Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

sso Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON.

Advocati puellae inquit Liv. lib. 3. east. φε. cim Virginium Reipub. causa dixissent Messe , biduo affutut um , s nunciatam eisi , iniquum esse , absentem de liberis rimicare , post MAt, ut rem integram in patris adventum offerat 1 lege ab ipso lata Gudicias det Reundum libertatem , neu patiatur virginem advivam famae prius, quam libertatis periculum adire. Vindicias postia re Reundam libertatem, nihil aliud est, quam postulare ut i terim libertate potiretur, quemadmodum legibus erat sanci. tum. Quod & nostro jure retentum atque receptum est, ut,

qui in possessione sit libertatis cum ei de statu suo controisversia fiat, in ea maneat, donec judicium sit expeditum. Lia te ordinata in possessione libertatis is, de cujus libertare quaeritur , constituitis S interim pro tibero habetnr. I. I . Coc de liberal eausa. Sic quoque i. 1 . V de eod. ordinata liberati causa, liberi Deo habetur is, qui de flatu suo litigat. Vid. I I. Coae qui dare tui. Quae juris constitutio non solum obtinet quando quis ex libertate vindicatur in servitutem, verum & si ex servitute quis proclamat in libertatem. Quod allegatae jam leges probant, quae generaliter & indistincte loquuntur de eo. qui de statu suo litigat, ubi aurem lex non distinguit, nec nos diis stinguere debemus I. 8. F. de DbIe. in rem aes. Et ait Ulpi nus L i a. f. ex quibus eos GMajor. Eum, qui de stata Bigat, tam dis in fervitute esse videri quam tu non sit Iumovi os caepta. Et idem I. 33. 1. de procurat. I. I. eum, ait, qui de flatu suo litigat, procuratorem habe ν e flose non solum in ad nsratione rerum, sed etiam in actionibus , quae ei vel adsersus eum

competant, ex possessione sive strvitutis , sive libertatis , de statu suo litiget. Idque favore libertatis. Verum jus illud favore libertatis constitutum, Appius violare ausus fuit, idque callide& astute sub larva quadam justitiae, callida & malitiosa Iuris interpretatione legem, quam ipse Decemvir in liberratis favorem sanciverat, eludendo, abdixit a patre Virginio vindicias filiae suae, & secundum eum, qui in servitutem petierat, dixit. Historia ita sese habet. Erat Virginio cuidam filia, cujus forisma ad invidiam elegans Appium cepit, eumque impuro in fammavit erga eam ardore, qui a parva scintilla in eam er

pit flammam , ut libidinis suae nefariae explendae gratia, divina

592쪽

DE ORIGINE IURI s. vina juxtaque humana jura violare & pedibus proculcare fi ci fecerit. Amor enim Omnia vincit. Cum vero erat in potestate patris, quem pudicitiae filiae suae egregium de diligentem fore custodem conjecturari poterat, & consequenter tibi vel precibus inducendi puellam , ut Veneris auspicio secum in arenam descenderet & manum consereret , vel si iis vinci nequiret, vi , quae aliquando non ingrata puellis , eam expugnandi nullam daturum patrem occasionem providebat, fortasse quia furtivi ejus amores satis manifesti) ad aliam excogitandam rationem, qua sibi ad puellam patefaceret aditum, animum convertit Quamobrem M. Claudio clienti ne- .gotium dat, ut virginem in servitutem asserat, dicenti, serva sua natam, servamque appellanti: absente vero patre, assertor ejus fuit avunculus Numitorius, seque Claudio opposuit.

Ad Tribunal Appii perventum est. In strvitutem petebatur a Gaudio 'eua, domi enim suae natam, furto inde in domum Viris nati translatam, suppositam ei esse , id θ isdicio compertam a festo e probatastamque veI ipse Virginio judice, ad quem major pars injuriae ejus pertinebat, interim dominum sequi ancillam aequum esse. . Imo contrarium aequum erat & legibus consentaneum, ut

interim, dum de statu puellae litigabatur , in libertate man ret. Quamobrem assertor avunculus Numitorius Appio Claudio objicit illam legem, qua cautum , uti de cujus libertate ambigetur, Praetor. vindicias secundum libertatem det , GLque addicat ei, qui libertatem defendit. Quae lex ipsum Ain Pium auctorem una cum caeteris Decemviris habuerat. Itaque virtute hujus legis vindicias secundum libertatem dece nendas petit assertor, Appius vero eludens legem, vindicias abdixit. Ne autem fraudem legi facere videretur , eam cir- Cum venire conatus fuit. Ait enim, nemo idoneus auctor existit, cui addicantur. Nam si sui juris puella esset , & tutores aclessent, iis decernerentur, darentur etiam patri, si adesset atque defenderet. At nemo pro ea , quae in patris manu sit, justus est auctor praeter patrem. ita demum lex vindicias se. cundum libertatem decernere jubet , si quis idoneus auctor existat . cui addicantur. Ceterum patre absente, dominum

593쪽

rix Ex ERCITAT IN HISTOR. POMPON. debere esse potiorem,ei puellam addicendam esse, dummodo fidejussores det idoneos, qui promittant, eum, ubi pater ad afuerit, sisti apud Magistratum. Quod fere idem fuisset, quaa si post vulneratam causam vellemus remedium quaerere. vid. Dionys. lib. m. Hoc significare Appii verba videntur, quae Livius describit lib. 3.c M. O 'us, inquit, decreto promtus , quam libertati faverit, eam , sam legem declarare , quam Virginii amici postulationi siuae praetendant. Caeterum ita in ea sismum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis variet. in his enim , quae asserantur in liber tem, quia quivis lege agere possit, id uris esse: in ea quae in paIris mauu sis , neminem esseatium, cui dominus possessione cedat. Placere itaque patrem arisces: interea juris sui jacturam abfertorem non facere quin daeae puellam, sistendamque in adventum ores , quι pater dicatur, pro mittat. Malitiosam hanc & callidam juris interpretationem ab Appio libidinis suae explendae gratia excogitatam facile perspicimus. Lex enim indistincte & generaliter loquitur, ideoque non diit inguit inter patrem absentem vel praesentem sed universaliter de quavis liberali causa, dc de omnibus qui liabertatem defendunt, ccnscripta, idque favore Iibertatis. Quippe ut est in regulis 3 uris, omnibus rebus favorabilior εc potior est libertas, utpote qaae res inaestimabilis, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. I io 6. 1aa. f. de R. y. Injustum itaque atque malitiosum pronunciamus Appii iudicium ,

omnino indignum honelio ac bono viro , .qualem decet sudicem esse, impuri autem amoris furore correpto amatori con. veniens , quo agitatus, Omne nefas miscere ausus fuit. Nam ,

ut ait ille: Missuit omete ne s, quem nnua modestia terret. Optati campos , dum studet esse flui. Non decus avertit, nou lex divumque potestas. Egit praecipitem, caecus ad omne furor.

Et secundum eum, qui in servitutem ab eo suppositus petierat, disisse. J Id est, decrevit vindicias secundum servitutem, pronunciavitque puellam Virginii in servitutem abducendam.

594쪽

Verba decreti apud Dion 3sium in hunc modum concepta Iegimus . He ue quid temere fecisse viderer , exsectanism auxi parumper , dum res utiquo modo componeretur. Ceteram cum nisu,

ut video , tuis convenit, testor ego-decerno, Marcum Claudium libertum puellae esse dominum: quibus di ctis , ut mancipium abducere puenam jussit, datis duodecim lictoribus , ut com tarentur ne quam vim formidaret. iin pote euis Brutus, qui primus Romae Cousulfuerat, vindicias secundum libertatis dis, fiet in persona Vindicis Viselliorum servi, qui proditionis couurationem indicio suo detexerat. J A Bruto, exactis Regibus, primo Romae Consule, vetustissimam Virginius derivat juris observantiam, quam in persona filiae suae cle- feci ila merito indignatus fuerat, quia summo jure petere poterat, ut cum ceteris civibus aequo jure sibi uti liceret. Vetustissimam dicit observationem, non quod longa temporis spatia inter Brutum de Virginium intercessissent. Ab exactis enim Regibus ad Decemviratum usque numerantur fere duo & sexaginta anni. Verum non altius quam ab eo , scit. Bruto, rc- peti poterat memoria ejus juris, quod in Repub. obtinuit , cum ante institutam libertatem nulla Reipub. vestigia : liberenim demum populus Romanus sub Consulibus Bruto Colia latinoque libertatis suae vindicibus, & Reipub. consequenter fundatoribus: libertatem, ut inquit Tacit. I. AuvaL-C-Jlatum L Brutus instiluit. Quamobrem ab eo, qui Reipub. fundatores praedicantur, juris, quod in ea observatum fuit , originem derivare sive memoriam repetere merito debet, licet geantea sub Regibus obtinuisse idem jus constaret : quippe iis

actis , regias quoque leges exolevisse supra annotavimus,

ideoque quicquid juris ex illis desumpti postea in Repub. vi.

fuit, tanquam cum ea introductum &a populo reccptum est. iis aute in , cujus originem a Reipub. initio repetit, fuit illud vindiciarum secundum libertatem jus , quod Brutus in persona Vindicis Vitelliorum servi dixerat. Verum perperam illud ipsum a Pomponio hic allegari tanquam exemplum, ad rc tandam iniquitatem sententiae, in causa filiae Virginii ab Appio latae, Corasius, Muretus, aliique qui notis suis hanc Pomponii juris historiam illustrare conati fuerint, opinantur : pr

595쪽

Ex ERCITAT. IN HISTOR. POMPON.pterea quod de statu Vindicii nulla lis erat , cum omnibus constaret, eum esse servum , & consequenter haec similitudo vehementer claudicat. Budaeus tamen in annotationibus suis ad Pandectas, Iurisconsulti errorem quodammodo excusareu luit, quando ex Plutarcho probare nititur, Brutum quodamia modo vindicias secundum libertatem dixisse , ex eo, quod Vindicem bene de Repub. meritum , interea, dum Vitellii causa maiestatis dicerentur, in manum ac potestatem insensissimorum ob accusationem hostium , excarnificandum tradi non sivit, quod Collatinus collega permiserat Rem hoc modo pellam apud Plutarchum legimus in Fabticola: At moliaries Countini sir eos Latio animum dedit Aquitiis, ut diem postularent ad se purgandum, utque Vinicius servus suus qui conjurati nem Aquiliorum, vel ut Livius tradit, Vitelliorum detexe. irat ipsis resilueretur , nec detιveretur ab accusatoribus. Quae concedere cum intende et Collatinus , Iamque concionem dimati 1 et , non dubitavit Valersus bomInem retinere, turbae, qua cinis Elus erat, immixtu π , neque populum dimissis proditoribus: postremo corporibus eorum manus ivisere, Brutumque appetiare , aer em indignam esse vociferari, si fluorum necandorum necessitate collegae imposita , taurinandos Collatinus mulieribus patriae proditores S hostes existimaret. Ibi excandescente Consule, ω ut Vindicium abducereat Iubente , bire lictores repulsa turba eum stre-benduης , si qui ob unt, hos put mi : iutae necessarii Valerii defendunt eum ab injuria , mputavique Brutum inclamat. Qui reverrat faecto silentio, ait de filus satis fuisse sium judicium, de

caeteris eives , qui libertatem baberent, in suffragium mittere. Quatenus vero impediit ne servus dominis traderetur, Brutus, pendente judicio Majestatis , ne quid domini infensisti mi in eum crudelius consulerent, eatenus in libertatem vindicatus a Bruto videtur. Uerum inquirendum , num illud jure fieri potuit, & a Pomponio allegari tanquam exemplum& factum, illo juri conveniens, quod ab Appio Claudio & ceteris Decemviris ejus collegis in duodecim rabb. translatum est. Si rem diligenter examinemus, facile perspiciemus , jure Aqui-, .lios sive Vitellios pendente judicio postulasse, ut sibi tanquam justis de legitimis dominis traderetur servus: non potest enim

596쪽

. DE OR t G1NE JURi S. proprietas alie us rei ad alium transferri sine facto gi consensu eous , ad quem ea pertinet, neque alicui potest ius sibi quaestum auferri sine justa causa, ne quidem a Principe vel Maiasistratu, itaque recte vindicabatur servus a Vitelliis titulod minii & proprietatis. Quo dominio privari non poterant, neque praetextu criminis , neque Iuris live legis , quae in favorem de statu suo litigantis lata est, ex vetere jure desumptae, licet crimine laesae ma)estatis accusati essent, quippe pendente judicio le nondum lata sententia , eos tanquam sontes &laesae majestatis reos punire ab omni ratione, jure, & aequitate alienum esset. Beneficio autem legis, sive ea tempestate o servati juris, possellione servi dei litiu non poterant, cum nulla de statu suo erat controversia , ideoque secundum libertatem dari vindicias non debuissent, nemo enim negabat eum esse servum, ne quidem ipse servus, ct quanquam ob detectam a se conjurationem bene esset meritus de Repub. quamobrem postea libertate donatus fuit atramen in potestate erat dominorum, a qua jure liberari non poterat, quamdiu adhuc ab ore judicis pendebat sententia, qui vel absolvere vel condem.

nare posset reos; itaque antequam damnati fueranr , merito

postulabant, ut dominia & possestiones rerum suarum libi re tinere liceret, donec de perpetrato & admisso crimine pro. nunciatum esset: juxta ea quae tradit Paulus in L is. e. qui S a quιbus manumisi M. non siaut. euaestum est an is , qui Ma eratis criininis reus factus fit, mavomit fre possit , quoniam ante damnation in dominus est 2 fit Imperator Antosinus Calptirnio Critoai rescripsit, ex eo tempore , quo quis propter facinorum suorum euistιοηem jam parua fisa certui ebs solerat, multo priss conscientia delictorum, quam damnatione Ius datae libertatis amisisse. Ubi& Glos . dominium rerum suarum nemota accusatione criminis Majestatis, sed sententia sola & damnatione. Verum quanquam haec ita sint, attamen videtur excusandus, imo laudandiu Romanae libertatis vindex & auiactor egregius L. Brutus, quod aequitatem rigori & stricto

juri praetulit, & illud sequutus est, quod & ipse legislatorsan civisset , si fortasse de eo cogitasset. AEquitas enim, ut

inquit Aristoteles , nihil aliud est, quam senumentam ejus quia

597쪽

fex praetermiser. Ncque leges neque Senatusc'sulta ita scribi possunt, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, comprehendant, L io. f. ae leg. Sed cum in aliqua causa sententia eorum manifesta est, is , qui Iurisdictioni praeest, ad similia procedere, atque jus dicere debet, L I 2. F. Od. I. I 3. f. eod. itaque non iniquum videri debet, quod libertatis favore , quae debebatur servo, eodem legis sive juris, de quo jam sae-puiq mentionem fecimus, beneficio gaudebat, ideoque vin. dicabatur a dominis, quippe qui in praemium servatae per indicium patriae semetipsum vindicare in libertatem posse videbatur, tanquam jure sibi competentem , ideoque ab ipso momunto, quo conJurationem nefariam detexit , Juris fictione

quasi liber habitus, & postea a dominis in servitutem vindicatus, a Bruto in libertatem assertus est, quam assertionem vindicias secundum libertatem non abs ratione Pomponius

dicit, salvo meliori judicio. Par pari referre recta ratio dcipia suadet aequitas, itaque qui Rei p. conservarat libertatem , in civium numerum adoptatur, & cum iis ejusdem libertatis . sit particeps. Praemium indica, pecunia ex ae/ ario, libertas Scivitas data. Ille primum dicitur vindicta liberatus , quidam vinime quoque nomen tractum ab illo putant: Vindicio ipsi nomen fisisse , post illum observatum, ut qui ita liberati essem, tu

civitatem accepti viderentur. Liv. l. a. c. D Uid. Plut in Publicola. Ubi de conjuratione Vitelliorum sive Aquiliorum.

Castitatem filiae vitae quoque ejus praeferendam putaret. J Si

castitas sive pudicitia non praeferenda vitae, saltem ei aequa lis est,& cum illa pari passu ambulat, ideoque omnibus Proinde bonis pretiolior longe dc praestantior habenda ι quare vim pudicitiae jllatam iisdem licet repellere mediis, quibus vitam nostram in mortis discrimen adductam tueri possumus, scit . cum caede Sc internecione illius, qui eam nobis eripere meditatur, atque id ipsum & divina & humana permittunt jura. Quanquam prima fronte id videatur negandum , quo acipudicitiam , quia vera pudicitia non consistit in conceptu physico, verum in constanti voluntate de proposito corpus intactum de illibatum ab omnibus illicitis voluptatibus & stimulis

598쪽

DE ORIGINE IURI s. ss mulis servandi. Quippe juxta Augustinum, pudicitia morali

ter considerata bonum animi est, quod nulla vi extrinseca , si animus bene sit communitus, eripi possit. Vid. Aug. lib. r. cap. 18. de civ. Dei. ubi plura de hac integritate animi dis putat. Quamobrem laesio illa, quae infertur castitati, etsi atrox sit respectu inferentis, & ratione Ordinis divini, attamen non Videtur proportionata extemporaneae intersectioni adversarii. Ex quibus posset concludi, arma non illico privata auctoritate in necem violatoris arripienda, sed coram judice vis illatae reparatio petenda. Verum placet mihi magis Grotii opinio , qui tib 2. cap. II. de y. B. is P. extra omnem ponit controversiam , quin sto pudicitiae defensione stuprum inferre conantem occidereiceat, cum non tantum communis aestimatio, sed & lex divina pudicitiam vitae adaequet. Imo nostra lege municipali statutum est, ut eadem poena puniantur qui aliquam stupravit, qua puniendus, qui occisione aliquem occidit. Si quis virginem vel viduam , veIsanctimonialem, vel aliam mulierem honestam

vi stupraverit , siario punietur. Quam puniendi potestatem

lex, sive naturalis si ve civilis, in quemvis transfert, quando in eo est statu constitutus, ut sui sit judex , scit . quando ab aliquo aggressus ad eam sit redactus necessitatem, ut adeundi judicem erepta sibi occasione, ideoque quasi in primaevo statu naturali constitutus , propriis viribus sui suscipere de- sensionem & vim vi repellere, atque etiam cum caede aggressoris, si aliter salvus esse nequeat, sit coactus. Unde Paul. lib. s. f. sentent. ad L. Corne . de Sicar. Lui latronem eaedem sibi inferentem, vel alium quemIibet supram inferentem occiderit, puniri non placuit. Atius enim vitam , alius pudorem publico facinore defendit. Et Marcianus in I. I. I. . f. ad L. CorneL

de scar. Item divus Hadrianus rescrinis eum , qui stuprum sibi vel sitis per vim inferentem occidit , dimittendum. Hinc

quoque idem Augustinus de liber. arbitr. lib. I. tom. I. Lex, ait, dat potesatem , veI viatori ut latronem, ne abeo istis ore datur , vel culpiam Tiro aut Demanae, ut violenter in se irruenis

rem stupratorem , ante iliatum suprum , si ossit, interimat. Multo enιm es melius, eum qui alienae vitae ιnsiliatur , quam

599쪽

ss8 Ex ERCIT, Te IN HISTOR. POMPON. eum, qui suam tuetur, occidi. Et multo es immanius invitum hominem stuprum perpeti , quam eum a quovis tua infertur , ab eo, cui inferre conatur . interimi. Quemadmodum igitur ob vitam , ita & ob pudicitiam aliquem occidi posse de divina de humana, imo& nostra municipalia permittunt jura statutaque. Accedente insuper ejusdem sexus imbecillitate, quae omnibus modis munienda adversus improborum hominum malitiam. Idque eo magis, quia pudicitia & castitate semel amissa, nulla ratione recuperari queat; omni autem jure confirmatum ob damnum quavis via irreparabile aliquem interfici posse. Auden . ter loquar inquit HieronTm. in epis. a 2. ad Eusae in eum omnia posit Deus, suscitare virginem non potes pos ruinamevalet quiadem liberare de sta ira , sed non uuis coronare corruptam. Unde Imperator Iustinianus in I. unic. Coae de rapi. Virg. rescribit, virginum , vel quarumlibet viduarum honestarum raptores non solum ad injuriam hominum, sed etiam ad ipsius omnipotentis Dei irreverentiam crimen committere : maxime cum virginitas vel castitas corrupta restitui non possit. Quare ejus defenso adco favorabilis est , ut non solum qui suae pudiculae tutandae causa quempiam occidit , immunis a poena sit, sed ei qui suorum, quorum in numero sunt conjuX , liberi, cognati, amnes, imo vicini, de quidni extranei, defensonem suscipit , poena legis Corneliae videtur remittenda. Quippe natura, inquit Florentinus in I. a. f. de P. Sy. inter homines cognationem quandam instituit, cujus vi & ad opitulandum oppressis accurrimus, & irascimur opprimenti. Quod officium si quis praestare omittit, communem violat cognationem , & legcm charitatis offendit. Imo si non repellat a socio injuriam cum postit, tam est in vitio, quam ille qui facit, juxta Ambrosium. Hinc apud Cic. I. Off. Duo sunt Inqustitiae genera , unum eorum qui ruferunt, alterum eorum qui ab iis , quibus infertur, si possimi , non propumant injuriam. Hoc enim praescribit natura, ut homo homini quicunque sit, ob eam ipsam causam tantum, quod is homo sit,

consultum velit: Idem et .Qsic. senemur enim eodem amore,

quo nosmetipsos, quoque socium amplecti. Hinc Solonem dicere solitum legimus, beatam aliam es e Re . in qua quis

600쪽

DE ORIGINE IURIS.

injuriam alteriussuam existimat. Apud Hebraeos , ut tradit Seldenus lib. q. cap. 3. qui alicujus sponsam vi comprimere vellet, non poterat tantum cum caede repelli ab ea, cum qua concumbere volebat, sed & ab alio quovis ex Israelitis, qui universi tenebantur, si quae erat Oppressa, eam liberare e manu de potestate persequentis. At repto cultro de taberna lanionis Isiam interfecit : in Mescilicet , ut morte virginis contumeliam stupri arceret. J Ex iis quae statim disputavimus, perspicimus , injuriam de vim alicui illatam non tantum ad Rus proximos sanguine sibi sunctos, verum & ad extraneos tanquam communis cos nationis& naturae vinculo sibi devinctos pertinere, & consequenter opem ferre petenti de succurrere auxilium imploranti tanquam naturae debitum h imines sibi invicem praestare non solum adstringi, sed eodem Jurea se invicem haec officia exigere atque petere. Nam ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest: ita singulos juvare debemus, quia ad coetum geniti sumus, salva autem societas nisi amore ic custodia partium consistere nequit, Matheus ad lib. 48. V tit. s . de cariis cap. a. Si Iussus es non solum non nocebis sed etiam nocentes prohibebis, inquit Seneca. & Cic. Tusc. I. es cait)hominum generis nasura melior.quam eorum, qui se natos ad homines servandos arbitrantur. Verum omnia haec argumenta,quibus

castitatem dc pudicitiam , quia, si non vita praestantior, saltem ci aequalis est, dc consequenter etiam cum caede invasoris

defendi potest, pro ingenii tenuitate probare conati fuerimus, tamen ad excusandum Virginii perpetratum de admissum parricidii crimen nihil ponderis habent. Probant quidem defensioncm cum caede adversarii licitam , eamque cuique oppresso usque proximis, imo etiam extraneiS concedunt tribuuntque, idque quando nulla periculi, quod alicui imminet, declinandi superest occasio, verum Virginii quali furore dc rabie agitati admissum parricidium neutiquam possunt justitiae velo obtegere. Non defensor filiae , sed aggretar erat, non depellebat vim , sed inserebat , non quidem pudicitiae, sed vitae. Pater erat, ideoque ad omnem vim de injuriam a corpore, a capite de vita filiae suae propulsandam de sanguine

SEARCH

MENU NAVIGATION