Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

66t .i i v v O RI S a NE IUR rs. ne maritus ullo modo jugalem suam expellat, nisi adulteram vel veneficam dcc. vel ipso invito sine justa Se probabili causa soris scilicet pernoctaverit, vel circensibus, vel theatrali-hus ludis, vel arenarum spectaculis, in ipsis locis, in quibus

haeci adsolent celebrari, marito prohibente vel ignorante, injterfuerit Tunc enim, inquit Imperator, necessario ei discodendi permittimus facultatem, & causas dissidii legibus com

probare.

Gaius Scipio Nasica. J Errat hic Pomponius in pra omine,

non Gnus enim, verum P. Scipio Nasica dictus fuit. Ortus Patre Cn. Scipione Calvo, qui Consul cum Martallo fuit, atque in Hispania cum fratre P. Scipione , Africani patre Punicis insidiis interemptus est. Quapropter Livius fratres

patrueles hunc & Africanum vocat.

Sui intimus a Senatu appetiatus est. J Sic quoque Plin. Γb. 7. c. 3 ir optimus cinquit) Irinet a condito aevo judicatus est Scipio Nasica , a jurato Senatu. Et Liv. lib. 29. cap. I . P. Scipionem, Cn. suum, ejus qui in Hispania ceciderat, adolescentem nondum quaesorium, Iudicaυerunt tu tota civitate

virum opismum esse. Idemque testatur Solinus eap. 7. Vir optimus Nasica Scipio judicatus es, non privato tantum tesia monio, sed totius Senatus Doramento. Cum bello Punico secundo, a Decemviris librorum Sybillinorum carmen inter Sy-hil lina esset inventum, fore ut hostes ex Italia pellerentur, si mater Idaea Pessinunte, civitate Phrygiae Romam advecta eL set: legati itaque ad Regem Attalum missi, qui ea tempestate ibi regnabat, ut Senatus populique nomine Deam ab eo peterent. In via legatis Delphicum Apollinem consulentibus, ecquid spei habere possent de impetranda matre a Rege Attalo Responsum ab oraculo traditum , impetraturos se a Rege

quod peterent, modo curarent, cum Deam Romam attuli Dilant, ut a viro optimo totius civitatis acciperetur. Cum igitur legati impetrassent quod petiissent, Deam Romam ap- ortari eamque Tarracinae jam esse, recens nuncius adesset,aud parvae rei judicium Senatum tenebat, qui vir optimus in civitate esset, P. Scipionem adolescentem nondum quaest rium , judicaverunt virum in tota civitate optimum esse: ita-

702쪽

661 Ex ER CITAT. IN HIS . POMPON. que cum omnibus matronis Ostium obviam ire Deae jussus est

isque eam de navi accipere, & in terram elatam tradere se rendam matronis. Idem testatur Valer. lib. 8. cap. as'. curri

inquit : Rarum specimen honoris a Scipione quoque m sica oboritur : ejus namque manibus V; penatibus nondum quaestorii, Senatus Iothii Apollinis monitu, Pessinunte arcessitam Deam excipi vomit: quia eodem oraculo praeceptum erat, ut haec mintiasteria Matri Deum a sanctismo viro praesarentur. Et Cic. de Haruspicum responsis : Sacra ista nostri majores adscita ex Phrygia Romae cotiocinunt: quae vir is accepit, qui es optimus a P. R. 'dicatus P. Scipio, sarmina autem, quae matronarum

casissima putabatur 'CIaudia. Hinc apud Ovid. lib. .Fast.

Mater abest, Matrem jubeo, Romane requiras. Cum veniet , casa es accipienda manu. . . . . Et vers. 3 7 Nasca accepit: ιempli tunc extitit auctor. Augustas nunc es: ante Metelus erat. Pluraque ibi Poeta. Praetor creatus anno s 9. & Hispaniam ulteriorem sortitus trans Iberum multa secunda praelia fecit, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt ἰ adeo ut Hispaniam citeriorem quoque, ne tota rebellaret , suspensam tenuerit. Idem mox Propraetor Lusitanos pervastata ulteriori provincia cum ingenti praeda domum redeuntes, in ipso itinere aggressus est, cum diu incerto evenis tu pugnatum erat, in eo discrimine constitutus, vovit ludos Iovi, si fudisset cecidissetque hostes: tandem gradum acrius intulere Romani, ceit itque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit: & cum institissent fugientibus victores, ad duodecim millia hostium sunt caesa , capti quingenti quadraginta, omnesque ferme equites, & signa militaria capta centum triginta uatuor. Liv. lib. 3s'. in princip. Quibus rebus feliciter ge- is Romam reversus, in maximo Comulatus ambitu, Competitore ex Patriciis L. Quintio Flaminio, & C. Manlio Volsone Diuilired by Coos

703쪽

DE ORior NE IURI s. son; in eampum descendit, verum repulsam tulit. Quanquam totum NMudicium benatus pro se haberct, quo 'optinius in

civitatu vir judicatus erat, qui matrem Id eam Pemnunte venientem io urhem acciperet , obtinere tamen non potuit u sompetixori praeferretur ι quamvis ducebat eum Africanus, quamvis idem comitia habebat. Liv. i. 3 s. c. ro. In sequentem tamen annum U. C. 362. Consulatum obtinuit, caeteri Dque competitoribus praelatus est, ut testatur Liv. lib. 3 s. cap.

a ubi inquit: Eo quoque anno magna ambitio fuit: quodpa. trIcii tres in unum locum fletieruui. F. Cornelim Cn f. Scipio, stat eriore aureo resumam tulerat : U L. Cornelius Scipio , S . Misitius kGlso. P. Scipioni ut dilatam viro tali, non nega. tum honorem appareret, Coni latur datus es. Additus ei ae plebe coVega M. Acitius Glabris. J Consules inito Magistratu, patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere majoribus hostiis jusserunt in omnibus fanis in quibus lectisternium in majorem partem anni fieri solet, precarique, quod Senatus de novo bello in animo haberet, ut

ea res Scnatui populoque Romano bene ac feliciter eveniret.

Quibus peractis Senatus decrevit, ut Consules Italiam&Graeciam sortirentur. Cui Italia evenisset Provincia , cum Bojis jussus bellum gerere, Acilioque Graecia, Cornelio Italia evenit. itaque cum exercitu in Bojos prosectus signis cum iis colla- Iis esregie pugnavit. Duo detriginta millibus hostium caesis, captis tribus millibus 5c quadringentis, magnamque hanc fulta

se victoriam apparet, quod de castra capta sint , & Boji post eam pugnam extemplo dediderint sese , & quod supplicatio

ejus victoriae causa decreta ab Senatu, victimae majores caesae. Quamobrem triumphum egit Consul universo consentiente Se-mIu, nequicquam obnitente Tribuno plebis P. Sempronio Naeso. In quo triumpho Gallicis carpentis arma signaque, di spolia omnis generis transvexit, Se vasa aenea Gallica: Sccum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem xraduxit: auri quoque atque argenti infecti factique magna vis

ruit. Liv. ob. 33. cap. 38. V qQ. Gri etiam publice domus in sacra via data QMi l ei. J Sacra via dicta , quia per eam

es, suo facilis

Augures ex at

704쪽

66 Ext RGITAT. IN HISTOR: POMPON.ce prosecti solebant inaugurari, sacraque quotquot rm

arcem serre, secundum Varronem. Sex. autem Pomp. sacrae id

obtinuisse nomen tradit, quod in ea foedus ictum sit intre Romulum & Tatium. In hac via Scipioni domum datam tradit Ictus noster, ut eo scit . facilius posset consuli, tanto semper in pretio olim Iurisperiti habiti fuere apud Romanos :existimantes maxime interesse Reipub. ut in ea sint pruden tes, qui de jure consuli & respondere possent. Quorum d

mus , ut inquit Cicero , quasi oraculum totius civitatis est. Verum non adeo certum est, an iste honos ad nostrum Sciapionem, quam ejus filium potius pertineat. propterea quod ea, quae ae Scipionis Iuris peritia auctores praedicant, in hujus, quem auctor noster laudat, filium P. Scipionem Nasi cam, quem Corculum appellarunt veteres, referenda videantur. Cum is dignior fuit, qui in ordinem Iurisconsultorum reseratur. Quod videtur assirmare auctor de viris Illustribus, dum ait: Eloquentia primus, juris scientia consultissimus ; ingenio sapientissimus, unde vulgo Corculus dictur. Deinde Luintus Mucius, qui ad Sc. J Pro Mucio hie r ponendum in Fabius , hic enim revera fuit hujus legationis princeps, de eo ita Gell. lib. io. cap. 17. 2uod Q. Fabius Imperator Romanus dedit ad Carthaginienses episolam , ubi scriptam fuit , To. Ro. misisse ad eos basam S caduceum signa duo belli ac pacis: ex quibus utrum venent, eligerent: quod et gi sent , id unum ut esse missum existimarent. Carlbaginienses responderunt , neutrumses eligere. Sed posse quia attuli femutrum malunt relinquere, quod reliquissent, id sibi pro electo

futurum. M. Varro autem von hastam Usam, neque ipseum eiam reum missa dicit: sed duas testserulas, in quarum altera eaduceum , ita altera simulacra has, fuerunt incisa. Q. Fabium hanc suscepisse legationem testatur quoque Liv. lib. 2I. cap. 38. Eumque sinu ex toga facto dixisse , hie vobis belltim Spacem portamus: utrum placet ,fumite. Ad hanc vocem haud minus ferociter, daret utrum vellat, succlamatum , &cum is iterum effuso sinu bellum dare dixisset, accipere se omnes reis sponderunt: & quibus acciperent animis , iisdem se gesturos.

Male huic Quinto Fabio adjecisse Rutilium de vitis veterum

705쪽

DE ORIGINE IURis. 663Purisconsultorum , cognomen Pamphilum annotavit Gulielm. Grotius de vitis Purahcons Iib. I. cap.ia. fuit quidem in eadem legatione quidam Pamphilus , Verum ei Q. Boebius nomen fuit, .ut Livius eum appellat, lib. M. cap. 7. S 18.

s. 38. Post hos fuit Tiberius Coruncanius, ut dixi, qui primus prosteri coepit e cujus tamen scriptum nBLlum extat , sed responsa complura er memorabilia ejus fuerunt. Deinde Sextus Elius,'frater ejus Publius AElius, & Publius Atilius, maximam sciem - tiam in prostendo habuerunt : ut duo AElii etiam. Consules fuerint. Attilius autem primus a populo sapiens appellatus es. Sextum AElium etiam Ennius lutidatiit ό ρο exstat illius liber , qui insscribitur Tria

pertita, qui liber zeluti cunabula juris continet. Tria pertita autem dicitur , quoniam lege duodecim tabuia larum praeposita, jungitur interFretatio: dein subtexi tur legis actio. Ejusdem esse tres alii libri referuntatur , quos tamen quidam negant ejusdem esse. Hos

sectatus ad aliquid es Cato. Deinde Marcus Cato princeps Porciae familia, cujus ρο libri exsant: Ied plurimi filii ejus, ex quibus cateri oriuntur:

hos fuit Tiberius Coruncautur , ut dixi , qui primus profiteri coepit : cujus tamen scriptum nultam extat , sed responsa complura is memorabitia ejus fuerunt. J Alii Titum eum appellant, sed verius Tiberium ejus pramomen fuisse, cum in vetullis libris scriptum sit TI B. COR RUNCANUS. Tradunt autem Plutarchus & Probus T I. Tiberium signis care. Corruncanios autem Camerio oriundos esse testatut acitus in oratione Claudii Imperatoris pro civitate Gallo-

706쪽

rum, ubi inquit: Neque enim ignoro Putios AIM, Corruncanio, Camerio, Porcios Tusculo ς Et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque Siomni Italia tu Senatum adscitos. Cicero quoque municipem fuisse dicit nostrum Corruncanium, in Ora tione pro SyID.-Hincii lib. Corruncanius Camerinus dictus. Haec autem familia non admodum illustris fuit, sed obscura,

ex qua noller natus, verum Virtutis ergo Romae per omnes honorum gradus evectus, ipse suam familiam nobilitavit at-

ue illustrem fecit. Anno V. C.,4 3. Consulatum gestit cum . Valerio Laevino, sub initio belli Tarentini , ut videre est

apud Iustin. lib. I 8. cap. I. Postea quingeniis circiter ab urbe condita annis Primus e plebe Pont. MaX. creatus est. Hinc apud Vel l . Paterc. lib. a cap. I 18. Autiqui ante primum heia luci Punicum abhinc annos CCC. Titam Corruncanium , hcminem novum cum alias honoribus , tum Pontificatu elsam maximo, ad principale extulere fastigiumile. Hunc autem ex Pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse ait Cic. in Bruto. Atque tanta fuisse sapientia , ut ad eum de omnibus divinis atque humaois rebus referretur scribit 3 de orat.

I Lee cinquit) fuit Tib. Corruncani, haec proavi generis mei Scipionis, prudentissimi hominis sapientia , qui omnes Pontifices

maximi fuerant , ut ad eos de omnibus divinis atque stimanis rebus referretnr. Et in oratione pro Domo, Prudent mam Pontificem cum appellat. Hic autem primus suit , ut inquit

Pomponius qui publice juris scientiam profiteri coepit , quae

olim in Pontificum penetralibus abdita erat, latebatque: atis tamen scriptum nullum reliquit, verum responsa complura &memorabilia ejus fuerunt. Meminit responsi cu usdam Cicoro a. de II. ubi ait placuisse P. Scaevolae & Corruncanio Pontificibus Maximis, eos qui tantundem coepissent, quantum Omnes haeredes, sacris alligari. Memorabilia a Paulo Jcto memoralia dicuntur, quo nomine Sc libros quoque reliquit, ut testatur inscriptio I. i . f. de V. S. Et sic quoque apud Gellium

memoralium libri constanter inscribuntur Id. 6. cap. 7. lib. s. cap. 6. Praeposterum autem est, quod Pomponius Tib. Co runcanium, polh o Fabium , & Scipionem Nasicam ponit, cum utroque fuerit multo antiquior , & sexaginta plusquam

ante

707쪽

DE O iGINE JURis. 667 ante annis susceptam a Fabio ad Carthaginienses legationem Consul fuerit./Verum non accurate admodum Pomponius in recensenda Iurisconsultorum succc ilione temporis Ordinem ubia servat, quod ei condonandum. Deinde Sextus . Elius. J AEliorum gens , quae , ut inqait E stus, ex multis familiis conficitur, primitus quidem plebeja, verum interjecto tempore illustris fuit : ita ut principes Romanae civitatis cum ea matrimonia contrahere non recusarint. Ex qua familia oriundus SeXtus AElius , magnum ei attulit decus & ornamentum: quem maXimum oratorem , maximumisque Iurisconsultum praedicat Tullius in Bruto. Cum inquit: Numeroque eodem fuit Sextus e filius , juris 'quidem ciυilis omnium peritissimus , sed etiam ad dicendum paratus. De eo quaedam annotavimus ad S. 7. h. t. quae hic non repsiemus. Consul autem fuit cum Quintio Flaminio, anno ab urbe condita sues. Verum ambo praeter ordinem Magistratuum Coss.ereati sunt : Quinctius ex Quaestura multo ante gesta. Sex. AElius ex AEdilitate Curuli, lic ut neuter Praeturam , dc illa nec AEdilitatem attigerit, Phig. Annal. I b. Io. AElio Italia, Quinctio Macedonia obtigit. Quorum ille nil memorabile gessit. Si g. in Fast. Huic AElio Cati quoque cognomen adjiciunt, de quo vid. dicI. g. 7. Multos de Iure civili scripsit libros. Hinc Pus intianum d. g. Extat praeterea, ut inquit Jctus, illius liber, qui inscribi- . tur Tripertita. Qui liber veluti cunabula juris continet, scilicet prima initia Se rudimenta. Triperi ita autem dicitur, quoniam in lege XIl. labb. praeposta jungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio. Hinc interstretem avti'uum. eum vocat Tullius a. de II. Et Justinianus juris antiqui conditorem. I. I. cod. de comm. serv. manum. Licet se non satis

intelligere diceret, quid verbum Iesum in XII. labb. significat. In quibus scriptum : MULIERES GENAS NE

RADUNTO, NE UE LES SUM FUNERIS

ERGO HABENT O. Suspicari tamen licet esse vestimenti aliquod genus funebris. L. vero AElius ejusdem interpres, L sum quasi lugubrem futationem interpretatus est. Quae interpretatio vero magis Videtur consentanea, quia lcx Solo-

708쪽

nis id ipsum vetat: quam legem Decemviri iisdem prope verbis in decimam tabulam conjecisse Cicero auctor est. Hi nex. Tuscuc Et hic nimirum est fetus, quem XII. labb. in sun

ribus adhiberi noluerunt. Scripsit idem noster & commenta ria quaedam , quorum Cicero meminit I. orat. ubi inquit:

Et in P. Mucii fratris fisi libris, S Sex. t Dii commenta. riis scriptum protulisse. Meminit ejus etiam Celsus in I. 3. g. 1. V. de arisione empl. S venaeo Frater e sis Publius C Eus, U Publius Attilius , maximam mentiam in profitendo habuerunt IJ Hi ergo etiam post Corruncanium publice jus Profitebantur, & quidem post eum primi, qui jura discere volentibus sese dabant ultro ac publice praestabant. Fuit autem P. .Elius non minus juris scientia, quam belli gloria clarus, omnibus in Repub. perfunctus honoribus: quippe Primum AEdilis, deinde Praetor creatus est, Liv. Iib. 29. cap. 38. Deinde M. Servilius Dictator comitiorum habendorum causa dictus, Masistrum equitum P. Λ lium dixit. Et eodem habente comitia, creatus est cum Cn. Lentulo Consul. Liv. lib. 3 o. cap. 39. Ο o. anno V. C. sa.

ut habet Sig. in Fast. 01 Phig. Io. Annal. quo anno bellum Punicum finitum fuit. Sic quoque Plin. lib. i8. cap. I 8. Et frugibus ostentum smei quod equidem invenerim a P. et Gio, Cn. Cornelio cog. quo anno supcratus es Hannibal. Inter)ecto

tempore, cum de agris veterum militum relatum esset, quidu tu Scipionis Proconsulis ejusque auspicio in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres, ut M. Iunius Praetor urbis, si ei videretur, Deccmviros agro Samniti Appuloque, quod us publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque

crearet. Quorum & in numero fuit P. AElius Paetus. Liv. Iib. 3 i. east. φ Deinde Narniensium legatis querentibus , adnumerum sibi colonos non esse, & immistos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa Triumvir cum Sex. 2Elio fratre & C. Cornelio Lentulo creatus. Liv. I. 32. c. a. Migur postmodum creatus supremum obiit diem, atque in ejus locum suffectus Q. AElius Paetus ex fratre nepos, Liv. lib. I. cap. 1 t. Cum vero hic P. AElius frater fuit Sexti, de quo paulo ante, non male a Pomponio hic traditur

duos

709쪽

duos Elios & quidem Datres Consules in Repub. fuisse. Beata autem l ane tum Respub. merito dici poterat , in qua fiebant ex prudentibus consules, & non Consules antequam prudentes.

Fab. in ration. ad h. t.

stillas autem primus sapiens appellatus es.ὼ P. Attilium eum appellavit paulo ante Pomponius: alii reponunt L. Acilium, idque auctoritate Ciceronis in Gesis ita scribentis: Seiamus Lucium Aciti- apud patres nostros appellatum esse sapiem rem , quia prudens esse in jure eivili putabatur. Et idem a. de

u. Mulieres genas ne radunto , time lessum funeris ergo habento. Hoc veteres ruterpretes, Sex. t Uias . S L. Acilius non satis

tuteligere se inverunt. Meminit & Femis Acilii interpretis XII. labb. Hunc primum a populo sapientem nominatum scribit Jctus, non σοφὸν, ut de Sempronio supra dictum, equibus perspicimus, hunc locum cum superiore non pugnare. Hos adficiatus aἰiquid est Calo. Deinde Uriaretis Cato Princeps Porciae familiae. J Hic textus omnium sere consensu ita restituendus, Hos sctatus ad atiquid eis deinde M. Cato, . Princeps Pometae familiae. Aliter enim sensus horum verborum non constat. Pomponius Laetus de Iurisperitis hunc locum ita restituit: Delude Cato Porcia familiae Princeps, Tusculo geuitus, cumslibri extant. Fuit enim hic noster Tusculanus, quod & Cicero testatur a. de u. ubi inquit: Cato cum esset Tusculi natus, in populi Romani civitatem susceptus est: itaque eum ortu Tu ι-lanus esset, civitate Romanus, habuit alteram loci patriam , alteram juris. Nepos is Catone: Cato onus municipio Tusculo , ado centulus, privsiquam honoribus operam daret, versatus es in Sasinis , quod ibidem praedium a patre relictiam habebat. Et apud Gell. lib. η. cap. 13. At Cato Consularis 2 Censorius, publicis jam privatisque rebus opulentus, villas suas in excultas S rudes , ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum inque aetatis suae septuagesimum. datque ibi postea his verbis utitur rueque ne inibi, inquit, aedilatio, neque vasum , neque vestimentum ullum est manu pretiosum, neque pretiosus strvus neque auctua est: si quid est, inquit, quod utar, utor. Si non est, egeo, fluum cuique ser me uti atque frui litet. Tum deinde addit: vitio vertunt, quia mustis egeo, at egeo illis, quia nequeunt egere. R. r r r II H

710쪽

6 ο ΕxERCITAT. IN HISTOR. POMPON. Haec inera varisas Tussulani hominis, egerest mustis rebus , nutu tamen cupere ccentis Sc. Principem Porciae familiae eum Pomponius vocat: quod & Vellejus confirmat. I. a. c. 31. Et solin:

e. s. Cato Princeps Porci gentis, Senator optimus, Orator olliser, optimas Impera/or. Idem testatur Valcr. Max. l. 3. c. a. ubi aliuFelicior progenie sua superior Cato , a qua Porciae fami mciosia manarunt. Patre autem Marco non admodum illuuri gednitus, ob ejus singulare insenium , & optimas animi dotes, moresque integros a Valerio Flacco Romam ductus, necd post Romana civitate donatus est, & omni in ea , ut si Tullius de Sereritate, dignitatis honore functus est. P spio , ut testatur Plutarchus , tertio nomine non Cato, s

Priscus vocabatur. Consequenti tempore Cato ei virtutis nomen extitit. Romani enim eum, in quo multarum rerum via; est, Catonem nominant. Floruit autem circa belli Punicicundi tempora usque ad Punicum bellum tertium, natus post primum Fabii Consulatum , itaque anno V. C. 1 I. Fuit enim Fabius, ut e fastis constat, Consul Fao. Annos vero quisi.

que & octoginta natus vitam cum morte commutavit , L.

Marcio Centorino Sc M. Manilio Cost. anno V.C. 6o . Quaestor fuit P. Cornelio Scipione Africano Consule. Deinde Auditis factus cum C. Helvio. Quadriennio post Praetor pro vinciam obtinuit Sardiniam. Consulatum gellit cum L. G. Ierio Flacco, anno V. C ss8. Consules ProvincM. Catoni Hispania, I alerio Italia evenit. M. itaque Cato eum Hasse & exercitu in Hispaniani profectus, ab emporiis expeditionem incipiens , difficili praelio hostium ad quadraginta millia occidit, castris exuit ,&agris late populatis, piri rimos populos subegit & in deditionem recepit. Ob quas res seliciter gestas supplicationem in triduum Patres Romae decreverunt. Itaque ipse Consul, ut Nepos tradit, ex Hispania triumphum deportavit. Deinde cum eodem Flacco Censor factus, ita severe praesuit ei potestati , ut abs re cognomen nactus fuerit, di appellatus Censorius : nam & in complures nobiles animadvertit, de multas res novas edicto addidit, quare luxuria reprimeretur , quae jam tum incipiebat pullulare.

SEARCH

MENU NAVIGATION