Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON.

legi examinarique possint, idque juris populus Romanus h

beret, quod i pii placuisset, postquam centuriatis comitiis apa probatae Sc perlatae fuere, in annum alterum Decem viros creania di desiderium populum cepit , idque eo potissimum , quod vulgabatur rumor, duas deesse tabulas, quibus ad ectis, absolvi posset velut corpus omnis Romani juris. Itaque Appio comitiorum habendorum Potestatem iri ungunt , ars haec erat, ut inquit Livius lib. 3. cap. 3s ne semet Vsium creare postiet.

Quam tamen egregie illusit, quippe ipso Appio rogante, imprimis se ipsum quod praeter Iribunos ρlebis , S id ipsum pessimo exemplo, nemo unquam feci et, dicto lib. 3. cap. eod θ& novem alios collegarum in locum, quos per coitionem hoc honore dejecerat, nominatos a POpulo creari effecit. Verum, ut inquit Livius , ille finis Appio alienae personae ferendae fuit, larvamque detraxit, aliamque sibi induit personam , suo jam vivere coepit ingenio, novosque collegas , priusquam inirent Magistratum, in suos mores formare. Hinc priorem modestiam & comitatem abjecerunt, pro qua superbia & severitas invaluere , unde initio Magistratus primum honoris diem d nunciatione ingentis terroris insignem fecere. Nam cum ita 'i res Decemviri servassent, ut unus fasses haberet , S hoc insigne Regium in orbem , suam cujussique vicem per omnes iret, subito omnes cum duodecim fascibus prodiere. Centum viginti lictores forum impleverant, li; fassibus Rcures inlatas straeferebant. Pudicia domi eonfiabant, pronunciabant in foro ,s quis coaegam appellasset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat, ut paeniteret non prioris decreto stetisse. Opinio etiam sine au Iore exierat, non in praesentis modo temporis eos injuriam conspirasse. sed Deos clandestinum inter ipsos jurejurando ictum, ne comitia haberent, perpetuoque Decemviratu possessum semel retinerent,imperium. Quod & Dionys. confirmat lib. Io. cum inquit: Ante omnia foedus clandesinum inter tuos jurejurando iectum est, ne quis ex cologio ulla in re adversaretur alteri; sed quod unus eorum probast, idem Θ caeteri haberent ratum; totoque vitae Datis retinerent imperium, nec ullum alium ad Reip. gubernacula admit terent , i rue pari θ' re, pari potestate essent. Quamobrem cum jam & processerat Pars major anni, & duae tabula: leia gum Diuili do by Cc oste

582쪽

, DE ORIGINE IURI s. s agum prioris anni decem tabulis erant adjectae, nec quicquam supererat. si hae quoque leges centuriatis comitiis perlatae es.sent, cur eo Magistratu Reip opus esset , exspectabant quam

mox Consulibus creandis comitia edicerentur. Verum eX sp ctationi non respondit eventus. Decem Viri enim , ut foedere clandestino pactum erat, cCmitia non habuere, verum imperium sibi retinuere Sc in tertium annum, imo in perpetuum sibi vindicare conati fuerunt. Quae imperii invito populo prorogatio, multis discordiis causam praebuit. Cui accedebat, quod etiam injuriose dc crudeliter tractabant plebem Romanam, in quam tanta utebantur licentia, ut non solum non

bonis abstinerent , verum ne con)ugibus quidem, filiabusque nubilibus V in humiliores libidinose crvdcliterque ccnsulebatur: imo ne tergo quidem abstinebatur; virgis caedi, alios securi subjici, & ne gratuita crudelitas esset, bonorum donaiationem sequi domini supplicium voluerunt. Liv. IV. 3.

Nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerant , ut exeris

citus a Repub. secederet. J Hinc merito a M. Horatio Barbano decem Iarquinii appellati , quamobrem non sinis solum idem Decemviris, qui Regibus , sed causa etiam eadem imperii amittendi fuit, ideoque nec eorum imperium diuturnum smoderata enim durant, verum ubi Violentia accepit vires, finis saepissime adest. Quod si aequo jure Rempub Decemviri

administrassent,& cives, qui eorum fidei & tutelae semetipsos commisissent, eadem, qua imperii delati initio usi fuerant moderatione & modestia ac aequitate , tractassent , desiderium tenuisset populum iterum & iterum Decemviros creandi &Reipub. illam regimis formam imponendi, cujus dulcedinem jam antea experti fuissent. Verum ubi a priore aequitate &imperii moderatione descitum, & in cives ac plebem saevire& crudelius consulere coeptum, & alia super alia impie nefarieque ausi fuerunt, de mediis cogitare coeperunt, quibus se suasque fortunas in securitatem auererent, hinc exercitus a Repub. secessio. Duplex erat Romanus exercitus eductus, unus contra Sabinos, qui in agrum Romanum incursionem fe-Cerant , alter adversus AEquos, qui in Algido castra locaverunt, dc Tusculanum depopulabantur agrum. Bellum in Sa-

583쪽

binis mandatum a. Fabio, M. Rabulejo dc Q. Poetilio , cum tribus legionibus. M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minutio, de T. Antonio, M Caesone Duellio, M. Sergio. Appio Claudio urbana juris dimo , ut magis violento de ad urbanos comprimendos motus idoneo, relicta est , ad)utorem vero S. Oppium aequo omnium Decemvirorum imperio deis

cernunt. Nihil militiae quam domi melius Respub. administrata est. Fusii ab Sabinis ad Eretum, & in Algido, ab AEquis

exercitus erant. Occasionem vero secessionis tradit Jurisconsultus verbis sequentibus.

Initium fulse secessionis dicitur Virginius quidam. J Cum

autem importuna Decemvirorum dominatio in magnum i currisset odium, plebique admodum exosa erat, cum propter crudelitatem atque superbiam, tum etiam propter duo potis simum nefanda eorum domi militiaeque facinora, quae populum vehementer incitaverunt ad tollendum e Repub. Decem viratum , 8e pri itinam recuperandam libertatem , quam peias indatam videbant, nili comunctis viribus id communi ope atque conspiratione, in ipsis quali cunabulis Decemvirorum tyrannidem opprimerent; quemadmodum enim corpus humanum morbo implicitum, ad pristinam sanitatem redire saepius nequit, nisi humorum, quibus agitatur, discordia atque in ter se contentione malum ejiciatur. Ita saepissime Respub. in testinis laborant malis atque morbis , quibus mederi nequimus , niti discordi concordia, bc civium inter se contentione. Quonadmodum violentum 8c periculosum est remedium , utpote quo in furn mum espub. vocatur discrimen , 8c saepillime inrisorem statum incidit, Cum Juxta illud tritum , aliquod potius est habere imperium quam nullum, ideoque ad illud non confugiendum , nisi cunctis tentatis remediis , idque caute, de omnibus diligenter perpensis, quae in turbulento de agitato

ventorum impetu mari nobis iunt observanda , ne temere navem Reipub irati maris impetuosis fluctibus tradamus , quando nulla nobis eam aliquando per tot rerum discrimina salvam in portum reducendi cit spes reliqua. Romana Respub. ad eam videbatur Decemvirorum dominatione redacta nece isti tatem, ut salva esse non posset libertas, nisi violentis adhibitis

584쪽

domique detestanda & nefanda flagitia. L. enim Si 1lim , ikh. ru m fortissimum, multisque egregiis facinoribus clarum, Deceiis. viri per insidias opprimi ac trucidari jusserunt , ut testatur Liv. lib. 3. cap. 43. ubi inquit et L. Siccium m Sabinis per is, . vidiam venemviralem Tribunorum creandorem , fictisoni sumentiones ad utiquae miluum hermonibus occulte ferentem pro-θecusatum ad locum Osris capiendum mittunt, arist megotium militibus , quos nusserant expeditionis ejus comites , ut eam opis Fortuno adorti loco interficerent. Haud inultum interseeere. Nam circa repugnantem aliqvit insistiatores cecidere , eum ipse te iraevatidus pari viribtu animo carcumventus tutaretur. Hoc nefas aliud in urbe excepit, scelusque scelere cumularunt, alibidine Appii Claudii ortum , qui ardens amore stuprandae virginis plebejae L. Virginii honestum in Algido ordinem ducentis, viri exempli recti domi militiaeque, filiae, L. Icilio labunitio viro acri desponsatae, cum eam spe ac praemio peia Leete haud posse perspiceret, omniaque pudore septa animata

verteret, ad crudelem superbamque vim animum convertens,

M. Claudio clienti negotium imposuit, ut virginem in servia tutem assereret, neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias. vid. Liv. 3. cap. 43. 4 , si frui cum anima retisset, Appium Gavium contra jus quod ipse ex vetere jure in duodecim tabulas transtulerat, vim

dicias filiae suae β se abdix e. J Jus vetus illud commode dici

potest , quod ante leges duodecim tabb. tempore Regum de postea sub Consulibus viguit obtinuitque. Quare opinionem Cthacii amplecti non possum, statuentis, Pomponium de jure vetere sermonem habentem, intelligere jus civile , quod sine scripto in sola Prudentum interpretatione consistebat. Quae Prudentum interpretatio vix cognita ante leges XII. labb. Quippe ut ex g. s. ae seqq. hujus tituli perspicimus, sublato

Decemviratu apud Romanos, cui jus erat Ieges interpretari, Ut semper extaret certa aliqua legum sententia, successisse Prudentum operam, quorum esset ratum in hoc genere judicium ,

plurimique viri prudentia & judicio clari in Repub. floruere,. Raaa a qui

585쪽

s Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON. qui ad interpretandum jus civile animum applicuere o.

rum dignitatem & auctoritatem admodum auxit Caesar Augustus, qui cum animadverteret' responsis eorum justam deesse auctoritatem, eamque , quam habebant Prudentes , Omnibus se passim ingerentibus doctis atque indoctis, quotidie magis magisque in contemptum abire atque vilescere, edixit, ne quis solo suorum studiorum judicio fretus, sine impetrataa Principe venia de jure responderet: Deinde placuit , ut ii, quibus id

permitteret , publica & principali donarentur auctoritate. Ita ut certus & delectus eorum esset numerus, quibus ab A gusto ea potestas tributa fuit. Hi jus interpretabantur, marumque responsa sic observabantur , ut jura condere dicerenis

tur , a quibus recedere judici non liceret. Cum itaque longe post leges XIl. labb. Juris prudentium interpretationes justam

nactae titerint auctoritatem ,& Pro Jure observari coeperint, aratione alic num mihi videtur, ut diceremus, Pomponium perjus vetus significare voluisse hasce Prudentum interpretati nes, quae , cum ante leges XII. labb. vix cognitae , jus vetus dici respectu earum legum & consequenter a Decemviris in tabulas referri non potuerunt. Quicquid de hoc sit, constat tempore Consulum quinquagesimo nono anno antequam in libertatis suae vindices Brutum Collatinumque imperium populus Romanus contulit, jus vindiciarum, quod postea Uecemviri in duodecim tabulas transtulerunt , obtinuisse. Et

quemadmodum ad I. I. b. t. annotavimus, leges XII. labb. a

Jurisconsulto C o vetustas appellari, quia sunt aliis legibus

ex illis desumptis anteriores & tempore priores, quo sensu vetustis πι mortalium apud Tacitum dicuntur primi mortalium. Eadem ratione a Pomponiosus vetus dicitur, quod ante duo decim tabb. obtinuit, quatenus tempore prius est & anterius. Quo sensu vetustas dicitur aetas susterior, strior, anterior, ut

ita dicam. Quodnam vero jus Appius Claudius Decemvir

ex vetere jure in XII. labb. transtulit, nobis examinandum incumbit, ut eo clarius possit constare, quid significet quod Pomponius tradit, Appium Claudium contra jus illud vindicias filiae suae a se abdixi sis. Verum antequam ad juris vete ris explicationem perveniamus, prius de nominis significa- . tione Di iliaco by Sc oste

586쪽

DE ORIGINE IURIS.

tione quaedam praemittenda. Quippe, ut superius diximus,

ad recte docendum oportet prius scrutari nomina, cum initium doctrinae sit nominum consideratio. Quo sensu itaque vindiciae hic & apud alios probatos auctores accipiendae sint, indagabimus. Viniaciae a vindicando dictae : non a vindieio, ut putavit Accursius, qui in multiS vehementer erravit. Est autem vindicare jure proprietatis repetere, alteri auferre, Iiberare, asserere de manu & jure possessoris. Ipsa enim vino dicandi vox nihil aliud, quam liberare, revocare, adsciscere, ad se trahere, Non. Marcel. in lib. de ρ pr. serem. latis. unde de ipsae vindiciae denominationem trahunt. Quod verbum a vim S dico compositum videtur, quod in vindicando vis quaedam interveniat lc adhibeatur, non quae manu fiebat cum vi bellica & cruenta, sed civilis, quae festucaria dicebatur, ab eo quod sumtis ex arbore surculis seu festucis, tam actor quam reus in re praesenti imaginario duello inter se concertabant, actorque rem suam esse, asserebat, reus contra vindicabat. Gell. lib. Io. cap. Io. Festuca, ut Augustino placet, arboris novellae omninoque infantis cujusque sati pullulus.

Non infestuca lictor quem jactat ineptus. Videtur apud Romanos initio Reipub. privatorum judiciorum fuisse rationem , ut qui rem suam sibi uindicare vellet , manum cum adversario consereret. Quippe, ut apud Gellium legimus L ho. c. Io. si qua de re disce piaretur , sive ager, sive quid aliud esset, solebat eam actoreum adversario simul manu prehendere, & in ea re omnibus verbis vindicare, quae vindicatio dicebatur vindicia, id est, correptio manus in re atque loco praesenti, fiebatque apud Praetorem ex duodecim tabulis, in quibus ita scriptum est:

SI. QVI. IN. IURE. MANUM. CONSERUNT.

Sed postquam, inquit, Praetores propagatis Italiae finibus, datis Iurisdictionibus, negotiis occupati proficisci vindiciarum dicendarum causa in longinquas res gravabantur, institutum est contra duodecim tabulas, tacito consensu, ut litigantes Raaa 3 non

587쪽

3 ς Ε x ERCITAT IONAs I TIT. DIG. non in Iure ad Praetorem manum consererent , sed ex jure

manum consertum vocarent, id est, alter alterum ex Iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, vocaret: at inque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex co, uti unam glebam, in jus in urbem ad Praet rem deferrent, & in ea gleba , tanquam in toto agro vi dicarent. Haec Gellius. In eadem sententia inquit Festus eκ Cincio: Vindiciae olim dicebantur, quae ex fundo sumptae in ius alutae erant. Verum ne quidem haec in fundum proficiscendi necessitas perpetuo observata fuit. Fuit tandem alia a Jurisconsultis solennis quaedam- manus conserendaei excogitata ratio, quae fc actori & reo, nec non Praetori fodio mulam agendi praescribebat. Neque Praetores vindiciarum' dicendarum gratia , neque litigantes manus conserendae, 'in agros proficisci, indeque glebas in jus deserre opus erat. Verum ne omnis pristi Judiciorum ordinis ratio aboleretur ,

visum fuit Pontilicibus , qui juri civili & legis actionibus

praeerant, aliquam prosectionem imaginariam, in verse Pr sectionis locum surrogare, qua litigantes certam iniere viam eademque redire docerent. Rae vard. ad Ieg. XII. cap. 6. Itaque quando actor in Ius vocasset adversarium , hac formula utebatur: fundus, qui est in agro, qui Sabinus vocatur , meus est. Eum ego ex jure Luiritium meum esse Ho. Inde ibi ego te ex rure manu consertum volo: ille vero, qui erat citatus, nisi cessisset, respondebat: Unde tu me ex jure manu consertum v casti, inde ego te revoco. Praetor inter , ne palchrum se atque beatum putaret, atque aliquid i e sua sponte loqueretur, ei quoque ea men compositum es, eum caeteris rebus absiodum,

tum vero nulli usui. Utririque δειρα tibus praesentibu1: illam dita inite viam. Praesto aderat sapiens iue , qui inire viam δε-ceret. Redite viam, eodem duce redibant. Eie. pro Muraena.

Unde etiam Festus t Superstites tester significat, cujus rei te- sisnonium es, quod Iupersitim ii , inter quos controversia es, vindicias fumere jubentur. Vindiciae autem possessionem significant. Et Iis vindiciarum est auctore Λ sconio) eum Itigatur de ea re apud Praetorem , cujus ivcertum es quis δε- beat essestosessis, S ideo cinquit ) is, qui rem tenet, salirdat pro Disitirco by Corale

588쪽

pro mari figis umdiciarum adversario se , quo illi satisfaci--.-A se deterius is ρ'sse lane oriturum, de qua iurgium

est, rarius cautioue praesita, sponte provocatur ab adversa. rio certae pecunia ot aestimationis, quam amittat, ni sua siphereditas , de qua contenditur. Praedes autem dicuntur satisdatores Iocupletes pro re, de qua apud judicem lis est, ne interea qui tenet dissidens causae possessionem deteriorem faciat , tecta dissipet, arbores excidat, ic culta deserat. Budaeus in annot. a. D. Observavit optime Mevardus, veteres

olim & vindiciis , & sacramentis ccntendisse ex Cicerone in orat. pro Milon. Ubi inquit: Eum denique, cui jam nasia lexerat, nultam civile jus, nulti pol eis um termini: qui non em

Iamnia listam , non misistis vinicus , ac sacramentis alienos fundus , sed castris , exercitu , signis inserendis petebat. sic quoque apud Arnob: a res gentes lib. . citante Rae vardo: Muis uuaestor quis arbiter cervicibus tantis erit, qui inter personas huismodi, aut vindicias justas dare , aEt sacramenta conetur Pronunciare non justa. Vindiciis agebatur, quando de possessione certabatur, uter litigantium , pendente lite proprieratis, rei controversae futurus esset polleslor. i Sacramentis qu ndo de ipsa re principaliter, id est, de proprietate contendebatur. Est autem Sacramentum pecunia ab utroque litigatore deposita. Uterque enim litigantes certam aliquam pecuniam in Sacrum deponebant. Uictor pecuniam suam recipiebat: vasti pecunia in aerarium deferebatur. M. Varro de ling. latis.

Ea pecunia linquit quae in Ddicium venit in titibus Sare mentum a sacro icta. Quι petebat qui in riabatur, de aliis

rebus uterque quingenos aeris ad Foviscem deponebant, de aliis rebus item certum Hium assam numemum. 2uι Iudicio vicerat, Dum Sacramentum a sacro auferebat, victa ad atraν rum redibat.

Et Asconius: Cum in rem Hiquam agerent litigatoress S ρειν Sacramenta peterent. Unde Festus: Sacrame rum aes signifiat, quod mae nomine penditur, sive eo quis ιnterrogasur , e contem duar. Id in ahis rebus quinquaginta assium est, in aliis quietentorum inter eos . qui judisio inter se contendunt. Tribus igitur modis olim Contendebatur atque res petebatur , vel vindiciis , incertum erat, ut inquit Asconius, uter litigantium deberet esse posi

589쪽

s 8 ExnRCITAT. IN HISTOR. POMPON. possessor, & eo casu satisdatio interveniebat, qui rem tene. hat adversario satis dandi pro praede litis vindiciarum incum..hebat necessitas, quo satisfaciebat , nihil deterius in pilleiasione facturum, de qua jurgium erat. Vel solis Sacramentis, nulla vindiciarum quaestione mota, contendebatur, ita tamen ut is, penes quem rei controversae possessio est, idonee sati daret. 2uotiens haereditas petitur, satis uatio sere desideratare etsi satisdatio non detur, in petitorem haereditas transfertur. Si petitor satisdare noluerit, penes ρofessorem possessio remanet. Iugari enim causa, potior est ρυ sor, inquit Paulus flat. ob. r.eap. II. Vel vindiciis & sacramento limul contenditur, quod in hereditatis petitione sibi locum vindicat, quando non solum petitur hereditas, verum insuper ille, qui hereditatis Petitione agit, contendit, pendente principali lite heredita. tis possessionem penes eum esse oportere. Cum petitor in hereditatem fundi ageret, ita dicebat: so hunc fundum meum esse jure auiritium. Cui possessor inficians respondebat: Et ego meam non tuum esse auo ex eodem jure Luiritium. una petitor: Satisda, te non deteriorem possessonem facturum. Possessor satisdabat. Tum petitor, sponia, ne quingentos, si meus hic

fundus sit 8 Possessor, jondeo quingentos, s tuus hic fundus sit.

Inde restipulans : Et tu spondesne totidem, na tuas tic fundus My Petitor . Spondeo, ni meus his fundus M. i,

Si quae autem vindiciarum erat controversia, res controis

Versas in jure praesentes alterutri ex litigatoribus vindicanti Praetor tam diu addicebat, quamdiu alter alterum justo sacramento & sponsione non superasset, Rae vard. dict. De. Vindicias igitur dare dicebatur Praetor, cum decerneret de POL sessione, penes quem illa pendente lite esse deberet. Dabantur secundum possessorem: Commodum enim Possidendi 1n eo

est, quoa etiams e s res uos sit, qui possidet, se modo actor non potuerit suam esse probare, remavet in suo loco possis: propter quam causam e- obscura sint utri que jura, contra petitorem Iudicari Diei. g. . IV. de intero I. Et Paulus in I. h. f. uti possidetis. yusta enim an injusta adversus ceteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert: ρπσliseuaque enim posse or, hoc ipse quod posse=or es plui juris babo, quam ille qui non possidet. EX Diuilir Cooste

590쪽

Ex hisce jam facile perspicimus sensum verborum , quae supra descripsimus , scit. Justam fuisse Virpinii adversus Appium

querelam , quod contra jus in duodecim tabb ab ipso trairila tum, vindicias filiae suae a se abdixisset : & secundum eum, qui in servitutem ab eo suppositus petierat, dixisset. Existimat Hottomannus legem , cmus hic mentio fit, in hanc sententiam fuisse conscriptam : SI DE OBERTATE A Μ

BIGETUR, PRAETOR SECUNDUM EUM,

QUI LIBERTATEM DEFENDET, CUM IS SPONSORES JUDICIO SISTI DEDERIT,

ViNDlCIAS ADDICITO. Per hanc legem volu

re Decemviri , ut si liber homo controversiam status sui ab aliquo patiatur, & in servitutem e libertate petatur, eum reia linqui debere in libertate, id est, ejus quasi possessionem retinere, donec status quaestio seu liberalis causa terminetur: si vequis e servitute in libertatem ab aliquo assertore vindicetur, hunc interim pro libero homine habendum esse, & dominum eius possestionem assertori cedere debere. Et hoc est vindicias dicere secundum libra ratem , vel adicere vivaecias, id est , deceris nere , ut interim sui status quaestionem patiens, in quasi possessione quia libertas est res incorporalis, cujus proprie non est possessio) sui ac libertatis maneat & relinquatur, datis interim idoneis fidejussoribus, qui cavere debebant de eo, qui status sui controversam patiebatur, Judicio sistendo. Unde apud Dion 3 s. lib. m. Numitorius avunculus filiae Virginii, quam in servitutem e libertate asserere cupiebat Appius, inquit : 2uod ad titem attinet , patrem ipsum militιa reversum eausam pro flua dicturam ese. Corporis vero vindicationem,

quae oribus debebatur , st sibi usurpare, qui puellae si avuncusis, paratum subire Iudicium. Nec θ per rinum nec novam a quid petere , nee quod ceteris Quiritibus jus non concedat, etiam si non omnibus hominibus; cum quis e tibertate in servisutem asseritur , jus ejus eo nou penes eum qui libertatem adimit , Rd genes eum qui tuetur , Qque ad lituo coenitionem. Quod juscum ab ipso Appio in duodecim tabb. relatum erat, eodem jure postulabat, ut interim, dum puella status sui controverissiam patiebatur , maneret penes eum in possessione litertatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION