Exercitationes physico medicae circa valetudinem, et res aliquas non naturales ad illam spectantes regiae celsitudini Cosmi 3. magni Etruriae ducis dicatae a Jo. Antonio Terenzoni ..

발행: 1705년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

instigant, omne'. sanguinis particulas, m mutuo Ο - cursu , ad novum contactum Mementes, atterVnt, comminuunt , dissolvunt se quousquE ferventior,. quam par eis, evadat universa liquidorum massata, ac idcirco solida ipsa commoveat, atque discutiat. Hic igitur,dupli cx tunc itimulorum vi maxime concitata, agunt vicissim in fluida , & fluida rursus ire

se lida solidaque iterum in fluida &c., ita ut solida non possint non celeriter contrahi, ac distrahi,. invichm urgeri, ac premi, donec tota hominis constructio nimis , nimisque iactata, debitam symmetriam , agendique rationem amittat; ob violentos. igitur memoratos incursus, humores in latibulata. angustissima irruentes, intra ea penetrant, adeoque Ii quida ipsa , naturali ordine, cohaerentia, atquestu , removent, it, ut corpus satis nequeant instaurare; Solida ergo in tot contractionum, & distractionum, aliorumque motuum conatibus, adeo concutiuntur, ut facile obstent,nh musculos, alibique serpentium arteriarum,& venarum minimarum Ora , idoneo fotu alluant corpus, simulque, nE sanguinis reliquiae, ea qua decet ratione, revehantur ad Cor , quod' si arteriae traducant debitam sanguinis. Copiam, in recondita: humanae fabricae loculamenta, statim haec, v, immoderatae luctae intercedentis inter partes majores, & minores liquidorum renuunt, qui, in novo gaudii incremento, figuris, invicem commensurabilibus destituuntun solida, &fluida, quorum conititutio, post: tot motus, nauis tuos occursus, irritationes,. resistentias , contractiones, & laxitates sibi alternh impressas, aded vacil- ut , ut liquidorum rudes Jcabraeque moleculae alia

102쪽

que, alias sibi mutuli occurrentes, concutientes . fluctuent, turgeant, ac ita exaestuent, ut in fibrosa spatiola, ea, qua par est, mole, sagura robore, es consistentia mini md se se insinuent ,ac Npportunas viventibus suppetias ferant , sic agitur extimulatis spiritibus tam crebrae eorum evadunt undulatiomes in Nervis , & irradiationes in unoquoque villo, ut secretiones sensiles, & intensiles, caeteraque munia procul a naturali lege peragantur , sed si tibi has paginas revolventi, ea quae a dixi , Vel sensu ipso percipere libuerit, poteris manum eo pori admovere, et precipue Thoraci, ac simul intueri inspirandi , & respirandi crebritatem hominis, pret nimio gaudio exultantis, tunc enim obser vare poteris nonnullis in locis stratum cutis, majoribus prssertim scatentem glandulis, adore quodam , sudoreve respersum, vibrationes cordis, arteri Tum, ac Venarum valdh frequentes, valdh ithm . frequentes pulmonum explicationes ,&abreviationes ; Ex quibus statim elicias necesse erit,haec omnia vim pati; His ergo rite perceptis non immerito deis

duces haud inania esse , & fabulosa horribilia illa

exempla celsioris generis laetitiae , nimis Natiarae ordinem superantis ,cuius agendi impetus, magni Gal. testimonio lib. a. de symph. causis, Titi Livii, Val Nax. , Plinii, Gellii, aliorumque multorum,tanti Olim momenti extitit, ut quidam syncope, cum interitus formidine, quidam etiam cum interitu, quidam vero laxitate fibrarum cordis, auricula. Ium , ac arteriae magnε &c. fuerint correpti. Videra aliquibus rortassh poterunt non admiranda tantum, sed etiam in verisimilia, prorsusque con

103쪽

mentitia, quς hucusque memoravi, ea siquis vite expcnderat, ac simul, quae ipse paulo an-th exposui, satis animadverterat, non totum summae notae virorum monitis fidem facile adhibebit, sed causas quoque intestiget, ob quas tam dira sym-Ptomata hominibus quandoque nimiis laetitia exinvadantibus possint accidere. His igitur omiisis, haec duo tantiam adhuc exponam, quomodb scilicet immoderatum gaudium

semper corpus plus iusto fatiget, ac sepε etiam cibis

noxiam uigiliam pariat. Quorum primum contangere crediderim, ob repenth nimis a nobis mente conis

Ceptam rei Lete speciem, quam suo modo fibris totius corporis, singulisque etiam liquidorum mo Ieculis ingerunt spi ritus, quorum Vis, et imperIum tanti m ,menti est, ut solidi, ει flurdi coniugium, eorumque perfectam, ac salubrem mixtionem licidissolvere potis sit, ut harmoniam corporis dissonam reddat ; hic namque pervia nimis evadunt

partium spiramenta, hic ad effluviorum instar,aequo plus evolant inutilium secretiones hic serositas sanguinis, vi glandularum renibus adsitaria ira, alibi qae in universum nimis depromitur , simulque lympha dispescitur, abripitur, aut innumeris fere illis motibus, qui ab cxundanti istitia oriuntur absumitur, vel in distractas fibras derivatur, ideoque eo, quo convenit, pervenire nequit, hic denique spiritus desecatiores, ac magis volatiles facti,ta exuberantem animi, & corporis agitationem intenduntur, quousque sibi ipsis expeditam viam parent, & evolent, vel proportionale elidant *dus, intercedens inter fluida ad invicem, ac inter

solia

104쪽

sEPTIMA. Tot Mida, & fluida, it, ut multum innutilis rei non

modo, verum etiam utilis eliminetur, adeoquGuniversum corpus laxetur. Lymphae igitur humor, Guo milius' alius prae stantior est, nullus aptior ad devinciendum ne vorum suceum, & somnum conciliandum, si in evanidas abierit auras, non suffragabitur amplius enunciatio succo, nec eo, quo prius modo, re Orsedita nervorum penetralia pervadet, nec ipsorum Congruenter alluet hiatus, ac interiecta spatiola .

Quarε nimis velox adedque corpori infestus fieth irituum motus , it, ut ejus vi necessarius formnus praepediatur; hoc idcireo effraeni motu desinat oportet lympha fovere nervos, leniter partes lateritias illinire, premere crrc obsidere, ac Ora ne stimuli genus profligare, & perdet , eX quo fiet, ut humorum congruentes particulet dicta loca , nec obsepiant, nec stcundent,atque hinc , necesse erit alternatim lacessiri, & quodammodo e siccari filamenta nervosa, & prssertis cerebri, a glandularum, cum non levi jactura crassioris humoris, spiritus comitantis. Verum si exundantis laetitiae magnitudo nimis Perseveret, diuturna quoque nimis fiet vigilia, quet

cerebri, ac nervorum paulatim decutiet succum, eorumque pervertet ministerium, ac spirituum vehiculum, qui licet perpetuo a sanguine,celebrum perluente,reparetur, , villorum tamen nimis con tracta, & distracta serie, atque a caeteris importu nis motibus degener factus , magis depascatur, magisque resolvatur oportet, qu m nervorum , atque

glandularum patiatur usus, quanto igitur magis

105쪽

etox EXERCITATIO

somni subsidio indiget corpus gaudio exultans, tanto magis irrequieta torqvctur v Igilia , cujus diutina mora peculiaria vitae organa lymphae, seri- qtie fotu destituta, debita non reficiuntur quiete, uberiorique sanguinis, ac spirituum cursu , & recursu ata irritantur, ut consueto citius, lymph disperdatur , ideoque consona tibi nequeat, ut prMus, Occupare loca. Moderata igitur laetitia , magis quam immoduca, salubris est , cum motus omnes lono melius peragantur, ut observare est in coctione, nutritione, ac secretione Sc. In hoc igitur excessu gaudii, &vigiliae ; veritati proxima videntur indicata. Scias tames Christiana Lector exercitatis-- bamenibit, qώοι non sis pium, redolere, c m angor,

106쪽

DE VALETUDINE

EXERCITATIO OCTAVA.

mns seminibus , ea, a quibus emanane maroris imp omata , tanqMam salari opposita, sunt τιtanda . Elandosiae obnoxii somines, magno nimii sim, vel mediocri sed jugi animi maerore affecti , mirabiles, adeoque diversos habens mores,ur omnium miserrimam vitae rati nem ducant, cum in huius tanus diris affectus diuturnitate, fluidorum miscella d pravetur , & solidorum unio conspicuε laxetur oporteat. Veritas hujus asserti, ex eo potissimum Iiquet, qudd maeticulosa vita, perpetuo scilicera rore vexata, talem labem infert liquido nervorum, ut ejus particulae figuram, cohaerentiam' , agendi vim , atque illustrands modum inoffensae valetudiis vr debitum non servent, quia succus ipse, pernem vos fluens, a cerebro, ac praesertim ab eius cortia xis glandulis emanans, versus partes non derivatur

nec a partibus ipsis versus cerebrum, di spinalem

107쪽

mM EXERCITATIO

medullam refluit lentissimo illo, quo expedit fluxu,

nec munit singulas partes eo contactu , quone Dis est. Hoc vivido succo pleni sunt nervi valetudinis tempore, idemque in ipsis, hic necessario, hic voluntariε, quoquoversum fuit, ea praesertim vi, qua a glandulis exprimitur, atque urgetur; In his etenim fit necessaria pressio, quε oritur a contractione , & distractione arteriarum , venarum , ali rumque vasculorum duram, ac piam matrem contexentium, simulque cerebrum , spinam medulla Tem , uno verbo, nervos omnes circumplectentium, Ex hac igitur naturata agendi consuetudine, et riuntur tam innumeri fluxus, & refluxus praedicti succi in partes motui, & sensui dicatas, in quas

nervorum emissaria hiant, vel ut suam egerant vim pro opportuno motu, ut species sensiles pertingentes ad organa sensuum externorum rite nuam, pro debito munere absolvendo. Ver Um In corpore mε rore affecto species sensiles, qui ab obiectis sensibilibus profectae, in organis excipiuntur, diversus cerebrum, cum spiritu im refluxu feruntur, nec ita amplexantur, neque nervos, per quos ducuntur, ita tangunt, nec tali impetu imprimuntur,ut consueta munera persolvant, nervoIum e

go humor, modo quiescere videtur, vel minus Bue- Te, quam convenit, vel eius tenuissimae particulae in successivum contactum posti devinciuntur, ac veluti tremorem quendam concipiunt, quo me diante , nervi dissolvi, concuti, & circumagi quodammodo videantur. . Tali igitur succinervet depravatione, penes c piam, contactum, figuram, haerentiam, motum,

108쪽

ac pervadendi , vel illustrandi modum, mirum non

est , motus omnes ,rausculorum, omniumque villorum contractilium, minus alacres, minusque eorum natatrae conscinos peragi, sed ut adhuc accuratius rem hanc Perscruter, minimE silentio praetereundum censeo, succum nervorum progigni exsanguinis massia, sanguinemque elaborari , variis quidem in locis, sed auxilio semper contractionum,. pressionum, distractionum, aliorumque motuum universi corporis ; Pretterea hic recolere, haud inopportunum arbitror, memoratos motus, regulis incolumitatis debere esse conformes , illosque certa quadam ratione pendere a singulari vi, atque impetu succi nervorum, nec non sanguinis arterios apista copin instillati, in musculorum villos, ibiquo

commixti.

Verum si aliquo corripiatur vitio evulgatus Mervorum succus , ob diuturnum maeroris affectum, omnes naturales viliorsi motus perturbentur oportet, hinc enim fit, ut plus, vel minus elutrietur allati succi, ut confricationes, ac vires a liquidis nervorum, & arteriarum exagitatae consueto sint minus alacres , ac contractiones , & distractiones cordis, & arteriarum modo apth sibi conveniant, modo vero nullo pacto inter se se respondeant, Cum ergo consiletis naturae legibus no Ubsequantur praedicti motus, puto, sanguit as massam paulatim declinare a rectitudine incolumis miscellae, pro cujus aquisitione, ejusdem sanguinis moleculae, in circuitu suo, confricationes, Con. tactus, Occursus, pressiones, ac attenuationes saluti consonas non sortiuntur, Verum in hoc dissono

109쪽

EXERCITATIO

motuum tenore, sanguinis particulae, determinautam cohqrentiam, molem, quantitatem, proportiCnem, & figurae aptitudinem, humanae nutritioni opportunam non adipiscuntur, quinimmo longo temporis tractu , sanguis ipse, depaissa dulcedine,&Concordia, a prius mutuo gaudebant ejus particu-ἷς, acescit, pugnantque propterea inter se memorati, particulae; Ex quo fit, ut machinulae folidae inoris dinato affrictu proritentur, adeoque earum sep rationes, combinationesque inepth moliantur, ut serostates subindδ proprium non occupent locum, sue ut abeant, vel absorbeantur a pariibus valdhexagitatis , ut cltera deinde moleculae motus proin

pemodum expertes evadant, uno verbo, ut corpus

universum irrorationibus sibi debitis destituatur. Hoc autem praecipub caeteris omnibus deteri puto, in hac scilicet necessarii motus perturbatione , sanguinem, cum ejus serostate plusquam L nitas patiatur, derivari, aequo citius, vel tardius iuxta aetatem, sexum, temperiem, ae animi angorem per arterias an partes,&ab ipsis sngulis, jori qua par eis tarditate, vel crebritate remeare, ad cor; Si igitur sanguis, se id nimis, fluat adpa tes omnes fovendas, & reparandas, fluat et ii

Oportet, non ea, qua convenit, ratione per arterias carotides ad cerebrum , ut illud nutriat, aptam . que materiem arteriis meningum, ac cerebri suin

peditet, ut statutis in locis corticalibus, eiusque pr sertim in glandulis elaboretur, ita ut earum vi facessat in novum nervorum succum ;Quarh vero similiter pio nunciari posse crediderim, arteriarum contractiones, laxationes, & vasorum pressiones ,

. . nimis Disitigod by Corale

110쪽

cet , moliri spirituum regenerationem ς Ex eadem autem motus inertia, inertem quoque, & incon gruam nutritionem sequi necesse est. Ex nimia pariter celeritate, alia deduces, quae suo modo, eamdem imperfectionem redoleant oportet. His igitur expositis, iam tuto assercre me posse arbitror, sanguinis massam nimia motus tarditate, aut crebritate praeditam, tantam non sibi comparare cohaerentiam, ut illi aditi putari liceat aquoum , vel crassiusculum illud, quod restaurationi censetur apprimh necessarium , & quamvis organa corporum firma satis textura polleant, ade u

multum irritantibus moleculis resistere valeant, minimae tamen, ac variarum figurarum sanguinis particulae, tam vicissim praeliantur aliqq. ab aliis , t m solicith urgentur, ut non possint non irritare carnis, & cujusvis alterius naturae si lamenta,eorumq. machinulis mirh inter se implicitis, atque contextis violentiam inferre, & laxitatem, magna cum earum

actura,&aquei liquoris, vel lymphet consumptione. Tunc igitur nerveus, qui progignitur succus, cum eiusdem sit indolis cum ipso sanguine, ineptus

fit motibus Corpora congruentibus, ac propterea in surculos nervorum derivatus tremulum quendam

motum ciet, eumque undatim ita propagat fibris, musculis, glandulis, ac papillis nerveis, ut si non omnino sensationem, & motum impedit, hebitat saltem, atque infirmat coctiones , liquidorum mis cellas, ac eorumdem separationes, immo aliquan- db tantum irritationis corpori incutit, ut nerVi, ac ipsorum protensiones rigescant, totaque machia N a na,

SEARCH

MENU NAVIGATION