Jus naturae methodo scientifica pertractatum. Pars prima octava ... Authore Christiano Wolfio .. Pars tertia, de modo derivativo acquirendi dominium et ius quodcunque praesertim in re alterius ... Autore Christiano Wolfio ... 3

발행: 1743년

분량: 791페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

351쪽

Tuid hine se 'amr. obligatio in. certa qualis sit ; quale

Para IV cap. IV.

s. 479.uoniam conditio & promissori, & promissario incerta certitudinem obligationis illius ac juris hujus differt in tempus, quo de obligatione extante constiterit I. 478ant

quam conssitionem extare certum est, nec promissarius dicere potest.

sibi aliquid deberi, nec promissor etiam jus iarum ad id, quodpromissum es, concedere rennur. Ualet hoc, sive conditio ad praesens, aut praeteritum, sue ad suturum tempus referatur: id quod attendenti statim manifestum est.

g. 48 .: tauamdiu obligatio externa incerta est, habetur pro nia , Uquamdiu jus externum incertum est, pro nulti itidem habetur. Obli . tio enim externa spectatur inter homines, atque adeo inter eos effectum quendam juris sortitur f. 636.ρου. I. Iur. MI Iscilicet ut inde nascatur debitum cI. ITO. para. I. Furi nat. .

Sed quamdiu ea incerta est, dici nequit, te alteri esse obligatum f. 564. Logd, consequenter te alters quid debere ITO. para. 1. Phil.prHLumv. , adeoque nec effectium juris inter homines sortitur, ut alteri aliquid solvere tenearis I. ii 8. . Ian. I. Phil. pracff. unc P. Perinde igitur est, ac si ipsi non esses obligatus. Patet itaque obligationem externam incertam tamdiu haberi pro nulla, quamdiu incerta est. diuod

erat unum.

Jam cum jus externum eX obligatione externa I. 396. , adeoque incertum, quod tibi competere demonstrare non potes g. 44 id, ex obligatione incerta oriatur ; si obligatio externa pro nulla habetur, jus etiam inde ortum pro nullo haberi debet. Quoniam itaque obligatio externa tamdiu habetur pro nulla, quamdiu incerta est,' demons ia; jus etiam

352쪽

De modo sese alteri obligandi.

etiam externum tamdiu pro nullo habetur, quamdiu incertum

est. Auod erat alterum.

Posterius etiam ostenditur hoc modo. Si jus tuum imcertum est, demonstrare haud quaquam vales, id tibi competere 3. 441. . Quamobrem nullum quoque inter homunes effectum sortiri potest, scilicet ut quid tanquam debitum ab altero exigere possis. Enimvero sit jus externum nullum inter homines effectum sortitur, ut scilicet ab altero tanquam debitum quid exigere possis, pro nullo habendum. Cum perinde sit, ac si jus nullum tibi competeret. Ius igitur e ternum tamdiu pro nullo habetur, quamdiu incertum est.

Obligationes hominum, quibus sibi invicem ad dandum& faciendum tenentur, certae esse debent, ut constet revera quid deberi: jura hominum certa esse debent, ut constet rein vera quid exigi posse. Quamdiu adeo obligatio mea incerta est, tu quoque dicere nequis, quod tibi quia debeam, cons quenter si vel maxime tibi sim obligatus, nihil tamen a me exigere vales, quamdiu obligatio mea & exinde ortum justuum incerta sunt. Ecquis non agnoscit, obligationem exinternam incertam inutilem esse, ac inutile esse ius ex ea natum, consequenter externum 3. 396.3, cum nou plus valeat obligatio incerta, quam nulla, nec jus incertum plus valeat, quam nullum. Ac ideo recte tamdiu & obligatio pro nulla habetur, & jus itidem habetur pro nullo, quamdiu R illa incerta est, & hoc pariter incertum. Ceterum incertitudo obligationis ae juris vel manifesta est, ut in dubium vocari minime poLsit, vel non manifesta, ut dici nondum possit, utrum incertasnt jus & obligatio, nee ner quod discrimen notasse proderit suo Ioco. Hic potissimum de manifesta loquimur, quamvis propositio suo etiam modo applicari possit ad non manifestam: sed de eo dicere non est hujus loci. s. 48 I.

Cenditis promissori di promissario incerta in promissi e conritio- Ruid inci-

353쪽

in promis

siones

si conditio

promiseri

certa.

Pars III. Cap. IV.

nata obligationem externam susspendis, donec cenum fueris, eam extare. Si enim incerta fuerit conditio, quae in promissione conditionata spectatur, tam promissori, quam promissario, certitudo obligationis differtur in tempus, quo de conditione extante constiterit . 478. , consequenter antequam hoc fiat, incerta est obligatio. Enimvero quamdiu obligatio externa incerta est, pro nulla habetur s. 48o. . Quamobrem conditio promissori & promissario incerta in promissione conditionata obligationem externam suspendit, donec certum

fuerit, eam eXtare. Quoniam in Iure civili non agitur nisi de obligatione existerna, ideo in eo simpliciter dicitur, obligationem suspendi. Notandus tamen est dissensus supra notatus nox. I. 464. . Ceterum nec alia est intentio promissori, quam quod non au- te obligatus esse velit promisiario, quam certum sit, conditionem extare, consequenter nec ante ex ea jus quoddam consequi potest externum, antequam hoc certum sit. Hinc spra. missio conditionata desiniri poterat ad eum modum, quo stipulationem sub conditione factam definit Imperator f. 4. I. de TO. quod si ea, qua obligatio in casum aliquem dissertur, seu in eventum uendam incertum, nempe si hoc sit, vel fuerit; vel eventurum sit, quod nonnisi contingens est.

s. 48 a. Si promisarius novit, conditionem, sub qua promistitur, extare. dum promittitur; promissor eidem patim obligatur, fit si satim comperis jus omisum exigendi. Etenim si promissarius novit, conditionem, sub qua promittitur, extare, dum promittitur, conditio respectu ipsius non amplius incerta est. Quamobrem cum conditio certitudinem obligationis ac juris differre nequeat nisi in tempus, .quo de conditione extante constiterit s. 478. , hoc in casu respectu promissarii non differtur, adeo

que is statim sibi habet obligatum promissorem, & jus ad id, quod

354쪽

De modo sese alteri obligandi. 327

quod promissum est, statim competit, consequenter jus habet promissum exigendi.

Promissarii interest, ut promisso si valida, consequenter ut promissor ipsi si obligatus, adeo quid debeat. Quamobrem nil obstat, quo minus statim validam dicas obligationem,

quamprimum promissario constet conditionem ex are, utut nondum norit promissor, sed dubius sit, utrum extet, nec ne.

Quando enim promissarius debitum exigere vult, probare tenetur conditionem extare 3. 47o. , atque adeo tum ipsi quoque promissori certa est conditio, ne amplius dubitare possit se revera esse promissario obligatum. Incertitudo adeo conditionis respectu solius promissoris obligationem atque inde pendens jus suspendere nequit. Ceterum nemo non intelli git, hunc casum dari inprimis posse, quando conditio ad tempus praesens Vel praeteritum reseratur. Quamobrem raro promissio statim valere potest, nisi quando conditio ad tem-Pus praesens, Vel praeteritum resertur. Non tamen id obtinere naturaliter in omni hoc casu, ex antea demonstratis patet. Non minus autem liquet, sumi non posse, conditionem certam esse soli promissori, sub qua promittitur. Quodsi enim

promissor norit, hoc esse, vel suisse, absurdum foret dicere dabo vel faciam , si hoc sit, vel fuerit. Quoniam novit hoc esse, vel fuisse, etiam dare vel facere vult, adeoque nisi jocetur, id quod tamen in promittendo non admittitur , pure Promittere debet. Quamobrem quam non potest, quid emeiat promissio conditionata, si conditionem extare noverit promissor.

. 483. C ditio impossibilis est, quae extare non potest, seu quae C H ibim tonsistit in eo, quod per rerum naturam fieri minime potest, stili vel quia tales cauis minime existunt, quarum Vires eidem quaenam sit. producendo lassiciunt, vel quia tali cauta tribuuntur, quae eidem repugnant, aut ejus vires eXcedunt.

355쪽

Pars III. Cap. IV.

Ε. gr. Conditio, si mense Majo poma sint matura, impostiis bilis est, quia nullae dantur causae, quae in nostro climate poma ad maturitatem mense Majo perducere possunt. Similiter conditio, si pondus mille librarum elevaveris, manu tua, absque ullius machinae ope, impossibilis est, quia hoc vires tuas superat. Per se patet, nos hic tantummodo loqui de impossibilitate physica.

I. 484. primissu premissis sub conditione impossibili facta nasia est. Qui enim AleisHiisa sub conditione tibi quid promittit, se tibi hoc dare vel face is in Hibiare Velle declarat, si hoc sit vel eveniat, hoc cst, si conditiolifacta qua- eXtet I. 46 a. . EnimVero conditio extare nequit, quae im-siis . possibilis est g. 483. . Ergo etiam nunquam fieri potest, ut tibi quid dare vel facere velit. Promisso igitur nulla est.

Nimirum si quis sub conditione impossibili tibi quid promittit, perinde est ac si diceret, se nolle tibi quid dare vel facere , quia nunquam Velle potest. Non ante promissor promissonem conditionatam adimplere tenetur, quam certum sit conditionem poni seu extare 3. 468. . Conditio impossibilis nunquam extare potest fg. 4830. Ergo etiam promissor nunquam tenetur adimplere promissum. Promissio igitur quin nulla sit, extra Omnem dubitationis aleam positum. Erunt forsitan, qui existimaturi sunt, propostionem praesentem nullius esse utilitatis, cum nemo adeo absurdus fuerit, ut sub conditione impossibili quid promittat. Enimvero saepe possibilia videntur, quae non sunt. Quamobrem nec impossibile, ut quis serio sub conditione impossibili promittat. g. 48s.

AUAihi Gnaei isto lis est, qualem extare non repugnat, seu Dia is quae tale quidpiam est, quod per rerum naturam ficii potest,...iamsi . Vcl quia tales cauis eXistunt, quarum Vires eidem producena di do lassiciunt, vel quia tali cause tribuuntur, quae vires ejus minime excedunt. E P.

356쪽

De modo sese alteri obligandi. 329

E. gr. Conditio, si Caius si mortuus, possibilis est, quia non repugnat hominem mori. Similiter conditio, s domi man. seris, possibilis est, quia non repugnat te domi manere. D. iam conditio, si hostis victus fuerit, vel f dies crastinus fuerit serenus, conditio possibilis est, quia in se nullam contradictionem involvit, hostem vinci, vel diem esse serenum. Nemo non videt, quando de possibilitate conditionis sermo est. possibilitatem extrinsecam intelligi. sed in genere spectatam. non in dato casu singulari. Quod enim in dato casusngulari extrinsece possibile est, id etiam est, vel fuit, vel venturum est. adeoque in se certum, quemadmodum ex principiis cosmol sicis abunde constat: ast quod in genere spectatum extri sece possibile est, illud in dato casu fingulari etiam natura impossibile esse potest. Atque ideo accidit, ut, quod in genere spectatum possibile intelligitur . in dato casu in se certum esse apossit, respectu nostri autem incertum. 486.

Quoniam possibilis est conditio, qualem extare non Te- Vnde inuti pugnat I. 4 8 s . ; si conditio fuerit rei salis, qu4m seri in J- ligatur pasaniverso observamus, possibilis ea es. Dilis.

Possibilitatem conditionis a posteriori cognoscere solent homines , recte sumentes id possibile esse, quod existere seu fieri experiuntur 3. Iro. OntoI . Videmus quotidie homines mori, nec ulla est aetas, cui mors parcat. Quamobrem pro posisbili habetur, hominem quemvis hodie mori, vel absentem

mortuum esse; non tamen habetur pro certo, quemadmo. dum certum est hominem quemvis aliquando moriturum. Quodsi integrum rerum nexum in universo penitus perspiceremus, possibile non diceremus, nisi quod certo extiturum est, vel existit, vel extitit, cetera fieri non posse, nec potuisse pronunciaremus. Tum autem omnia in se certa quemadmodum sunt, forent etiam certa respectu nostri, nihil autem reis spectu nostri esset incertum, neque adeo daretur promissio, qua

certitudinem obligationis suspenderet, sed ex promissione qua

357쪽

mixta qua

Iibet quiIibet tibi statim obligatus intelligeretur, 3c jus tuumpstatim es et certum.

g. 487. cinditio casualis est, quae a casu vel fortunae, aut arbitrio hominis juri nostro minime subjecti tota pendet. Potestativa est, quae ab arbitrio promissarii, vel promittentis etiam subinde dependet. Appellatur etiam Promiscua l. o. ff. de cond. &dem. Mixta denique condytis est, quae ut extet, partim ab arabitrio promissarii, vel promissoris etiam, partim a casu deinpendet Conditio possibilis dividitur in casusem, potestativam Aemixtam. Casualem omnes in eodem significatu accipiunt i in potestativa vulgo consertur in arbitrium promisiarii, Gottur vero in arbitrium promissoris confert, quod posterius tamen subinde inutiliter fit. Nihil obstat, quo minus utrumque significatum combinemus. Nimirum si conditio possibilis esse debet, necesse est ut dentur causae istiusmodi, quarum viribus emei lo-rest, ut extet. Quodsi ergo a promissario, vel promissore fieri possit id, sub quo quid promittitur, tale factum possuhile intelligitur, atque adeo conditionem potestativam coninstituit, veluti si dixero: dabo tibi libros omnes a me constriis plos, fi Mathesi ae philosophiae studio te dederis ; daho tibi centum aureos, fi uxorem duxeris; vel etiam dabo tibi cenis tum aureos, si ego uxorem duxero. Conditio casualis est, si hae hieme non fuerit frigus intensum , s Maevius fir mortuus, s Titius prosecturus si ad nundinas, dabo vel faciam. Mixtae denique conditionis exemplum est, s Sybillam uxorem duxeis ris; si commendatione tua essecoris, ut huic muneri praeficiar. dabo vel faciam.

s. 48 Coditio Iulpensiva est, quae actus persectionem differt, d nec certum fuerit, eam existere. Ast conditio resolutiva est, quae

actus

358쪽

De modo sese alteri obligandi.

actus jam persecti durationem ad illud tempus restringit, quosolistri

ze eam eXtare certum cst. 3μ am4 Ita e ditio suspensiva est, quando dicitur, s Titius in prae Iio occubuerit, Maevius tutor esto; Maevius enim administrationem tutelae suscipere nequit, nisi postquam Titius in praelio occubuit. Sed resolutiva conditio est, quando dicitur, Maevius tutor esto, donec Titius ex militia domum redierit: Maruvius enim tutelae administrationem statim suscipit, sed tutor esse desinit, quamprimum Titius domum redit. Exempla cor ditionis suspensivae plura adfuerunt in anterioribus. Qua minobrem tantummodo adhuc addimus aliquod conditionis reso- Iutivae: tale nimirum est, quando dicitur, Vendo tibi hortum meum, s pretium intra septem hebdomades non solveris Sinterea pinguiorem emtorem fuerim nactus, emtus non sit. Hic contractus emtionis venditionis statim perfectus est ; sed ubi intra septem hebdomades emtor pinguior sese obtulerit, tu vero pretium non solveris, iterum resolvitur.

s. 489. cindi is negatha est, quae supponit aliquid non esse, Vel Credisis a

non filisse, vel non eVenturum. garisa a ME. gr. Conditio negativa est, dabo tibi, si non seceris, vel sinim Titius non mortuus fit, si nullos nummos a Maevio accipe. xo pote g. 49 .

Quoniam conditio negatiVa supponit aliquid non esse, hia vel non sitisse, vel non eVenturum . 48 90 ἱ conduis negau- ex san

ex tui, si id non sis, vel non fuerit. vel non evenit. E. gr. Conditio negativa est, quando dicitur: dabo tibi cem tum aureos, si Maeviam uxorem non duxeris. Quodsi ergo Caius eam duxerit, ut jam certum fit, te animum eam non ducendi mutare non posse; conditio negativa existit. Simulitet quando dicitur: s eras non pluet, mittam ad te plantasT t a in horo

. . .

359쪽

Pars III. Cap. IV.

riualis con ditio adesse

in horto tuo ponendas, conditio negativa est. Quango igἰ.tur non pluit, sed coelum serenum est, conditio negativa exiis stit. Conditio etiam negativa est . quando dico. s Crius in praelio non occubuerit, dabo tibi centum. Quando igitur nuncius assertur, eum adhuc vivere, vel ab ipsa accipiuntur literae, conditionem extare certum est. . 49 Iocindisio tarpis est, quae supponit a te fieri debere, quod Iege prohibetur. Dicitur etiam moraliter imposeisis & sub im possibili comprehendi solet, quatenus pro moraliter impossibili habetur, quod fieri minime debet.

Ita turpis est conditio, quando dicitur : dabo tibi centum aureos, si Maevium occideris: homicidium enim tam lege n turali, quam civili prohibitum. Similiter turpis est conditio. quando dicis puellae: dabo tibi aureum, si corporis tui copiis am mihi feceris: coitus enim omnis cum innupta, seu stortatio Iege naturali prohibetur Turpis etiam est conditio, quando dicitur: Dis mihi amicissimus, si famam Sempronii lacessiveris. Hoc enim lege naturali fieri prohibetur. g. 49z.

Ex adversis honesta est conditio, quae siupponit a te fieri deis . . bere, quod lege non prohibetur, seu quod licitum est, seu breviter: Quae in facto honesto consistit.

FaciIe apparer, divisionem conditionis in turpem ' hone. stam respicere conditionem potestativam. Conditio enim tam turpis, quam honesta est factum aliquod, quod ab arbitrio ejus dependet, qui conditionem adimplerz debet s=. 49 I. 492. . Factum autem istiusmodi conditionem potestativam constituit

g. 487o . 49 g. Omnis promissio sub conditione possibil eri debet. Conditio enim omnis aut impossibilis est, aut possibilis s. 483. 483. .

Quae '

360쪽

m modo sese alteri obliganini.

Quae sub conditione impossibili fit promisso nulla est 484. , debeat in adeoque perinde est, ac si facta non fuisset. Quamobrem promis laxe promissio omnis nonnisi sub conditione possibili fieri debet. condirio

Quamobrem patet, promissorem ante expendere debere, M. quam promittar, num conditio, sub qua quid promittere vult, possibilis sit, an impossibilis. Quodsi enim sub conditione impossibili quid per ignorantiam vincibilem promittat, cum hi actus ipsi imputari possit f. s 9. pari. r. Phil. pra I. uniri ἔfacit quod vi propositionis praesentis fieri minime debet, adeoque licitum naturaliter non est 3. Irin pari. r. Philtra 2. urim. . Istiusmodi promissio, qua sub conditione impossibili quid promittitur, aut fit a sciente ac volente, consequenter dolose s pos . pari. r. Phil. pra I. uniυ. , aut, ubi ignorantia fuerit vincibilis, consequenter eam evitare potuisset promissor, modo voluisset f. 28. parι. r. Mil. pract. unis.), desectu quodam facultatis cognoscitivae contingit, atque adeo culpa promissoris g. III.Part. r. PhιI Pra T. -ιν. . Culpam vero omnem evitare debemus, multoque magis dolum β. 6 Io. 637. parria. Phil. pra I. univ. . Non deerunt fortian, qui nimiam subtilitatem accusabunt, quod hominem naturaliter obligari statuamus ad non promittendum, nisi sub conditione possibili. Enimvero hi erunt, qui sbi persuadebunt, quae in foro

externo non attenduntur, ea nec attendenda esse in foro conscientiae, obligationem externam cum interna confundentes f. 636. Parr. r. Jur. nar 2, nec Obligationem naturalem ad faciendum omnium facultatum nostrarum usum, qui ad servandum Ieges naturae requiritur l*. III. Pan. r. Jur. nati , & ad recte agendum . I 89. Part. r. Phil. stra I. uum. , penitus per spicientes, aut ad animum prorsus non revocantes. Immo nec perpendum, Omnem actum temerarium esse illicitum

278 , qualis omnino est promissio sub conditione impossibili facta f. 484. .

SEARCH

MENU NAVIGATION