim ibi sese offerent ho-

Iri Inum portet verius Quam homines, ciu non insepulta tantum sanctorum

Martyrum corpora dimiserunt , sed ea

ipsa tum seris lanianda atque discerpenda,

598쪽

SE VLT VRδε. 67penda tradiderut,tum in ea ipsi summa crudelitate atque inhumanitate Pute runt ista etiam re bruta Inlaumaniores, quod haec sacris sanctorum exuuijs frequenter pepercerunt,easque intactas reliquerunt, quas ipsi omni contumeliarum genere violarunt. et Contegit. Id enim postulare videntur vita functi. Vt ille apud Ma

ronem.

Enpe me his inuicti malis, aut tu mihis. A MA

terram

In yce, namquepore , portosque require Velinos. Facit autem accipiter natura sensu, quod ratione duce sit ab hominibus. Author est Sophocles impium habitus, hi fuisse viso cadauere insepulto non inie- ρης cise puluerem. Atque Athenis Buziges eos est execratus , qui inhunaatum Cadauer neglectui habuissent. Apud Hebraeos etiam lege cauebatur,ne hostem quidem insepultum relinquerent, Vt non sit mirum si tanto Tobias studio in ea idefunctorum sepulturam incubuerit. - .

599쪽

ILENTI naagistri sunt Anseres, qui Taurum montem transmisi iri, singuli Aquilarum metu imordicus ore lapidem tenetit D ne clangorem fundat, tanquam enim silenti frenos sibi in1j- cientes montem transvolant , atque sic suppressa omni clangoris significatione,persaepe Aquilas fallunt.1nter cicadas solus mas cantat, nemina muta est, ac more sponsae verecundar, silentium sibi, conuenire existimat. ANNOΤATIONES.2. Ne clangorem. Dicas eos nosse ira lud sapientis Tempus tacendi,tempus loquendi , quod se tenere audacius a- seruit Ino apud Euripidem. Quantum autem sit silentii bonum, quo quan taque mala lingua inteperantia vide Plutarchum de loquacitate Certe Pythagoreo um atq; Aegyptiori dogma fuit silentio Deum esse colendum.

600쪽

et Co enare. Mulieribus silenti uni conuenire symbolo isto ostendit Phi dias Heliensibus, quibus Veneris signufecit quae testudinem calcaret ij commonstrans , uxoris ornamentum suades custodire ac silentium . Hinc Aegyptiae mulieres calcei non tebantur ut ita domi se continere quodammodo cogerentur , neque possent fabulandi causa quoquam proficisci, atque ut loquitur Paulus, otiosae cir i d T cumire domos non solum otiosae sed Si verbosaei curiosae , loquentes quae non oportet. Quamobrem ab eodem Paulo praescribitur mulieribus, ut a. 3 4T 'ceant, atque In talenta dilcant cum ii. ix.

omni subiectione, docere aute mulieri non permisit, neque d6minari in vir u. sed esse in silentio Multo autem maxinae vetat eas In Ecclesia loqui. Muliere, .adcon

inquii in Ecclesij taceant,non enim λο ι .permittitur eis loqui, sed subditas esse F sicut lex dicit. Siquid autem volunt discere, domi viros suos interrogent: Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.

SEARCH

MENU NAVIGATION