장음표시 사용
601쪽
s So Ex Ex CITAT. IN HISTOR. POMPON.& humanitatis vinculo tenebatur: hoc enim in brutis anima-
Iibus cernimus, quod non solum se, sed & eos , qui ab illis geniti sunt, salvos velint, & ab hisce omnem vim, quantum possunt, depellant. Defendere filiam itaque ad paternum pertinebat officium, non opprimere. Scio equidem Ius vitae Mnecis in liberos habuisse parentes, verum qui in liberos jus tu Iud exercebat, cum nulla Justa vitae adimendae causa subesset, divini dc humani juris violator parricidii crimen admittebat. Possit huic responderi, Virginium non Occidendi, verum deis pellendi a filia vim animum habuisse , quae salva esse non poterat, nisi e medio sublata, quippe adversus M. Claudium, quem actorem subjecisset Appius, nullam , nisi coram judice Appio, defensionem leges suppeditabant: vindicabat enim
filiam, quia serva sua natam, itaque justam. apud se servie tem servitutem , quae suum persequendi facultas nemini Iure denegari debet. Nullum etiam adversus vim Appii et auxialium , nam legitimus erat Judex, summum enim & supremum in eum ejusque collegas erat collatum Imperium populi v luntate , itaque & consentiente ipso Virginio , qui & civis Romanus erat et penes eos & juris & Reipub. adminis ratio residebat, caeteris Magistratibus cessantibus , itaque non poterat declinare forum, sed coram Appio , tanquam unico &supremo Tribunali de statu filiae litem ventilare necesse habebat, qui, licet injustam pronunciaret sententiam , tamen sus diceret. Quippe Praetor quoque jus reddere dicitur, etiam cum inique decernit, L de Ius. jure. decreto tamen Praetoris obtemperandum , atque quamdiu judicem adeundi copia est, nemini sibi jus dicere licet. Quodnam itaque remedium Virginio reliquum, quo filiae pudicitia adversus Appii insidias defendi postet e nullum, nisi Judicis imploratio. Fateor Guilum Virginii dolorem atrocitatem facinoris quodammodo excusare, verum crimen non tollit, nec Virginium culiapa vacuum essicit. Quippe justissimus ille dolor non ex aliquo a filia admisso flagitio vel scelere , verum ex tertii si veextranei alicujus scit. Appii impuro ardentis erga filiam ammte , ejusque castitati inlidias struentis , procedebat facinore. Postquam cuncta tentali et remedia, quae ad conservandam fi-
602쪽
DE ORIGINE IURIS. 36rliae castitatem adhibere jura & leges civitatis, in qua degebat, ipsi tribuebant, boni patris & civis juxta impleverat ossicium,
quae si optatum non habuissent successum , temporum id intiquitati tribuendum : necessitati enim cedere is temporibus i servire semper sapientis habitum es, ut inquit Cicero. au modo sterilitatem aut nimios imbres is caetera naturae mala, ita υitia dominantium tolerare debemus. Tacit. lib. 4. Iiis'. cap. 7 . Ae protinus recens a taede, madent eque adhuc siliae cruore , ad commilitones confugit. J Quibus ordine cuncta , ut gesta sunt , exposuit. Liv. l. 3. c. So. Supinas deinde tendens manus commilitones avelians orabat , ne, quod scelus Ap. Claudii efflet , sibi attribuerent: neu se ut parricidam liberiis aversarentur.
Sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, s tibere ac pudice vive. re Iicitum fuisset: eum velut servam ad suprum rapi videret,
morte amitti meBus ratum, quam contumelia liberos: misericordia in speciem crudelitatis lapsum, nec se supersitem suae Iuturum fuisse, nisi spem ulcissendae mortis ejus tu auxilio comis militonum habuisset: tuis etiam stias, sorores, conjugesque esse, nee eum flua sua libidinem Appii Clauii extineram esse. Sed quo impunitior sit, eo effrenatiorem fore: ahena ealamitate documentum datum illis cavendae similis injuriae: quod ad se attineat , uxorem fisibi fato ereptam 1 fiam , quia non ultra pudi- ea viectura fuerit, misera Ied honesta morte occubuisse, non esse jam Appii libidini locum in domo Aua: ab alsa violentia ejus e dem se animo suum corpus vindicaturum , quo vinducaver se sitiae: ceteri si ac liberιs suis consulerent. Liv. lib. 3. cap. so. Mui universi de A ido relictis ducibus pristinis, signa in Auentinum transtulerunt. J Neque ut scribit Liv. lib. 3. cap.
si . in Sabinis quievit , nam ut lup. annotavimus, habebant Romani ea tempestate duos exercitus, unum in Algido, alterum in Sabinis, sed ibi quoque auctore Icilio, cui desponsata fuerat puella , Numitorioque ejus avunculo, secessio ab Decemviris facta est, qui Porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt, ibique confuncti alteri exercitui XX. Tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos Crzarent, qui summae rerum C c c c 3 Prae-
603쪽
sis, Ex E R C I T A T. IN HISTOR. P O M P ov. praeessent. Creati M. Oppius & Sex. Manilius. Mox autem rellisto Aventino in sacrum montem transiere, quae secessio ac
cidit anno post Reges exactos circiter 6 I. U C. CCCV. Paulo autem post placata est plebs iis conditionibus, ut Tribunis plebis ipsis restitutis, abdicatisque Decemviris, iterum Con
Populique consensu partim in carcere necati. J Longe alitera Livio haec traduntur. Scit. Appium sibi mortem conscivisse Oppium vero in vincula ductum ante judicii diem ibi vita finem fecisse. Bona eorum publicavere Tribuni. Quidam haec verba , non a Pomponio sed ab interprete quodam ex veterum historiis, quia huic loco consentanea, quamvis non intcgre, propter interpellatam fortasse operam, fuisse adjecta putant, quae postea in conteXtum irrepsere, Eberlin. ad h. t. Quod integre non fuerint adscripta, cum ex dictione partim, quae satis probat quaedam adhuc desiderari, tum ex iis quae ex Livio describere incepimus,& quae sequuntur ad historiam pertinentibus, constat. Cum inquit : Coue se eorum exilii causis solum verterunt, bona publicata sunt. Et M. Gaudius agertor Virginiae, die diffa damnatus ipso remittente Virgia vis ultimam parvam dimistos Tibur exulatum abiit. Notandum, carcerem, in quem Appius conjectus erat , ipse domicilium Romanae plebis vocare solitus erat. Et ipse eum aedificaverat in eo loco, ubi nunc S. Nicolai templum est, itaque in foveam incidit tandem, quam ipse fecerat , 8c sic superbiae crudelitatisque etsi seras, non leves tamen dedisse poenas, perspicimus.
Stium statum recipit J Exactis Decemviris, pristinam regiminis formam Gipub. imposuere. Et summae rerum iterum Consules praeesse voluere, quo modo Respub. veterem statum recepit. Hoc enim Magistratu , sive hac regiminis foriam a fundata erat Respub. qua sublata, tota ejus corruebat fa
604쪽
g. 23. Deinde cum post aliquot annos, quam duodecim tabulae lata sunt , oe plebs contenderet cum patribus , re vellet ex suo quoque corpore Consules crea re, re patres recusarent, factum est, ut Tribuni Militum crearentar, partim ex plebe, partim ex patribus Conpulari potesate : hique constituti sunt Uririo numero: interdum viginti fuerunt, interdum plures, nonnunquam pauciores. vis de eum post aliquot annos, quam D. Iabb. latae sunt, Si plebs contenderet cum patribus , S velut ex suo quoque
corpore Consules creare, patres recusareul' In duodecim tabulis scriptum erat, ne patriciis cum plebejis connubium esset, ut ex Livio & Dionysio constat: idque ut Manutius opinatur, eo consilio a Decemviris factum fuisse videtur ne per nuptias reconciliati patres, iisdem animis contra Decemia viros, quibus eripere imperii fasces volebat plebs, pro libertate consentirent. At contra Zasius, idcirco a Decemviris, qui omnes patricii erant, constitutum putat, quia more majorum nemo plebejus auspicia habebat, ea enim solis patriciis Romulus concesserat. Et propterea futurum erat, si connubia non dirimerentur, ut prole incerta auspicia turbarentur. Liv. Iib. 4. cv. 6. M. vero Genucio, & P. Ctiriatio cos . C. Caianui ejus de connubio patrum & plebis aliam rogationem promulgavit , qua contaminari sanguinem suum patreS, confunctique jura gentium rebantur. Sed nondum quievere Tribuni , qui niti videbantur , ur quieti pacique publicae semper
ossicerent, bc non secus ac pernicios nautis vcnti novis fluctibus novisque tempestatibus populum exagitarent , ut inquit Vent. Caecus ad h. t. Itaque Primo ait Liv. lib. . mentio 1 en sim a Tribunis illata, ut alterum ex plebe Consulem liceret Creare, eo processit deinde, ut rogationem novam Tribuni
promulgarent, ut posuis sol sui efς, seu de glebe, Iea de patribus
605쪽
6 Ex ERCITATIONΕs INTIT. DIG. tribus velut , Consules faciendi. Id autem patres ferendum minime putabant; quippe hac ratione non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus, & ad plebem summum imperium deferri videbant. Factum es ut Tribuni militum crearentur , partιm ex pleiahe , partιm ex patribus conssulari potesate. J Observandum Tribunorum militum duo esse genera. Quidam eorum dicebantur Rufuli , propterea quod Rutilius Rufus Consul de illorum imperio primus tulisset. Hinc Asconius Paedianus in prooem. I. in Verrem e Tribunorum militarium c inquit
duo genera. Primum eorum qui Rufuti dicuntur. M in exeriseitu creara selent. Alii sunt Comit ali , qui Romae in comitiisd signantur. Et Festus Pompejus ιib. I 6. ita scribit, Rufuli appellabantur Tribuni militum a Consule facti, non a populo: de quorum jure, quod Rutilius Rufus legem tulerit, Rufuli ac post Rutuli sunt appellati. Horum meminere quoque
Impp. in I. II. I. I 3. Od. de re misit. Hi enim castris & legionibus praeerant, imperium in milites habebant, exercituique & summae rerum praeficiebantur. Atque a primis originibus terni ex singulis tribubus Ramnensium , Tatiensium de Lucerum creati fuere. Tribuni militum cinquit) Varro, quod terni tribus tribubus Ramnensium, Lucerum, Tatiensium olim ad exercitum mittebantur. Postea vero lege militari cautum , ut singulis quatuor legionibus seni ac deni Tribum praebinent. Unde Liv. Bb. 9. cap. 3o. Et duo imperia eo anno dari coesta per postulum , utraque pertineutia ad rem militarem ennam , ut Tribuni miritum deni in quatuor Dolones a populo crearentur , yΠae antea perquam paucis suffragio populi relinis locis , 'Diciatorum S Consulum ferme fuerant beneficia. Verum interjecto tempore militibus munus datum fuit, ut militari suffragio & praerogativa crearentur. Deinde lege sancitum fuit, ut populi su Magio & Tribunorum rogatione fierent Unde
alii Rufuli , de quibus jam diximus: alii Comitiati, qui R
mar comitiis designabantur , Alcon. in Verri Et hi dicebantur Tribuni Consulari potestate. Quorum quoque duo gencra
Liv. memorat. Quidam enim bellorum caula creabantur, quia
606쪽
quia duo Consules obire tot simul bella nequibant, qui Tribuni militum dicti, quod militibus pro Consulibus imper rent. Quare & imperio & insignibus Consularibus usi. Quidam creabantur propter legem promulgatam a Tribunis de Consulibus ex plebe creandis. De quibus hic Pomponius sermonem habet. Cum autem inter patres dc plebem magnis contentionibus Consulem alterum e suo corpore fieri postulantem , cum summa pertinacia certaretur, ita ut res ad ultimam spectaret seditionem secessionemque plebis eruptura, gravissime sese patribus Tribunis opponentibus, & contra Tribunis de suo fervore nihil remittentibus , tandem res eo deducta est, ut Tribunos militum Consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creari sinerent, de Consulibus creandis nihil mutaretur. Eoque contenti Tribuni, contenta quoque plebs fuit. Maluerunt vero patres communicare plebi Consularem potestatem, quam Consulum nomen, ut Zonaras inquit. Eorum autem imperio finito SC. rursum plebem rogare statutum fuit, Consulesne, an Tribunos mallent e quique magis placuissent , fierent. Comitia igitur Tribunis Consulari potestare creandis indicuntur. Creati autem fuere tres duntaxat Patricii Sempronius Gaetratinus, L. Attilius, T. Caecilius , atque hi anno trecentesimo decimo , vel ut in aliis quibusdam codicibus legitur, anno CCCXI. postquam urbs Roma condita erat, hunc primum Magistratum ineunt: quorum in M Lgistratu concordia domi, pax etiam foris fuit, Liv. t. q. cap. 6. Eutropius anno CCCLXV. U. C. pro duobus Consulibus factos Tribunos militares Consulari potestate scribit. Verum erroris eum convincit Livius & Fasti. Ageli. ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum Tribunos militares Consulari imperio Romae creatos tradit. Capitolini lapides trecentesimo nono, & Suidas in voce μαρχοι trecentesimo quinto primos Tribunos militum Magistratum accepisse volunt. Dionysius imperium coepisse Proconsulare anno tertio quartae Sr octogesimae Olympiadis , Archonte Athenis Diphilo summum obtinente imperio, tradit lib. II. Verum ut apud Livium legimus, non pro firmato stetit Magistratus eius jus, quia tertio mense, quam inierunt, Augu-
607쪽
ΕxERCITAT. In HISTOR. POMPON. rum decreto , Perinde ac Vitio creati, honore abiere, quod C. Curiatius, qui comitiis eorum praefuerat, parum rectet bernaculum cepisset. DionΥs Vero cit. Ioc. tantum tres & ω-ptuaginta dies ait gessisse Magistratum , & more vetere sese ultro Magistratu abdicasse, cum signa quaedam divinitus oh- lata vetuissent illos Rempub gerere. Cum autem Magistratum
deposuissent, Senatus coiit & interreges creavit. Magna auiatem contentio iterum & patres & plebem aliquamdiu tenuit: Interrex enim& Senatus Consulum comitia , Tribuni plebis& plebs Tribunorum militum, ut habeantur, tendunt. Viiscere tandem patres. Fiunt iterum e patriciis Consules , ML. Papirium Mugillanum , e. Sempromtum tratinum, fratrem Mus, qui cum collegis Tribunatum deposuerat, L. 2uintius Barbatus Interrex Consules creat. Tum postea iterum Tribuni , iterumque Consules summae rerum praeficiuntur. Notandum, quamvis S C. cautum ut partim ex plebe partim ex patriciis crearentur Tribuni, attamen aliquamdiu soli patricii creati fuere ,& quidem XLIIII. annis neminem ex plebe Tribunum militum creatum fuisse testatur Liv. l. 6. cap. 37: Primus e plebe creatus fuit Tribunus militum P. Licinius Calvus, si Livio fidem habeamus. Anno V. C. CCCLIII. Sex
eo anno fuere creati , quorum Diodorus tres tantum nominat, qui co anno Tribunatum iniere, P. Maelius , Sp. Maenius , L. Furius, & alii tres. Liv. l. s. cap. I a. ita inquit: Inter bas iras plebis in patres, cum Tribuni ph bis nunc illud tempus esse dicerent sabiliendae libertatis, ab Seviis Virginii que
ad plebejos viros fortes ac strenuos transferendi summi hoηoris: non tamen ultro processum s , quam ut unus ex plebe usurpandi juris causa, P. Licinius Careus Trιbunus militum Consularιρο- testate crearetur. Caeteri atricii creati , P. Maenius sis L. Ti-tιnius, P. alius,jL. Furius Medulinus, L. Publilius GL Ioas. Sigonius autem in sistis ad annum 333. tradit omnes hos, quos Livius nominat, pleb Os suisse, prae ter Furium, ex plebejis eorum Magistratibus se observasse. Et Phigius quoque ait se mirari Livium haec scribere : Constat enim sinquit ex plebeis horum Magi stratibus, omnes praeter solum Furium plebejos, non patricios fuisse , nisi imaginemur duplices earum gentium fa
608쪽
DE ORIGINE IURis 36 milias, quasdam plebejas, & quasdam patricias fuisse. Prae
ter hos tamen ne exemplum quidem aliud , quod sciam, vel ipse Livius, vel alius uiggerit, quo patriciatus istarum familiarum probari posset. Anno sequenti inquit Liv. eod. De. dulcedo invasit Tribunorum militum plebejos creandi, unus M. Veturius ex Patriciis candidatis locum renuit. Plebrios alios Tribunos militum Consulari potestate omnes fere centuriae dixere. Proximis comitiis iterum omnes Tribunos patricios omnes creaverunt. cap. I . eod. Anno sequenti iterum patricii creati. Tum iterum omnes plebei. Anno 37s. secundum Phygii computationem, aequatus patriciorum Plebejorumque numerus , ut auctor est Livius. Donec id genus Magistratus finem adeptus est, quod post annum 77. quam in Rempub. introductus esset, contigit, cujus causam tradit Liv. lib. 6. cap. 3ι. Habebant autem Tribuni Consulari potestate creati eadem insignia, eandemque auctoritatem & potestatem , quam
olim Consules, quippe & sella Curuli & Consulari praetexta
utebantur, lictores praeterea & fasces habebant, proinde ut nihil ipsis, nisi Consulum nomen, deesset. Hique constituti sunt vario numero. Interdum enim viginti fuerunt , isterdum prures, nonnumquam pauciores. J Vario numero fuisse Tribunos certissimum est. Initio enim lirius Magistratus quamvis sex creari permissum erat, SC. tres tantum creati sunt, ut supra admonuimus. Postea plures , quaterni, aliquando seni. Quinimo cum Vrientes Romanos gravi bello premerent, ad numerum octo Tribuni creati, ut Livius tradit. Comitia utriusique populi sive diversa ratione facta sunt : octo quod nuπquam antea σε ati. Nunquam vero 2o. ut hic locus indicat. Quare Ventura Caecus ad h. t. Verum de Tribunorum, qui Proconsularem tenuerant imaginem augetur quaestio : nam il- Ad sine constat vario creatos esse numero , octonos tamen cum maxime apud Livium, ceterosique legimus fuisse creatos , nec satis coustat unde Pomponius viginti militares Trib. pro Consulibus
caeperis renunciatos. Non temere tantus numerus adjectus Rei-
Iu . foret, neque quibus potissimum causis tot Tribunis Ctierit Respub. satis liquet, res sane tanta imprudenter' ab Aristori-
609쪽
363 Ex ELCITA t. IN HISTOR. POMPON.bus neglecta praetermissaque foret. Quare sibi persuadet non si
ne ratione, vel librarium errasse, vel Pomponium Tribunos militares , qui apud Mentinum a duobus exercitibus sunt errati, Proconsularium accepisse loco , vel auctorem aliquem habuisse Furisconsultum, qui des ratur a nobis. Nec tamen pergit) persuadere mihi possum , Livium tam negligentem fulse, ut qui octo Trib. militum pro Consulibus creatos scrιbit, non scripturum uisse viginti, si modo ereati fuissent. Haec ille. Putat Budaeus erro rem esse librariorum , quem ita irrepsisse existimat: Cum enim
seni inquit hoc modo scriptum librarii reperissent VI. eum M. SFllaba Dpra posita, ita ut V.-L, sex facerent, Θ M supransitum esset: existimarunt viceni legendum esse, literas numera les pro Sullaba accipientes. Luod admodum ver λιle videtur. Balduinus ad b. t. tradit, apud Livium viginti aliquando creatos se invenisse , quod nusquam memini me legisse, nisimilitari suffragio, qui castris & legionibus praeerant , imperium in milites habentes itaque non annumerandi iis, qui populi jussu & comitiis Consulari creabantur potestate.
I. 16. Deinde cum Placuisset creari etiam ex plebe Cou. sules 2 caeperunt ex utroque corpore constitui. Tunc
ut aliquo pluris patres haberent , placuit duos ex numero patrum constitui, ita facti sunt 2Ediles Cu
rules. Elui cum tu isset creari etiam ex plebe Consules J Supra ad g. I S. h. t. annotavimus, propter bella intellina& civiles discordias inter patres & plebem , vehementer & assidue sagitantem ut sibi alicrum ex plebe Consulem creare permitteretur, tandem Tribuni pl. id a patribus obtinuerunt, anno ab U. C. secundum Sigonium & Phigium 387. primusque de plebe L. Sextius Consul creatus. mx dum se famelum eum beLA, atrocior domi seditio exceZit: is per ingentia certamina Dia
610쪽
ctator Senat que victus, ut rogationes Tribunicis acciperentare remitia Consulum adversa nobilitate habita, L. Sextius de plebe primus Of. factus. Liv. IV. 6. m l . Hinc perperam Plinius Iunior tradit C. Licinium Stolonem primum e plebe Consulem factum fuisse. Livius enim anno altero ab U. C. 389. T. Sulpicium Paeticum , & C. Licinium Stolonem Coss. factos scribit. IV. 7. cap. a. Is idem est , qui antea toties Tribunus plebis cum L. Sextio Consulatum plebejum extorsit a patriciis. Valer. I. 8. eap 6Quanquam interjecto tempore iterum patricii Consulatum si
bi vindicavere. Ut apud Liv. i. 7. c. II. 18. 2uadrinstentem mo cinquit 9 amo, quam urbs Roma conita erat , qainto triacesimo quam a Galus recuperata, ablato os uudecimtim annum a plebe Consulatu, patricii Consules ambo ex interre no tam Myra. tum iniere, C. Sulpicius Paeticus tertium, GM. Valerius Publicola. Et infra: Creati Consules ambo patricii M. Fabius Ambustus tertium , T. Quintius. Et cap. I9. Confutitus uterque apud Patricios mavet. Consules errata C. Sulpicius Paeticus quaristum, M. Valerius Publicola iterum. Postea tamen quoniam Tribuni negarent passuros comitia haberi, ni secundum testem Liciniam haberentur , concordiae causa iterum legem Liciniam patres observarunt, comitiis Consularibus L. Cornelium
Scipionem Interregem jusserunt. Hinc P. Valerio Publicolaedatus e plebe collega C. Marcus Rutilius. Imo aliquando uterque Consul plebejus , & tandem eo audaciae processere Tribuni , ut tulisis ad populum se apud quosdam invenisse
Icribat LivIus lιb. 7. cas. 92. utique liceret Consules ambos plebejos creare.
ne ut aliquo pluris patres haberent. J Id est , ne patres in
omnibus plebi cedere viderentur, ut aliquod sibi reservarent in acquirendis & conferendis honoribus prae ceteris commO-
dum & privilegium, pro concessis plebi altero Consulatu. Placuit duos ex numero satrum constitui: ita facti sunt e miles curuler. J Ad s. a. b. t. quaedam de AEdilitate disputavimus, quae ad subsectam materiam pertinere judicavimus. Ineidimus hic quidem in ejusdem nominis dignitatem , sed alium tamen Magistratum, novis honoribus dc infigmbus auctum a