Zoopaideia, seu morum a brutis petita institutio ordine alphabetico tum virtutum, tum vitiorum, authore R. P. Antonio de Belinghem Societatis Iesu. Opus non iniucundum, ex sacris & prophanis collectum

발행: 1621년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

conseruationi prouidet,eaq; omnia a gitur media,quibus ad suum sinem perueniant quis iure sibi Deum ea denegaturum existimet 8 cum praesertim quidquid tum agniculis, tum caeteris Damantibus diuina beneficetia impertita est, id omine unius hominis gratia ab ea factum sit, cui famulatur quidquid est iuxta illud Pauli Omnia vestra sunt. r. Ad sui conferuationem J Neque enim otius caetera ubera ei praeberent, neque ea requireret ipse, solam enim matrena naturali amoris in eam actus pondere requirit, licet forte aliae matres plus habeant lactis, quam ipsa. 3,Vnus odor. Quatenus scilicet odoratus noster potest discernere etenim inest ovibus quaedam sentiedi facultas, nostra longe perfectior, qua foetus suos in numeroso etiam multorum illium grege internoscunt.

VJ Chinus marinus cum tempe- statem praesagit, calculti haud Oxiguum arripit sub ipso tanquam

622쪽

s P E s. syrquam anchora se ipsum stabiliens, detinetiar enim illius pondere, ne facile afuistibus trahatur atque agitetur.

ANNOTATIONES.

. Echi hcsec J Postquam demiratus est Basilius etiam huic animalculo vili, Deum Opt. Max. immensa suae sapientiae vestigium tam euidens atque apertum impressisse, haec addit: Nihil est prorsus, quod non sub Dei prouide-tiam cadat. Nihil est omnino, quod a Deo neglectum sit, omnia explorat, omnia conspicit oculus ille pervigil, omnibus adest, facultatemque salutis cuique praestat . Si herinaceum Deus a sua prouidenti no excludit, ea quae ad te pertinent non explorat non conspicitρHaec Basilius atque eadem eius imi A. ais

EAndem in Deum eiusque proui

dentiam spem firmam praedicati bruta omnia quibus ita corpus eiusque partes omnes disposuit Ut eorum naturae congruebat , a quemad modicuiusque iani consequendo opor

tunum

623쪽

tianum erat: Qua quidem considerationem notitia nescio quid pulchrius, quidue diuinius proponi possit; sed brentatis amans paucula tantum eius rei exempla dabo. Auibus, quae rapto vivunt, noues dedit asperos, curuum os atque acutum, Volatum pernicem, ut

facilespossint corripere praedam, quam

sequuntur, atque mox ore Velingvibus euiscerare. Quae eadem caeteris volucribus 'uarum diuersa vivendi ratio non tribuit, verum alia prout cuiusque naturae erant consentanea . Pipces acutissimos frequentesque habent dentes,quibus citissime cibum molant, ne si mora in moledo traheretur, quae fluxu dissiueret alimentum itaque velocissime dentibus dissectum in si machum demittitur, ne dum tantisper in partes secatur, humore aquae abreptum fugiat Animantibus illis, quaesolum in una mandibula dentes habent, complures pabuli cellulas dedit: nam quod primum immissias oricibus, dentibus minus atteratur aded tributa est eis reuocandi iterum ad os cibi fac uti

624쪽

SPES. 393tas, qu ruminatione nondum ali sta tis confectus cibus conquoqui possit,

atque in anIma Iris substantiam conuerti. Collum longum camelus obtinet, si enim breue haberet herbam,qua vescitur, attingere non posset, curn

longas sit tibias nactus Contra per- breue est humeroque ingestum a leoni quam ursa atque tigridi caeterisque generis huius animantibus collum, eo quod cum herbis non vescatur,sed carnei praeda,necesse non est ut humum

ore contin ant.

Vulpibus cum ob alia tum ad cibum sibi astu conquirendum longior data est cauda Mons est in Cantabria Hispaniae prouincii, an mare Valde eminens, ut pliarimas alit vulpes, quod

Commodamas praebeat cancroru piscationem. Eo autem hoc pii cantur modo. Vbi ad littus maris, quam possunt proxime accesserint,caudam quae

eis est pro funiculo linea in aquam

immersam extendunt atque explicant, eam cancri qui eodem loco circumna tantharum insidiarum ignari, ungui, P P mor

625쪽

69 SPES. mordent, eique mors adhaerescunt, quod cum sentit vulpes, mox caudam in littus cancris onustam eijcit, eosque comprehensos devorat . Neque cibum sagacitate dissimili sibi musculus prouidet solitus est enim caudam in olei vasculum demissam,indeque retractam lingere Formicis largita est diuina beneficentia ea omnia instrumeta quod sane permirum est in tantillo corpore quibus opus habent ad grana conquirenda, ad segetum struem conscendendum, iam autem conscendunt maiores, spicasque detruncant, ad minores quae inferius operiuntur demittunt, uuae summa dexteritate grana ex aristis atque paleis educunt ad annonam

in horrea sua convehendam, recon

dendam, ad ea denique omnia quibus id perficiatur ut nihil quoad victum Cultumque attinet animalculo isti desit. Sed infinita sunt huius generis diuinae in animantes bonitatis atque pro uidentia argumenta, quorum consideratione non in spem modo erigitur animus , Verum admirabilem etiam capit volupta-

626쪽

SPES.

voluptatem iuxta illuc Dauid is ueleiactasti me Domine in factura tua, cinoperibus manuum tuarum exultabo. ANNOTAT ONES. r. Bruta. JHic occurrit illud Aposto i. cor sti: numquid de bobus quod idem dicere est de brutis omnibus cura est Deo 'si igitur tata cura prosequutus est bruta, tamque cauit diligenter, ne quid quam quod eorum natura: Conueniret,

quodque adipiscendo fini esset necesse,

ullo unquam tempore ea deficeret, quis nisi impius in eam veniat cogitati Onc, existimetque fore aliquando,ut sibi insin1ta illa bonitas quidpiam eorum , quae saluti suae consequendae necessaria sunt, deesse patiatur praesertim cum mijs, quae hominis corpus spectant tam fuerit prouida , tamque ad finem eius

accommodata membra, partesque Cor

poris largita sic quomodo non igitur eadem Dei bonitas summo studio, parique diligentia quae ad aptius animi pertinent incolumitatem,prouideat' r. Formicis secJ Ista sane cogitatione potest quilibet quamquam despera P a tioni

627쪽

396 SPES.tioni proximus animo assurgere, atque erigi in spem meliorum. Providet diuina largitas formiculis, mihi non prouidebit Quid Dei terest,ut vivat formica aut non uiuac nunquid amplius

eius interest ut vivat is, quem sui simi leni esse, quemque sanguine suo redeptum voluit Z Quare sibi persuadeat mortales nihil unquam, ut ijs desit, assura diuinam munificetiam, si se ea peccando non reddant indignos. Itaque peccatum oderint quod unicum, Deum inter atque hominem diuisionis causa est in de diuina ope sint securi, nunquamque se ab eo deserendos cuIu paterna solicitudine , gaudent etiam 1 lissima animalcula, certo certius existiment,

OV 4 si quas brutorum animic

vires indidit Deus, quaque s tertia ea praedita voluit, tum a.ι ea , quae cibum potumque spectant, tum ad se contra hostes propugnandum, considerabimus multo adhuc

magis acuetur spes nostra , sed quo

niam

628쪽

Animus, varia ad idem asseruntur hic passim , isto uno minus fortasse vulgato contentus , alijs supersede . bo. Vulpi impressit Deus solertiam istam planEadmirandam, ut sese apu-licibus liberaret. Vbi enim oremus

cum vel arboris ramulum armentum

ue complexa fuerit, sensim in aquam cauda posteriori aue parte inchoando sese totam immittit; cumque pulices aquam non ferant, ij paulatim partem corporis madefactam fugiunt, atque ad eam quae adhuc acca est se conferunt, qua similitera vulpe aquis tincta, eam item deserunt climque solum supersit caput aquis intactum quod iam uniuersum a pulicibus occupatum est, illud pariter ita immergit, Vt oculis

tantum atque ore extet quare pulicibus uniuersis ad ramulurn quem ore tenet adhuc siccum profugientibus, eum X-puit, ex aqua exilit,atque sic a pulicum molesta infestatione se eximit. P 3 ANNO

629쪽

ues S SPES.

ANNOTATIONES.

ulpi Aequima quidem videbatur dare Deum animantiasti solertia aliquam qua se aduersus eos hostes, qui

vitae eius insidiarentur queretur, iam

eius, hominibus sit aliquis usus at Deuita eius incolumitati, quieti consuluisse , ut etiam se a pulicum molestiis liberaret,omnem id sane excedit admirationem , Vehementerque spem excitat nostram , fores, ut qui vulpes tanto prosequitur amore, ut eos nolita pulicibus infestari, nobis etiam opituletur, quo ab omnibus tum corporis, tum animi molest ijs ubi id salutis nostrae ratio postulabit immunes , a Catam, tranquillamque vitam degamus. Quid enim Dei interest mordeaturnea pulicibus vulpes necne Multum quidem,

sed non tam vulpis ipsius causa quam- quainet illi diuina bonitas velit bene esse quam nostra , tum ut in eo spem

nostram omnem collocemus tum id agnoscamus, nihil tam esse vale despicatumque,quin ad id summa sua prouidentia se extendat.

630쪽

SUPERIOR OBEDIENTIA,

REX, PRiNCEPS, CONTEMPLATIO.

TENT ATIO.

ENTAt IONE carnis potissimum, quemadmodum vincantur, doceant Anates, quae cum Aquilam sibi desuper imminentem conspiciunt, illicd se i intra aquam abdunt atque infra eam summa Velocitate natando , ex alio loco extra eandem prodeunt: Qu'd si Aquila illuc quoque incumbatri instet, iterum demerguntur atque tamdiu sursum deorsum commeant, dum Aquila aut submergatur aut discedat, tum enim liae posito metu ad summam aquam rursus

natant. ANNOTATIONES.

I. Infra aquam. Fuga ista doceat nos illud Apostoli opere exercere : fu 1.c. gite fornicationem, iste enim hostis' Cum nos insequitur, perdat, non tam fronte aduersa quam auersa cum eo

SEARCH

MENU NAVIGATION