Exercitationes in titulum digestorum de justitia et jure, et historiam Pomponii de origine juris, et omnium magistratuum et sucsessione prudentium; Auctore Wilhelmo Vander Muelen ..

발행: 1723년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

DE ORIGINE IURI 1. IIImum imperium Accius habebat in Provinciaia restiterat, nubium habet sermonem , de beu. GaI. cit. Dc. quia deposito imperio ibi commorabatur tanquam privatus, ic consequenter si

non fuerit in Provinciam receptus Tubero cum filio aegrota te, verum portu atque oppido prohibitus, auctor hujus prohibitionis summum istius Provinciae obtinens imperium Uarus, non vero Ligarius, qui eo se abdicaverat, nominari debuit. Quemadmodum Caesar facit , describens rem uti gesta est. Itaque nullam video inter Caesarem & Ciceronem dissensionem , cum testentur utrique Ligarium culpa vacuum. Caesar, quia aperte Accium Varum auctorem prohibitionis nominat , Cicero, quia Ligarium, licet fuerit eadem tempestate in Provincia, fecisse negat, ut ex pulcherrima oratione, quae inscribitur pro Ligario, quae una est ex tribus orationibus Ciceron s , quae Caesarianae vocantur, perspicimus, lectu sane digna, tama enim in ea dicendi vis, tanta facundia, ut, quanquam Caesar certum, ut diximus, jam coeperat consilium damis

nandi Ligarium, absolutus tamen sit ab ipso Caesare Ligarius. De facundissima hac oratione ita Plutarch. in vita Ciceronis r rhibret inquit) quum accusaretur Ligarius, quod bostissim saris fui Τ et, defendente ream Cicerone , inrige ad amicos Caesis rem, quid obstat quin Ciceronem tanto intra viais audiamus dicea. rem , quando istum quidem jam dudum constat improbum hominem ω Myrem nostrum eD8 Postea vero quam Cicero dicere orsus mirifice eum movit , variisque assectibus S mira gratia ejus pro gressa est oratio, colorem identidem Caesaris faciem variasse, perinspicuumque fuisse omnibus eum anima motibus versatum. Denique ubi pugnam Pharsalicam orator attigit , fuisse usique adeo sermorum , ut toto cortore tremuerit , ae libelli aliquot, quos tenebas manibus, ei excaderivi, Ligarium igitur expugnatus crimine ab

solvit. Haec ipse confirmat Cicero Disi i . ad fam. lib. 6.

Cum fratres inquit J ω propivvi tui jacerent ad pedes, 2 ego

timn locutus , quae cauina, quae tuum tempus postulabat': non δε-

tam ex oratione Caesaris , quae saue mollis S liberalis fuit: sed etiam ex oculis cir υultu, is multis praeterea signis, quae facibus perspicere potui quam scribere, hane in opinionem discesse, ut inibi tua salus non dubia esset. Cum autem Ciceronis facundia plus

752쪽

7is Ex ERCITAT. IN H TOR. POMPON. apud Caesarem valuisset, quam Tuberonis oratio , ita ut a solutus fuerit a Caesare Ligarius , Q. Tubero inde a causis agendis transiit ad jus civile, ut tradit Pomponius-Α. Ofilio operam dedit, doctissimusque habitus est cum publici tum etiam privati juris. Nimirum hoc vult Pomponius, Tuber nem non amplius causidici sed Jurisconsulti munere functum. Notandum hic distinctionem esse , ut ex Cicerone aliisque scriptoribus manifestum est , inter Causidicos & Jurisconsuliatos: Causidici, qui causas in foro agebant: Jurisconsulti, qui de jure respondebant , dicebantur. Memini me nuper hanc distinctionem legisse apud Lactantium de mortibus persecutorum , quem inter alios commentatores , notis suis doctissimis illustravit Vir Nobilismus cir Amplissimas Gysb. CVerus , cujus summa eruditio & in publicis negotiis tractandis mira s

tertia atque prudentia, nominis famam per totum terrae orbem circumtulit, eumque ut civem de patria optime meritum, Mcotidie bene merentem , ad summum honoris dignitatisque evexit fastigium : apud dictum , inquam, scriptorem atque in nobilissimi viri ad eundem locum notis annotavi illam distinis

ctionem, ita enim Lactantius cap. 12. Eloquentia extincta, cases dici sub ti, Pureconsulti aut relegati, aut necati. Ad quem locum Vir Amplissimus, Recte hos distiVuit , quia illi causas in foro vel judiciis agebant; θι vero de rure respondebant, uti via ex Cicerone patet, Hotomanni libello, quem Turisconsultum -seri t. Servii Sulpicii filiam sibi matrimonio junxit , ex qua filiam suscepit, quae mater fuit Cassii Longini. Consulatum gessisse colligi posse videtur ex Plinio & Fastis Capitolinis , anno 7 h. cum Paulo Fabio Maximo , temporibus Augusti. Meminit ejus Consulatus Plin. lib. 8.eap. 37. Idem Tuberone , is Fab. Maximo Cus. IV. Nonas Majas, meatra Marcelli dedicatione, tigram mmus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactam. Meminit quoque Consulatus Frontinus de Aquaeductibus, traditque exemplum Senatusconsulti tunc facti,

de eorum ossicio & insignibus , qui aquis publicis praefuturi

essent.

Dion. anno V. C. 7 3. Consulis Q. AElii Tuberonis de Fabii Maximi mentionem facit lib. 3 . cap. 37o. Scripsit autem

- . . noster

753쪽

noster libros complures cum publici tum etiam privati juris. Verum quia sermone antiquo usus affectavit scribere , parum ejus libri grati habentur, ut inquit Pomponius. Gell. lib. I . eap. z. tradit, eum quoque scripsisse quaedam praecepta super ossicio judicis. Scripsit praeterea historias , ut ex eodem Geliatio colligi potest lib. 6. cap. 4. S lib. Io. cap. I 8. ubi inquit:

C. TUBERO lege Q. Tubero) Historiarum primo scripsit

Semium Tudium Regem populi Romani, cum tuas quinque ela serjuniorum , census facιeni gratia, instituerit, pueros esse existimasse, qui minores essent annis septendecim et atque inde ab anno septimodecimo, quod idoneos am esse Regub. arbitraretur, miliates Acripsisse: eosque ad annum quadragesimumsextum juniores inu-Fraque eum annum seniores appellasse.

s. Α . pos hunc maxime auctoritatis fuerunt Atejus Capito , qui Ofilium secutus es : Antistius Labeo, qui omnes hos audioite institutus es autem is Trebatio. Ex his Atejus Consiui fuit. Labeo noluit, cum osserretur ei ab Augusto Consulatus, quo

s ectus feret, Ο honorem fuscipere: sed plu

rimum studiis operam dedit: e r totum annum ita diti sierat: ut Roma Iex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet, conscribendis libris ope

ram daret. Itaque reliquat quadringenta volumina: ex quibus plurima inter manus eterjantur. Hi duo primum veluti diversas sectas fecerunt: nam Ateius

Capito in his, qtiae ei tradita fuerant, perseverabat ;Labeo ingenii qualitate , 2r fiducia sectrinae, quier caeteris operis sapientita operam dederat, plurima innotare instituit, re ita Atho Capitoni Masturius Sabinus succest, Labeoni Nerva, adhuc eas disju-

754쪽

siones auxerunt. Hic etiam Nerva Caesari famiatiarissimus fuit ; ε assurius Sabinus in equestri or dine fuit, re publice primus scripsit ; posteaque hoeerpit beneficium dari a Tiberio Caesare, hoc tamen

illi concessum erat. Et, ut obiter sciam Γ, ante tem

pora Augusi publice respondendi jus non a principiabus dabatur: sed qui filuciam sudiorum suorum his

bebant , confidentibus respondebant, neque responsa

utique signata dabant: sed plerumque judicibus ipsῖ

βribebant , aut testabantur , qui illos consulebant. Primus Dious Augustus , ut major juris auctoritas haberetur , constituit, ut ex auctoritate ejus responderent, ex illo tempore peti hoc pro beneficio caepit: ρο ideo optimus princeps Hadrianus , cum ab eo limi Pratorii peterent, ut sibi liceret respondere,

rescripsit eis, hoc non peti, sed praestari solere: γideo si quis fduciam sivi haberet , delectari se , populo ad respondendum sie praepararet. Ergo Sabino concessum es ὰ Tiberio Caesare , ut populo responderet, qui in equestri ordine jam grandis natu, erfere annorum quinquaginta receptus es: huic nec amplae facultates fuerunt: sed plurimum a suis audito ribus fustentatus est. Huic successi Cajus Cassius Longinus, natus ex flia Tuberonis, quae fuit neptis Ser. Sulpicii: re ideo proavum suum Sertium Sut picium appellat. hic Consul fuit cum Quartino , temporibus Tiberii, sed plurimum in civitate atinorata' tis habuit, eo usque donec eum Casar civitate pelleret. expulsus ab eo in Sardiniam , revocatus ὰ Ves

755쪽

DE ORIGINE IURI s. 7 Is

pasiano, diem suum obiit. Nema successit Procu lus. fuit eodem tempore re Nerva filius: fuit oealius Longinus ex equori quidem ordine , postea ad

Praturam usiqne pervenit , sed Proculi au floritas ma

jor fuit. nam eti m plurimum potuit, appellatique sunt partim Cassiani , partim Procul ani : quae origo a Capitone, re Labeone caeperat. Ca iis Caelius Sa binus successit, qui plurimum temporibus Vespasia i potuit. Proculo Pegasus, qui temporibus Vespasiani praefectus urbi fuit. Caelio Sabino Priscus Javo lenus. Pegaseo Celsus, patri Ceyo , Celsus filius, oe Priscus Neratius: qui utrique Consules fuerunt: Celsus quidem oe iterum. 1 avolem Prisco Aburnus Valens, er Tuscianus, item Salvius Julianus.

Attuus Capito. J Quemadmodum, ut supra retulimus, La-- beones a magnitudine Iabiorum , a naso Nasones, ita a capite Capitones dicti fuere Ex hac familia oriundus noster Attejus Capito, maximae auctoritatis Jurisconsultus, ut inquit Pomponius , qui una cum Labeone sub Augusto floruit, pervenitque ad imperium usque Tiberii. Patrem habuit

Capitonem virum Praetorium, avum centurionem Sullanum,

ita enim Tacit. lib. 3. AuvaI. cap. 7 . Et Capito Attevus , de quo memoravi , principem in civitate locum studiis cim dibus avi secatus , sed avo centurione Suliano, patre praetorio : Confulatum ei acceleraverat Augustus, ut Labeonem Antimum i dem artibus praeceuentem dignatione Ius Magistratus anteiret. Namque illa aetas duo pacιs decora simul tulit. Sed Labeo iuro'υ-pta tibertate , eg ob id fama celebratior. Capitonis obsequium domisautibus magis probabatur. Consulatum , de quo hic Tacitus, cepit inter suffectos anno V.C. 7 9. Cal. Julii, ut testatur inscriptio in lapide prisco Romae: C. AT EJO CAPITONE C. VIBIO. POST HUMO COS.

756쪽

7i6 Exa RcITAT. IN HIs TOR. POMM N. Sum nisi obsequii & singularis adulationis exemplum in eodem Taciti libro legimus cap. 7o. L. Ennium cinquit equitem Romanum , majestatis 'Fulatum , quod effiem Principis ' miscuum ad inum argenti vertisset , recipi Caesin Tiberius.interreos vetuit palam aspernante Attrio Capitone, qua ere Iibemtatem; non enιm debere σφι patribus Vm sursundi, neque tam tum male ficium impune habendum i faue lentus in fiso dolore esset , Reipis. t ursas ne Iargiretur. Intellexit όaec Tiberius, ut erant magis, quam ut dicebantur ; ferstititque intercedere. Aliud exemplum huic non dissimile refert Suet. de tuustribus Grammaticis cap. ar. Ubi cum Pomponius Marcellus sermonis Latini exastor molestissimus , ex oratione Tiberium reprehendisset, affirmavit Capito esse illud Latinum, & si non ellet, futurum certe jam inde. Verum a Pomponio responsum :Mentitur cinquit) Capito, Tu enim Caesar eivitatem dares

tes hominibus, verba non potes. Vel ut alii habent cod. verbis non potes , ita legendum censet quoque Bertrandus. Ejusmodi adulationes in causa fuere , quod ei Augustus Consulatum acceleravit , ut tradit Tacitus. Fuit hic , ut dicere incepimus, Iurisconsultus maximae auctoritatis, praeterea publici privatiaque juris erat peritissimus, ut testatur Gellius lib. Io. cast. ΣΟ. Pontificii juris inter primos eum peritum scribit Macrob. lib.

7. Satur. cap. I 3. Verum, ut inquit Tacit. 3. annal. V. o.

Eo insignitior infamia fuit, quod bumani divinique juru bas, egregium publicum, ae bonas rima artes debonestavigere. Hanc autem insignem juris scientiam ab Ofilio, de quo supra quaedam delibavimus, acceperat, atque in iis, quae ei a Praeceptore suo tradita fuerant, constanter perseverabat, quo contigit , ut, quemadmodum diversam a Labeone vitae rationem habebat, ita quoque diversam ab eo sectam constitueret. Scripsit libros multos, quorum passim mentio apud Gessivi : Eontificio jure quinque certe libros composuisse apud eundem viis dere eth lib. . cap. 6 Et Festus in dictione mundus. Ex

quo dc illa descripta , quae referuntur a Macrobio lib. 7 cap. I 3. Satti . de annuli gestatione , deque Deorum formis annulis non insculpendis : Si volixtihus vobis erit, inquit, in medium

757쪽

nE ORIGINE IUR rs. 7i inris inter primos peritum legite memini , qui, cum nefas esse

Luciret Deorum formas insculpi annulis, eo queprocessit, ut cur in hoc digito veI in hac manu gestaretur annulus, non taceret. Scripsit praeterea libros plurimos conjectaneorum. Citatur enim ab Gellio lib. I . eap. 7. liber ducentesimus quinquagesimus nonus conjectaneorum. Sed quod ait, inquit , Senatusco uia tum duobus modis feri solere, aut conquisitis sententiis, aut perdiscessonem parum convenire videtur cum eo , quod Atejus Capitori conjectaneis scriptum reliquit. Nam in libro ducentesmo quin quaeymo nono Tuberonem dicere ait , nullam Senatusconsutium

fieri osse , discessione non fac Ia. Luia tu omuibus Senatusconsultis , etiam in iis quae per relationem fierent , discessio esset nece Fama: idque ipse Capito verum ope ammat. Meminit quoque

eorum Iib. 2o. cap. a. ubi de vocabulo Siticinum : Nos autem

inquit in Capitonis Ate i comeriraneis invenimus, Siticines V- fellatos , qui apud sitos cauere Doti e Fent, hoc es, vi a Ductos S sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, a ceterorum differens. Et lib. a. cap. 24. Lega adeo nuper in Capitonis Areji conjectaneis Senatus decretum vetus C. Faunio U II. ι Ἀ-ν lemo IIessala co . fatItim , Collectaneorum quoque libros aliquot reliquit: liber nonus ab Gellio citatur, qui inscriptus fuit de Iudiciis publicis. Nec non librum singularem de officio Senatorio, eodem Gellio testendi η. cap. Io. Sedipsum, inquit, CapitoθAte us in libro , quem de ossicio Senatorio composuit , sicriptum reliquit. Eum de jure sacrificiorum quoque scripsisse, testatur Macrob. Salum. lib. 3. cap. Io. vraeterea & epustolarum, quas scripsit, mentio fit apud Gell. Lb. I 3. cap. Ιχ. Idem sermonem habet de litteris cujusdam Sinnii, si ve ut emendant alii, nii Capitonis lib. s. cap. 2O. 2I.'eX quo Perspicimus, plures fuisse Capitonis familias. Sic apud I acit.

g. . anual. cap. 36. Fontejum Capitonem Asiae Proconsulem, insontem renunciatum , ubi eompertum, esse ficta in cum crimina

per Vibium Serenum. Alius quoque est L. Fontius Capito, qui anno V. C. 8ir. cum C. Vipsanio Aproniano Consul fuit Nerone imperante, de quo Iuvenalis Satyr. 13. vers 17. - - - Stupet haec, qui jam post terga reliquit

Sexaginta annos, Fontedio Consule natus.

758쪽

ν 18 Ex ERCITAT. HIs TOR. POMPON. De quo Tacit. Avaritiam Fontui Capitonis adimendis assigna du ue suae militia ordinibus integre muta erat, nee Consularisi dii mensura. Meminit ejus Consulatus Plin. lib. 7. eap. xi. dum inquit: Nuperque Fontem, 2 M anio Consulibus a Mnomem genitum puerum a meridie ad vesperam Is . miltia rasistium cucurrisse. Fuit & alius C. Font us Capito Consul anno V. C. 76 . cum Germanico Caesare, quem Consulatum male nonnulli nostro Jurisconsulto attribuunt. vid. Phig. annal. anno V. C., & 6ssit -isius Labeo J Est hic filius istius Labeonis, cujuslupra meminimus g. & sane dignus tanto patre fuit filius, cujus adauxit gloriam & propriis virtutibus familiam suam illustriorem & clariorem reddidit: Fortesque creari fortibus Ubonis,lao confirmavit exemplo, atque paterna premens vestigia, juris civilis excolendae disciplinae sese totum tradidit, C. Trebatii praeceptore usus, cujus sub auspiciis tantos in ea fecit pro ressus, ut publice tractandam susceperit, idque tanto cum fructu, ut ipse Capito cjus adversarius non in doctrina, verum in tota vitae initi talendae & agendae ratione fateri necesse habuerit, Labeon m Aut pium legum atque moram Pop Rom. Dririque civitis apprime doctnm fuάμ. Jed agitabat hominem libertas quaedam nimia atque vecors: usque eo, ut D. Au- usto jam principe , S Re . obtinente ratum tamen pensiumque nihil haberet , niisi quod justam sanctumque esse in Romanis antiquitatibus De et . Gell. lib. 13. cap. o. Non potuit scit: secundum illud Ciceronis, necessitati cedere & tempori inservire , quod tamen semper sapientis suisse affirmat. Ejusmodi tunc

temporis Rcipub. facies erat, ut quanto qtus servitio promptior, opibus & honoribus eo magis extolleretur , ut inquit Tacit I . annal. cap. a. Ver enim civitatis statu, nihil usquam prisci & integri moris et verum omni exuta aequalitate Justa Principis aspectabant ex cusus jam unius nutu arbitrioque

pendebant. Libertate sublata & priscae Reipub. legibus ab . litis aut elusis, Omaes ruer e in servitium , Consules, Patres , Eques, quanto quis illustrior , tanto magis Dississe lanantes.

Tacit. eod. cap. 3. Verum quanquam Respub. servitute premebatur, animum tamen liberum ab omni servitio & adulatione .

759쪽

DR OR IGINE IURI s. 77'tione prae se ferebat Labeo, & in omnibus sive dictis sive factis& totius vitae cursu declarabat, se in ipsa servitute libertate frui, cusus exemplum legimus apud Gellium dicto cap. I a. lib. I 3. ubi refert , quid Labeo per viatorem a Tribunis plebis vocatus responderit: aeuum a muliere, inquit, quadam Triabunt ρ his adversum eum aditi Geuianum ad eum mi sent, ut

veniret is mulieri reis deret: jussit eum , sui missus erat, redire , S Tribunis dicere , jus eos non habere neque se neque alium quenquam vocandi, quorum morιbus majorum Tribuniplebis prehensonem haberent, vocationem non haberent. Posse igitur eos venire S prenssi se jubere, sed vocandi absentem jus non

habere. Simile libertatis exemplum tradit Suet. in Auguse . - ubi inquit: Antisius Labeo Senasus lectione, cum vir virum legeret , M. Lepidum hostem olim e us , S tunc exulantem legit, interrogatusque ab eo, an essent alio digniores , suum quemque judicium habere, respondit. Hoc immodicae liberistatis usu factum , ut Horatius eum in gratiam Augusti insanum praedicare non dubitaverit. lib. I. Serm. Satyr. 3. hisce versibus:

Si quis eum servum patinam qui tonere Iussus , Semesos pisces , residumque ligurierit jus. In cruce fustigat, Labeone insanior , inter Sanos dicatur χ quanto hoc furiosius atque Mauus peccatum es. Eum intra Praeturam stetisse, tradit Tacit. cui sidem habeo ι

quanquam Pomponius testetur Consulatum suffectum ei obtulisse Augustum. Ita enim Tacit. 3. annal. Capitoni Consula tum acceleraverat Augustus, ut Labeonem Antimum iisdem aristibus praecellentem dignatione ejus Magistratus anteiret: ρο- sea illi quod Praeturam intra setit commendatio ex injuria, huic quod Consulatum adeptus est dium ex invidia oriebatur. Non enim verosimile est eum Augustum ad summum in Repub. honoris culmen promovere voluisse, qui praesentem Reipub. statum abnuens, ejus imperium adiciendi & Rempub. in pristinam libertatem asserendi animum, si occasio sese obtulisset, non obscure declaraverat. Quamvis honores saepissime mutent

760쪽

rro E x E RCI TAT. IN H I s T. POMPON. mores, ejusmodi tamen mutationem in Labeonem nostrum viarum constantem & nulla honorum vel dignitatum cupidine agitatum casuram sperare non poterat Augustus. Quanquam si honi civis ossicium implere voluisset , praesentem Reipub. tueri statum & confirmatum reddere ipsi incumbebat: omnis enim regiminis mutatio periculosa & multis obnoxia im com modis, vixque ea contigit sine summo Reipub. detrimento, propterea quod omni penitus sublato imperio, tanquam fundamento suo destituta tota corruit societatis civilis si ve Rei pub. fabrica, summaque omnium rerum inducitur confusio,

& ad vetus relabitur Chaos Res p. id est, belli statum, in quo

homo homini t upus, alter alterius imminet exitio, bona diripit, facultates, possessiones invadit, quo statu nullum pejus imperium fingi vel excogitari potest: ita ut merito statuamus, aliquam potius perferendam dominationem quamvis maxime importunam vel invisam, quam ut abjiciendo duru servitutis & Tyrannicae potestatis si ve dominationis jugum, semetipsos cives in libertatem & beatiorem vitae conditionem asseiarere conentur, ne, dum mutatione Imperii sive regiminis s se a tot malis libcrare nitantur, iisdem magis immergantur ac obruantur. Quemadmodum enim navis sine gubernatore

maris fluctibus huc illuc agitatur, eorumque vi saepissime ad scopulos appulsa disilvitur atque summergitur, ita quoque Res p. dissoluto Imperii vinculo, tot inconstantis multitudinis male compositis desideriis huc atque illuc jactatur, & in tot scopulos impingit, ut, an Iequam per tam multa rerum discrimina In portum rejicitur , naufragium Patiatur saepissime , & omnium miscriarum summergatur oceano. Ferenda Regum ingenia , neque inui sunt crebrae mutatioues, apud Tacit. aunal. Ιχ. Et idem cap. . Hist. 8. Bonus civis meminit temporum quibus natus est, quam civitatis formam patres avique instituerunt: ulteriora miratur , praesentia sequitur, b nos Frincipes toto exis

petit , qualescumque tolerat. Quippe & apud Plutarch. legi.

mus, nulla Reipub. forma non melior est bello civili. Haec illis dicta sunto, qui novarum rerum cupidi, omnes suaS cogitationes ad Regna atque Respub. perturbandas atque dilacerandas , ad Omnia tum sacra tum profana Permiscenda ,

SEARCH

MENU NAVIGATION