Philosophia rationalis sive Logica methodo scientifica pertractata, et ad usum scientiarum atque vitae aptata. Praemittitur discursus praeliminaris De Philosophia in genere. Auctore Christiano Wolfio ..

발행: 1735년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

Cap. III. De partibus Pbilosopbia. ga

eum non semper per observationes pateant, per experimenta in apricum sunt producenda. Ea praeterea, quae demonstrantur in Physica, experimentis confirmanda S. 3 & acquisito hinc gradu intermedio inter cognitionem historicam & philosophicam ad ipsam scientiam physicam praeparatio fieri debet I. s P. Ea igitur philosophiae pars, quae per experimenta stabilit principia Physicae ibique tradenda illustrat, Uica eriperimentalis vocatur. Quamobrem Pbdifica experimentalis definitur, quod sit scientia per experimenta stabiliendi principia, unde ratio redditur

eorum , quae in natura rerum fiunt.

Quod si experimenta adhibeantur ad confirmandum ea , quae in Physsea demonstram tur; eadem ipsis demonstrationibus subjungi possunt. Ceterum experimentat io pollet quo. que ad omne in philolophiam reliquam extendi , atque sic Psi Φοριι is οπινι /Hasia no rio amplior evaderet, quam ubi vulgo ad solam Physicam experimentalem nomen istiti restringitur . Sane quatenus in Teleologia confirmantur ex operum naturae eontemplatio ne, quae in Theologia naturali de Deo demonstrantur, Teleologia ΤιεοI iis σπον.-nia As rationem habet. Sunt etiam experimenta moralia atque politica, hactenus quidem neglecta, sed suo loco a nobis indicanda, ne quid asseruisse videamur, quod a veritatest alienum.

Physica experimentali introducta , nomen Physicae generale esse coepit. Quamobrem ut scientia, quae hoc nomen olim acceperat S. sy), a Physica experimentali distingueretur , Ndifica dogmatica appellari suevit. Neque vero opus est, ut Physicam dogmaticam hic definiamus :ea enim ejus definitio est, quam supra de Physica tradidimus S. s9 .

HUica experimentalis dogmaticae praemittenda. Physica experimentalis dogmaticae principia suppeditat&ad cam facilius & rectius percipiendam praeparat S. IOI). Quamobrem cum eo solo nomine dogmaticae sit prae . mittenda, quod eidem principia praebeat S. 87); multo magis praemittenda erit, quod ad scientiam physicam hauriendam quoque praeparat . f. IIO

Experimenta eo ordine sunt digerenda, ut ex anterioribus ratio sequentium reddi posse. Haec fieri posse, expertus affirmo, sit ita, quod vulgo fieri non ibi eat. Quod vero ita scri consultum sit, haud dissiculter patet. Experimenta enim Physicae dogmaticae praemittuntur, ut per castabiliantur principia , unde ratio reddi possit corum , quae in natura rerum fiunt, & ut ad Physicam dogmaticam seu naturae cognitionem scientificam praeparemur S. Ior . Quod si experimenta eo ordine digerantur, ut ex anterioribus ratio sequentium reddi possit; ex experimentis non modo derivantur principia , quorum in reddendis rationibus eorum, quae fiunt, usus est, sed ipsa quoque illorum principiorum applicatio addiscitur. Uterque igitur finis obtinetur, quem per expcrimenta intendimus. Quis ergo dubitet, experimenta eo ordine digerenda esseὸ

dogmatia

'riamentalia cur dimaticae praemitis tindo . Experia

52쪽

Obiectio

tum σ

tur .

34 Cap. III. De partibus Philosopbiae.

Non obstat , quod hae ratione iam multa in phVsicλ experimentali tradantur . quae ad dogmaticam spectant. Quae enim in experimentali explicantur, ea in dogmatica o mittuntur . Amplissimus est naturae campus, ut ideo non desit in Phusica dosma tica dicendorum materia . Nobis Vero perinde esi , sive in Phusica experiment ii sive in dogmatica .thesin aliquam didicerimus , modo nobis constet , quod sit .eta. Vidimus iam superius t s. 1o7ὶ, in Physica quoque dogmatica lubinde tradi de here, quod ad experimentalem spectat. Ubi certitudo cognitionis, quam omnimodamm philosophia consequi itudemus t F. 3 3 , curae cordique iuerit, non adeo arcti constitui possunt disciplinarum limites, ut non subinde in alia tradenda fuit, quae ad aliam pertinent. Ratio patebit ex Logica: re in iplam expertus allevero. Ceterum hunc quoque deprehendi uium, s quidem physica experimentalis ordine a nobis praescripto pertrae et ur , ut partes Physicae , quarum insens est numerus t g. go & ieqq. , absque confusione pertin diari possint. Cum enim in una saepius supponenda sint, quae in alia traduntur; ea, quae sibi mutuo partes diversae praebent, principia in Physica experimentali commode traduntur. Ita Physicae experimentalis beneficio obtinetur, ut partes physicae dogmaticae si sillatim methodo demonstrativa pertractari possint, nec in una su s p nenda fuit, quae demum in altera demonstrantur: quod etsi methodo demonstrati ae simpliciter non repugnet , modo ea, quae in demonstratione aliqua ex subiequentibiis suinponuntur, ibidem independenter ab ea propositione , cu us demonstrationem ingrediuntur, dumonstrentur; magna tamen circumspectione opus est tum docenti, ne circulum in demonstrando committat, tum ipsi quoque discenti , ut certus reddatur, quod nul Ius commistus fuerit. Ab hac vero cura liberamur , si ea , quae ex aliis partibus nondum pertractatis petenda forent, lam in Phystica experimentali fuere stabat ita. S. III.

In Psychologia reddenda est ratio eorum, quae per animas humanas possibilia sunt S. 58. 3 i). Quoniam ex Psychologia demonstrationum principia cum in Logica S. 89 atque arte inveniendi 6 7 , tum etiam in philosophia practica petuntur S. sa γ, istarum vero disciplinarum, tanquam actionuin hominis rectricium , certitudo maxime nobis curae cordique esse debet, cum ratio spccialis generali superaccedati S. 3 3 ; ideo in Psychologia quoque consultum est, ut principia tam momentosa per experientiam constituantur G. 3 6 & perinde ac in Physica experimentali S. Do coordine digerantur, ut sequentium ratio per antecedentia pateat. Ea igitur ratio est, cur 'γιhologiam empiricam philosophiae partem fecerimus , in qua pzr cxperientiam stabiliuntur principia, unde ratio reddi possit corum,qtiae per animam humanam fieri possunt. infinio adeo resbologiam empiritam, quod sit scientia stabiliendi principia per

cxpcricntiam, unde ratio r dditur corum, quae in anima humana fiunt.

Patet adeo Pi chologiam empiricam Ph' sicae experimentali respondere atque adeo ad philo inhiam experimentalem rcrtinere. Patet praeterea , Psycholup am enas' ricam peria: se ac Physicam experii rentalem nostro modo rertractatam I. Do) non cile ii stortae

partem: neque enim tantum recententur, quae de anima observantur, herum etiam n

tiones facultatum atque habituum inde tormantur & principia alia stabiliuntur , imo etiam nonnullorum ratio redditur: quae utique ad philoloph:cam cognitionem spectanti g. 6 ὶ, minime ad solam historicam referri possunt s. 3). S. D 2.

Postquam Psychologiam empiricam ab ea distinguere coepi philos platae parte, quam supra c*. 18 sub Psychologiae nomine definivimus;

huic Pbcbologiae rationassi nomen imposuimus. Non igitur opus est, ut P, bologiae rationans novam hic definitionem condamus.

53쪽

Cap. III. De partibus Philosopbiae.

n Psychologia rationali ex unico animae humanae conceptu derivamus a priori omnia, quae eidem eompetere a posteriori observantur & ex quibuldain Observatis dedueuntur, quemadmodum decet Philosophum cs. 463. Novus eum sit ausus & prae udicatae opinio ni adversus, nova vero ab initio a plerisque aegre admittantur; pragnans maxime ratio fuit, cur Piychologiam rationalem ab empirica diicernerem, ne psychologica promiscue reiicerentur. Etenim principiis psychologicis nititur theoria & praxis moralis , imo de politica , de ex iis a nobis deducitur , qui methodi demonstrativae rationem habemus. Philolophia practiea est maximi momenti r quae igitur maximi sunt momenti , istius modi principiis superstruere noluimus . quae in diu eptationem vocantur . Ea de causaveritates ph: osophiae praesicae non iuperstruimus nisi principiis , quae per expericlitiam in Pi vchologia empirica evidenter statis liuntur . Praecipuum enim philosophiae fructum iudicamus virtutem sinceram . Cavemus itaque , ne lini a nobis intento ipsinet Obsia cula ponamus. Nihil omittimus, quod a nobis eo afferri potest , ut teritati sua e set evidentia.

Tecbnologia ex Ph*a , praesertim experimentaῖ , principia mutuatur. In Technologia reddenda cst ratio eorum , quae arte fiunt 9. 7I . Ars versatur circa corpora naturalia, quorum cognitio ex Physica petenda S. sq). Rationem igitur redditurus eorum, quae arte fiunt, ad Physicam recurrere debet. Multus praeterea in arte Occurrit instrumem torum apparatus, de quorum structura & usu ex principiis mechanicis

judicium ferri debet. Ista principia in Physica experimentali per expe

rimenta declarantur & confirmantur , ut in eorum notitiam etiam admittantur, qui mathematum sunt ignari. Rationem itaque redditurus eorum, quae arte fiunt, ad Physicam experimentalem recurrere debet,

Praeterea Physica experimentalis stabilit principia physica, quibus inexplicandis iis, quae arte fiunt , perinde opus est , ac in explicandis istis, quae fiunt in rerum natura . Evidens adeo est , quod Technologia ex Physica, praesertim experimentali, Principia mutuetur .

Ad Technologiam refertur quoque Architectura civilis , si per modum scientiae trais ctetur, prout a nobis factum fuit s. 713. Enimvero qui Architecturae eivilis eleme ta ae nobis tradita evolvit, ix principiorum Physicorum III iisdem ulum agnoscet. S. II q.

Technologia post Pbsicam tractanda . Technologia principia mutuatur ex Physica tum dogmatica, tum experimentali V. II 39. Quamobrem cum partes philosophiae eo ordine sint pertractandae , ut praecedant illae, ex quibus aliae principia mutuantur S. 87 - Technologia utique post Physicam demum tractanda

Cum artes int multiplices , me non monente apparet , Technologiam in tot abire partes, quot sunt artes, nisi consultius fuerit, ut artium quaedam genera constituantur α partes Technologiae pro numero Senerum multiplicentur, ne numerus in nimium excreteat - Enimvero de his quidem ita praesenti specialiora dicere non licet, neque enim hactenus habemus historiam artium accuratam , qualis in usum scientiae supponitur ἔmulto minus igitur de iis verba lacere datur, quae scientiam iam cognitam perirectam que elle supponunt . Techmi giae principis. Technes gia cur

54쪽

cur omnes termini explican- Δ.

CAPUT IV.

De Methodo Philosophica.

PER Metbodum pbiissessicam intelligo ordinem , quo in tradendis

dogmatis uti debet philosophus.

Observanda methodus per singulas philosophiae partes, adeoque ordo hie dia versus est ab eo , quem de integris disciplinis capite praecedente demonstravimus. Quemadmodum itaque ibidem vitendimus, qua ratione integrae disciplinae sine ordinandae, ita hic docemus, quo modo in singulis di lciplinis dogmata ordinari coclumniat . Equidem in Logica usum elus in tradendis diiciplinis dem straturi methodum istam repraetentabimus: nil tamen obstat, quo minus hoc loco ea de re nonnullam meis dium proferamus, quae ablque multa Logicae notitia intelligi possunt. S. II 6.

In philosephia non utendum es terminis nis accinata definitione exp&atis . Si in philosophia non utimur terminis nisi accurata definitione explic tis, singularum propositionum sensus est manifestus. Enimvero scientia cum sit philosophia s. apst, quaecunque in ea affirmantur, demonstranda sunt S. 3o . Quoniam vero per se patet, thesin demonstrari non posse , antequam ejus sensus sit certus ; omnium propositionum philosophicarum certus esse debet sensus, adeoque non utendum est terminis nisi accurata definitione explicatis.

si utamur terminis vel prorsus non explicatis, vel desinitione minus Meurata ex possistis, eorum signa ficatus vel prorsus obscurus est, vel minimum ambiguus ut in priore casu pro sitio, quam ingreditur istiusmodi terminus, prorsus non intelligatur, in posteriore dubiae sit interpretationis . Hoc autem non posse cons stere eum omnimoda ceriatitudine , cui in Philosophia studendum s s. 33 , attendenti manifestum esse arbitror. ix quoque fieri doterit , ut propositiones, quarum sensus non certo nobis constat, vel vagus admodum & indeterminatus est, ad casus obvios citra errorem applicentur. Destituimur adeo fructu philosophiae , quae in usum scientiarum atque vitae ducitur. NO cum hunc tructum potissmum intenciamus , terminorum quoque aeeuratas definitiones curae cordique habemus. Quaenam vero definitiones sint accurata, in Logica docemus. f. IIT.

In pbilosiophia non utendum est principiis nises cienter probatis. Philos phia cum sit scientia cS. 29 , in ea asserta ex principiis certis & immotis per legitimam consequentiam inferri debent S. 3 o. . Quod si

principia nondum sint sufficienter probata, nec eorum veritas certo n bis constabit. Sunt igitur nobis incerta. Et quoniam fieri potest, ut nobis scrupulus injiciatur; de eorum veritate ambigere aliquando pos. sumus , consequenter ea immota non sunt. Sed id contrariatur ei, quod modo demonstravimus . Patet itaque non utendum csse principiis nisi sufficienter probatis.

Si priseipiis locum demus, quae lassicienter probata non sunt, omnis ex philosophia abigitur certitudo. Patebit enim in Logica, non ma;orean certitudinem ineue propositionia.

55쪽

hioni, quam deprehenditur in principiis, per quae frobatur. Quodsi quaesueris, ecquis do principium ut susscienter probatum, huic quaestioni Logica sit istaciet. In ea enim docetur, tum quomodo per experientiam stabiliantur principra certa, tum quomodo peeratiocinia eruamur.

In philosophiam propositio nulla admittenda, nis quae ex principiis su cienter probatis legitime deducitur. Philosophia scientia est χρ atque adeo propositiones suas ex principiis certis & immotis per legitimam consequentiam inferre dcbet sy. 3o . Nulla igitur admitti potest propositio, nisi quae ex principiis antea positis legitime deducitur, hoc est, ex principiis suffcienter probatis, cum in philosophia non sit utcndum nisi istiusmodi principiis S.IIT .

Certitudini, eui in philosophia studemus fg. 33 , non modo consulitur per principia, s suffieienter probentur fg. II ) , verum etiam per propositionum demonstrationes, quando nimirum ex principiis legitima consequentia deducuntur conelusiones tI. ρν6 . Quomodo vero conclusiones, ex principiis legitima consequentia deducantur, in Logica do

cetur a

In Hilosopbia termini , qui ingredFuntur definitiones sequentes , explicari

debent per antecedentes. Duo occurrere possent casus : aut enim termi.

ni , qui ingrediuntur definitiones , prorsus non explicantur , aut explicantur demum in sequentibus . Casus prior pertinet ad generaliorem, quo utimur terminis non lassicienter explicatis : etenim perinde est, sive id in definitionibus contingat, sive in propositionibus. Quod terminis insuffcienter explicatis uti non liceat, consequenter multo minus prorsus non explicatis, a nobis jam demonstratum est ante S. II 6 . Praesens adeo propositio potissimum concernit casum posteriorem , ubi termini , qui ingrediuntur definitiones anteriores demum explicantur in posterioribus. Contrarium fieri debere , hac ratione demonstramus. In philosophia certitudini omnimodae studendum, ita ut nihil nobis dubii supersit c f. 339. Quodsi in definitione utamur termino nondum expli. cato, in ejus vero sensu haeremus, ut eam plene intelligere nequeamus. Quare cum hoc certitudini Obstet, terminis non utendum est nisi in anterioribus definitionibus jam explicatis . Et si autem obstaculum removeatur, ubi in sequentibus definitionibus explicantur termini, qui ingrediuntur priores: id tamen adhuc incommodi est, quod taedioso labore demum inquirendum sit , num circulus forsan vitiosus fuerit commissus. Quamobrem cum hinc denuo lectori dubium subnasci possit certitudini adversum, quae adesse debet g. cit. , minimum nulla urgente necessitate crcetur taedium in disquisitione circuli vitiosi inemo sane negabit , praestare utique, ut termini, qui ingrediuntur definitiones sequentes, in anterioribus jam fuerint explicati.

Patet hine ordo definitionum simulque intelligitur, quod non perinde haberi debeat,qnocunque loco definitiones ponantur, ubi curae tibi luerit , ne quicquam admittatur, quod iure reprehendi P ι ω Pilaea am

num a

56쪽

chia , M philosophia propositiones , quin ingrediuntur demonstrationes sequentiam, positi. demonstrari debent in antecedentibus. Casus hic quoque duo sunt. Auenam enim in demonstrando utimur propositionibus tanquam principiis, quae prorsus non demonstrantur, aut quae demum demonstrantur in seque tibus. Casus prior huc non spectat : de eo enim jam diximus ante S. xi . in posteriori itaque intelligenda est propositio praesens. E-jus veritatem ita evincimus. In philosophia studendum est certitudini

omnimodae, ita ut nihil prorsus dubii supersit c g. 33 . Quodsi d

monstrationem ingrediatur propositio tanquam principium, quae in anterioribus nondum fuit demonstrata, dubium nobis superest , an ea vera sit nec ne , consequenter ipsa quoque propositio, cujus demo strationem principium dubium ingreditur, dubia manet atque incerta'. Quamobrem cum id omnimodae certitudini repugnet, quam adesse debere demonstravimus ; propositiones in anterioribus demonstrandae sunt , quae posteriorum demonstrationes tanquam principia ingrediuntur. Et si autem obstaculum removeatur, ubi in sequentibus proposutiones istae demonstrantur, quas in anterioribus supposuimus tanquam veras; id tamen adhuc incommodi remanet, quod taedioso labore demum inquirendum sit, num circulus forsan vitiosus in demonstrando fuerit admistus. Quamobrem cum hinc denuo dubium subnasci possit lectori , evidentiae adversum , quae adesse debet g. 33 , minimum praeter necessitatem taedium eidem creetur in examinandis propositio num demonstrationibus, quae eam ingrediuntur, quam inferius demum demonstrandam in anterioribus interca sumimus , ut omnis circuli in dc monstrando metus evanescat; quis , quaeso, inficiabitur , in anteri ribus demonstrandas esse propossitiones, quae demonstrationes seque lium ingrediuntur λPatet hine ordo propositionum, simulque intelligitur , non perinde esse, quocunquet in loco propositio aliqua in medium afferatur, ubi curae tibi fuerit eurdique , ut omnex philosophi paries adimpleas , ne quis iure quidpiam reprehendere possit . Cur in hociat lcursu praeliminari haud quaquam fieri potuerit , ut ordini definitionum & propositionum ex asse satistaceremus, diximus in superioribus f I. 3οὶ . g. I 2 Iia

In propositisnibus philosephicis conditio accurate determinandis , sub quarta,-- pr dicatum convenit subjecto , seu sub qua aliquid de re aliqua a -- ει tur, vel negatur. In philosophia reddendae est ratio, cur possibilia Dprica uni ctum conseqvi possint 3I , consequenter cur aliquid de re aliqua assω formia mari, vel negari debeat. Quodsi ergo ratio, cui praedicatum convenit suo subjecto, vel in definitione, vel iri conditione aliqua contineatur sphilosophus monstrare debet, quomodo vi istius vel definitionis, vel conditionis praedicatum subjecto conveniri . Quare proposition zmitae Gilired by Coos

57쪽

Cap. IV. De Methodo pbilosopbica. 39

Ita efferre debet, ut liquido appareat, num vi definitionis, vel conditionis alicujus praedicatum ei tribuatur , adeoque conditio accurate determinanda, nisi vi definitionis, consequenter absolute eidem competat . Potest eadem propositio alia adhuc ratione demonstrari . Si conditio, sub qua praedicatum convenit subjecto, in proposit ione acincurate non exprimitur I dubius manes , num praedicatum subjecto conveniat absolute seu omni in statu , an tantum sub certa quadam conditione seu aliquo in statu, multo minus perspicis, quo in statu idem eidem sit tribuendum. Qui dubius in hac ignorantia versatur,

certam cognitionem non assequitur, multo minus omnimodae certit

dini studet: id quod notioni philosophiae repugnat

Imo fieri minimc potest, ut propositio aliqua demonstretur, quamdiu ignoratur, num praedicatum tuli edto conveniat absolute , an sub quadam conditione, atque in casu i N. steriori conditio ista non accurate determinatur. Etenim in priori casu initium ratiocinandi fit a definitione, vel ab iis, quae inde necessario conlequuntur & jam ante fuere deducta; in posteriori idem capimus a conditione, qua sub ectum determinatur. Sed

ea demum plene intelligentur, ubi logica de demonstratione doctrina satis peripediat quemadmodum & ipsa theorematis demonstratio Logica pertractata clarior evadet. S. I 22

Propositiones philosophicae, in quibus conditio accurate determinatur, Iob Propos sua praedicatum subjuti tribuitur, stini cum ad scientiam , tum ad Citam r. η immites . In scientia utimur propositionibus ad ratiocinandum propositioncs demonstraturi . Quamobrcm si nobis innotuerit conditio, sub C. qua praedicatum tribuitur subjecto; nunquam propositione ista utimur tanquam principio in ratiocinando , nisi ubi vel vi assumtorum , vel vi eorum , quae demonstrata sunt , conditio illa adesse intelligitur. Sicque vi propositionum ante cognitarum in serre licet alias nondum nobis perspectas. Atque adeo propositiones sunt ad scientiam uti lcs, in quibus accurate determinatur conditio, sub qua praedicatum subiccto tribuitur. In vita utimur propositionibus de rebus obviis iudicaturi . Quod si igitur in iis accurate fuerit exprcssa conditio , sub qua praedicatum subjceto tribuitur , nunquam praedicatum rei obviae tribuis, nisi ubi conditionem istam adesse intellexcris. Imo si defini. tio conditionis loco fuerit, ex definitione accurata in philosophia tradita S. II 69 subjectum obvium agnoscitur , consequent cr praedica tum non tribuitur nisi ei, cui definitio competit. Ex vero itaque de rebus obviis judicamus.

Conferri hic possunt, quae supra i ς. de certiori appi catione cognitionis philosophicae, quain titiloricae monuimus. Facile autem l quet , si in propositionibus non ac. curate expri tur conditio , sui, qua sub echo convenit praedicatum, eat per erro. em cum in scientia, tum in vita applicari. Nec operosa lve opus est demonii rat it ne, qua id ev ncatur. Experientia plurima nobis suggerit exempla. Atque ea ratio est, curiatui requens sit in ua:cando error. Iudicia autem in vita cum influant in actionum nostrarum determinationem, negleeius propos ronum exactarum multa damna parit. Opti. mc aveo de venere humano metentur, qui pio sit: es ad genuinam formam reducunt.

58쪽

Demon

stretionis

cur probabilia acertis diaflingum-

In demonstrathnibus non plura contineri debent , quam quae lectori an tecedentium gnaro sinciunt ad revocandum cetera in memoriam ad rati cinia complenda requisita. Quoniam in philosophia accurata methodo pertract'. ta sequentia per antecedentia intelliguntur & demonstrant ut S. II9. Iro , sequentia legere non debet, nisi qui antecedentium fuerit gnarus. Quod si itaque in demonstratione posita lectori ante cedentium gnaro iussiciunt ad cetera in memoriam revocandum, quae ad ratiocinia , quibus demonstratio absolvitur , complenda rcquiruntur ; persecta numerisque suis absoluta dcmonstratio animo concipi potest, neque adeo requiritur, ut plura addantur.

Supponit philosophus lectorem, qui muneri suo sati,iae it . Si quis vero suam in strudio ri,ilosophiae desiderari patitur industriam ; is sibi tribuat , quod, quae iure supponuntur, memoriam ius no a sponte subeant. Si quis vero hebetioris fuerit ingenii, qileti aut veritatem philosophicam capere poli t ; eum a stuGio philosophico procul ab se iubemus. Acquiescat vel in philoropitiae cognitione historica vel in gradu medio

inter eognitionem philosophicam ct historieam subsistat s s. s ), quod ad ulum vitae ipsi stilicere potest s. s ij. g. I 2 .

Singulae propositiones in demonstratione eo oraene collocari debent , quo

subeunt animum demonstrationem concipientis. In Logica ostendemus, nanem demonstrationem ex determinato quodam constare ratiociniorum numero, certa quadam ratione inter se connectendorum, ut conclusiones syllogismorum praebeant praemissas sequentium. Hinc constabit , omnes propositiones certo quodam ordine animum dcmonstrationcm concepturi subire debere , ubi demonstrationem distincte concipere voluerit : quod cum necessarium sit ad certam , cui in phil sophia studet is g. 33 9, cognitionem, quis negare ausit, eo ordine collocari dzbere propositiones, quo in demonstratione concipienda animum subire debent , cum alterius ordinis nulla prorsus sit ratio

Non nego, in ipsis sapissime demonstrationibus mathematicis turbari hunc ordinem; sed nego 1a fieri cum riitione ex notione demonur uionis derivata. Quae ex inadvertentia, aut rationibus aliis extriniecis fiunt; sunt aberrationes a regula, nequaquam autem pro ipsa regula haberi possunt. S. Tay.

Si qua cogo tu titilia demonstrari nequeunt , eorum probabilitas conve-nὰρ te ratione adstruenda , ipsa autem probabilia a certis probe distinguenda. Quoniam in philosophia omnimodae certitudini studendum S. 332, quae vero tantum probabilia sunt, a certitudine adhuc absunt; nemo negare potest, quod probabilia a certis distingui debeant. Idem adhuc alio modo ostenditur. In philosophia non admittenda sunt principia, nisi lassicienter probata c*. IIT , nec propositiones in eam recipicndae nisi domonstratae f. II 8). Quamobrem si qua utilia cognitu, V. gr.

ut corum cognitione in vita carere nequeamus, ad certam tamen pervenire

59쪽

venire nobis impossibile fuerit , probabilia propicr solum usum tamdiu

in philosophiam admittenda, donec certa cognitio obtineatur , a certis utique distinguenda sunt. Enimvero quoniam in Logica docemus, probabilitatis non cundem esse gradum , ejus vero notitiam pendere amodo, quo effatum probabile adstruitur ; ut de probabilitatis gradu judicari queat & intelligantur, quae ad certam cognitionem adhuc deis sint, quo de defectu supplendo cogitari possit; probabilitas utique conveniente ratione , ea nempe , quae in Logica demonstrabitur , a

struenda.

Probabilia in philosophia potissimum admittuntur propter usum vitae: est tamen quoque ratio quaedam, cur in ipsum usum scientiae admittenda, nempe quatenus cognitio certa absque praevia probabili obtineri nequit. Ratio posterior cum minus pateat primri , igitur quaedam distinctius nobis sunt proponenda. g. I 26.

Si qua in philosophia sumuntur, quod per ea ratio reddi possit quo- Impoth

riindam phaenomenorum, etsi demonstrari non possit in iis rationem ve- ρυπιά ram contineri; ca hypothesin philosophicam constituunt. infinio itaque 'pothesin pbilosopbicam per sumtionem eorum, quae esse nondum demonstrari potest, tanquam essent, rationis reddendae gratia.

B. gr. Si quis in Astronomia in gratiam primi motus sumit Telluris in centro muniadi quietem & motum coeli circa eandem ab oriente versus occatum a sumtio ista Dpossvis appellatur & in specie 'prisor ιον ioscrassis vocatur.

'mibesidui philosophicis in milosophia locus concedendus, quatenus ad ve- Hypothe Etatem liquidam inveniendam viam iternunt. In hypothesibus philosophi- ρ- ω cis sumimus quaedam, de quibus non constat, num sint, ac si ea essent, T. . propterea quod rationem inde reddere licet corum, quae fieri obser- IH ἡ .vamus G. I a M. Quod si plura inde deducantur, quam quae fieri observavimus ; an iam inde arripimus vel observandi , vel per experimenta detegendi ea, de quibus alias ne quidem cogitassemus, ut certiores evadamus, num quaedam inde fluant, quae experientiae repugnant. Etenim si qua inde drducuntur, quae experientiae contraria sunt; hypotheseos falsitas apparct: si vero cadem eidem consentanea deprehenduntur,ejusiacm probabit itas crescit. Via igitur hic sternitur ad veritatem liquidam inveniendam. Enimvero dum videmus, ex assumptis reddi posse rationem eorum, quae fieri observamus; ansam porro arripimus inquirendi in ca , quae sumimus, an revera in iis ratio contineatur. Unde denuo via sternitur ad veritatem liquidam perveniendi.

Α multis retro seculis exempla nobis suppeditavit Astronomia , in parte praesertim

theorica . Cum enim fieri non posset , ut a prima statim origine theoria motus planotarum vera investigaretur a ideo Astronomi hypotheses condiderunt, unde rationes m tuum cαlcsitum derivarunt. Ex iis livs t laesibus deduxerunt, quae cum observationibus contulerunt. Hinc ansam nacti sunt cog randi de Observationibus , quae alias mentem eorum nunquam subiissent, de hypotheres continuo magis magisqne emendandi, donecs tandem

60쪽

nam li

ticus

tandem veritatem propius intueri datum fuit . Nec male meo iudieio in philosophi, Astronomos imitamur, quotiescunque istiusmodi calus occurrunt, in quibus contemndo jaciuntur veritatis investigandae sundamenta . Praebet nobis huius rei exemplum etiam Arithmetica, quae primum me permovit, ut de hypothesibus philosophicis mitiua iudi carem. Etenim eum in divis e per divisorem compositum ope ahaei Pythagorici quo tus partialis verus inveniri non possit , per modum hypotheseos philosophicae sumitur diuisorem integrum in notis dividendi eidem respondent ibus toties contineri , quotiea nota divisoris prima in nota prima dividendi eidem respondente continetur . Insii tuto enim examine deprehendimus , num hypothes s fallat , & vhi eam fallere contingit, eandem emendamus, donec veritati consentiat . Non tamen ideo promiscue probamui H ιιμμι omnes , sed sturias potius declaramus eas , ex quibus necessaria conlequentia deduci nequeunt ea, quorum gratia a sitim untur . Multo minus autem probamus illorum institutum, qui ultra hypothetes in philosophia non progrediuntur: id enim & no. tioni philosoohiae, quam nos habemus fg. 19), Ac omnimodae certitudini, cui in philosophia studemus t s. 33), repugnat . A qua mentis lance trutinamus singula dc suum unicuique pretium decernimus.

'potheses non lagredi debent tanquam principia demonstrationem propositionum, quae m Hilosopbiam tanquam dogmata ad Ithntur. Hypoth ses philosophicae sumunt, quod ita esse nondum probari potest S. ia 6 , adeoque a certitudine plurimum adhuc absunt . Quamobrem si iis tanquam principiis in propositionibus demonstrandis utaris, quae in philosophiam tanquam dogmata admittuntur; principiis uteris incertis ad dogmata firmanda : quod cum a sero philosophico sit alienum car. 317 , hypothesibus in propositionum demonstratione nullus concedendus est locus .

h. gr. Nupothesis Loiba; ἰana de eommercio inter mentem & corpus eis ceteris palmam praeripiat; in den onstrat ion ibus tamen moralibus ae politicis a nobis non usurpatur, ne veritates momentosas, quarum in vita usus eximius , incertis pelagi fuctibus committamus. Dum vero Philosophus per istam hypothesin explicat, quae ad commeriscium, quod inter mentem atque corpus intercedit, spectant et non alium ei locum conis cedit , quam quem hypothesibus philosophicis vindicavimus t g. rar ). Similiter non pr hamus , si quis ex hi pothesibus philosophicit de imonstrare nititur existentiam Dei, nisi ubi quis id eum ait finem secerit, ut ab hvpothes aliqua removeat impietatis suspicimnem . Solent enim vulgo impietatis postulari philosoplDeae hypotheses, antequam asten su communi recipiantur: id quod omnium seculorum historia testatur.

Si ex ante postis ηοηdum constat , Θpothesin aliquam in natura rerum obtinere , ex iis tamen quaedam in eadem demonstrari possint ἔ nil obstat, quo minus demonstratio asseratur . Propositionum in philosophia is essedcbri ordo, ut unicuique is cedat locus, ubi ea ex antecedentibus demonstrari potest S. I 2o P. Quamobrem si in aliqua hypothesi ex praecedentibus quaedam demonstrari pos Iuni ; eorum demonstratio ibidem tradenda, tanto facilius intelligenda, quod ejus principia adhuc rece ti memoriae inhaereant . Etsi autem hypothesin in natura rerum obtinere per praecedentia nondum constet ; nihil tamen periculi hinc metuendum, cum in data hypothesi demonstrata nullibi applicentur, nisi ubi eandem obtinere reperimus. Quod si eam prorsus impossibilem deprehen-

SEARCH

MENU NAVIGATION