Philosophia rationalis sive Logica methodo scientifica pertractata, et ad usum scientiarum atque vitae aptata. Praemittitur discursus praeliminaris De Philosophia in genere. Auctore Christiano Wolfio ..

발행: 1735년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

minis nisi accurata definitione explicatis S. II 6 , nec a recepto verborum significatu est recedendum S. I 2 , adeoque de rebus singulis, de quibus nobis sermo est, utendum cst verbis, quae iis signis candis sive ex intentione philosophi S. I 69, sive ex communi loquendi consuetudine destinantur, consequenter propriis per definiti

nem modo traditam. Isto quod hie praeeipitur, lamentie legi styli philosophici consentaneum, quae nullius

rei alterius rationem haberi iubet, quam ut alteri animi nostri sensa aperiantur g. i l . Exemplo quoque nobis sunt ab antiquissimis temporibus Geometrae , qui nonnis verbis propriis uti nec pluribus, quam quae ad veritatem nude proponendam tussicere deprehenderunt. tibi enim nil intendimus, nisi ut alterum doeeamus, nulla est ratio, cur alia udhibeantur verba iisque plura, quam quae ad hunc scopum suffciunt. Philosophus scri bit, ut prost, non ut perluadeat, quemadmodum Orator. nee ut delectet, quemadmodum Poeta. Non aliud intendit, quam quod ex veritate, quam proponit, agnita con sequi potest. Seribit enim iis, qui veritatis amore ducuntur. Abiit tamen, ut quis si hi persuadeat, ea contemni qua alio loco alio fine facit Poeta , vel Crator, qui idem philosophus. Quin potius non inconsultum iudicamus, ut veritatem a philosopho eritam, quae nuda sas aditur, pulchro habitu vestitam in scenam producat Poeta vel Ora tor , ut e us amore capiantur , quibus nuda sese minime probat. Opera enim danda est, ut veritas ad vitam utilis omnium omnino hominum animis instilletur , quacunque demum ratione id fieri p ἰt . Quae a nostro scopo aliena sunt , ct a foro philolophico abesse iubentur, nos ideo vituperantur de ex Orbe litterario proscribuntur. 6. I O

Hinc consequitur, philosopbum respuere debere verbor m Orninum, qui cis Ibiti, Oratores iuvat. Ille enim ornatus aut in verbis impropriis consistit, aut oratoris

in verborum ambagibus ; quod utrumque simplicitati styli philosophi- ex ρωί ci adversatur S. I 9 . sopbis

Tenenda tamen hic sunt, quae modo ad praecedentem patagraphum monuimus. proseria binos

CAPUT VI.

De Libertate philosophandi.

S. Is I.

DUm philosophamur, aut nobis permissum est palam eloqui, Imri,

quid nobis videatur verum , quid falsum ἰ aut non licet tan- ris pollo quam verum defendere, nisi quod aliis ita videtur. Nemo Dpbodi non largitur, nos in priori casu uti libertate philosophandi ; in poste- desinitio. riori nullam nobis este relictam. Libertas itaque Dilosopbanta est permissio publice proponcndi suam de rebus philolophicis sententiam.

Philosophus, penes quem stat libertas philosorhandi, definit, judicat, asserta probat, prout ipsi visum suetit: haud quaquam vero sibi in ungi patitur, in definitionem c dat, quemadmodum volunt alii, etsi eam agnoicat regulis genuina Logicae adversam, vel ut in iudicando non suo , sed aliorum stet arbitratu , quorum iudicium a veritare alienum ipsi videtur, tet ut tandem argumentum pro stabilienda aliqua thesi ab alias allatum

72쪽

servit

Servisas

met do

34 Cap. VI. De Libertate philosopbandi.

allatum pronunciet validum, quod multiplici dubio involutum experitur. Liber in mi losophando suo, non aliorum stare debet ludicio philosophiam traditurus. Si Astronomus per rationes astronomicas, quae ipsi motum Telluris circa Solem annuum persuadent, sta tuit, Tellurem circa Solem spatio unius anni revolvi & in Astronomia per hune mo tum inaequalitatem secundam planetarum explicat, is suo stat iudicio in reddenda inaequalitatis istius ratione atque adeo libertate philosophandi utitur. Ita κυ erus motum istum defendens, quod observat ionibus phaenomenorum ccelestium eum congruere deprehenderat, etsi rerum astronomicarum imperiti eundem λbsurdum pronunciabant ac Impium, libertate utebatur philolophandi.

Sernitus contra philosophandi est coactio defendendi aliorum de rebus philosophicis sententiam tanquam veram , ut ut nobis contrarium Vi

deatur . Ubi nulla in philosophando libertas, sed foeda servitus; ibi non permittitur suam de rebus ohilosophie is sententiam palam eloqui . Verum pronunciandum illud, quod aliis

ita videtur , si vel maxime a veritate alienum deprehendatur . Desinitiones condendae sunt ad aliorum placitum, si vel maxime tales regulis Aefiniendi contrarientur. Alamium standum est rudicio, etsi idem vetitati parum consentaneum esse constet. Ad pr handas theses utendum est argumentis, quae ab aliis pro validis venditantur , etsi ea maxime infirma este aptioscamus. Si Astronomus fuerit convictus, motum Telluris annuum circa Solem observationibus coelestibus convenire, motum e contrario solis circa terr m qiDelcentem ab iis abhorrere, motum tamen Solis verum , motum Telluris absurdum

pronunciare cogitur, nis censuram sbi molestam incurrere velita is libertate philos phandi destituitur & sub jugo servitutis gemit. Ita G ιμι a Cardinal bus Inquisit ribus systema terrae motae tanquam erroneum ab urare coactus, quod validis ration rhus in Dialogis de systemate mundi adstruxerat , libertate philolophandi non fruebatur. Nondum disputamus, num libertas philosophandi prorsus integra relinqui debeat, an eam in nonnullis restringi conveniat. De eo paulo post dispiciemus. Nune tantum M. claramus, quid libertatis philosophandi nomine veniat, quid e contrario servitus dicat. Nostrum adeo de iacto Inquis torum iudicium hic non interponimus.

Si quis philose iam mellari μῶΡpbica tradere debet, ei iugum servia tutis in philosopbando imponi nequit. Etenim cui jugum servitutis in phi

losophando imponitur, is dcbet admittere desinitiones tanquam genuinas, quas a regulis logicis abhorrere deprehendit, propterea quod alii eas judicent bonas : admittere debet propositiones tanquam Veras, de quarum veritate dubitat, imo quas salsas esse agnoscit, propterea quo a alii cas pro veris venditant: admittere debet probationes tanquam demonstrationes , quas plurimis defectibus obnoxias agnoscit , propterea

quod alii risorem & validitatem ipsarum praedicant S. IIa . Sed methodo philoiophica philosophiam traditurus in definiendo esse debet a curatus S. rI6. II9 , in judicando circumspectus S. Iar. Igo P, in demonstrando rigidus S. II 7. II 8. Iao. I 239 & ordinis tenax S.Ia , adeoque regulis methodi philosophicae adstrictus in aliorum gratiam probare nequit, quae iisdem adversantur. Quamobrem phil sophiam methodo philosophica tradituro jugum servitutis imponi nequit.

Erunt forsan aliqui, qui s hi persuadebunt, istiusmodi servitutem philosophandi, qualem nos supponimus, ab Omnium seculorum mori hus abhorrere. Non dicam de iis, quae Inter nos aguntar, G: non desunt, qui cum ipsinet omnem sentiendi licentiam non modo

73쪽

Cap. VI. De Libertate pbilosopbandi. 33

modo in philosophia, sed in ipsa sacris sibi sumant , istiusmodi servitut is iugum alii,

intentant: neque enim detunt exempla alia, quibus idem confirmatur. Nonne mi- . Theologus Vltra ieetinus, Carrasum ataeis mi , minimum patrocinii athei sint postulabat. ruod in demonstranda existentia Dei non tritis uteretur argumentis . sed novam inermeretur viam, quam tutiorem in re tanti momenti iudicabat ρ Lecta digna est epistola Camo'. ad Voetium prolixa apologetica p. m. 79. & seqq. quae Meditati nihus de pruma philosophiae iuxta alias oblecta es in eas eum responsionibus μυμ suhiungitur . Neque Campis is alia de causa in e usdem criminis suspieionem ab homini hus libertatem philosophandi in aliis non serenti hus adductus, quam quod aliis, quam receptis , armis in Aiso. . ινιω-bara adversus athei sinum pugnavit . Tadet referre plura l Mallem enim inter eruditos non prostare vesaniae ac malignae mentis documenta.

S. II q.

Si qtiis pbilosophiam metrido philosophica tradere debet, is in eligendis lassiste, sententiis solius oeritatis rationem habere debet. Qui enim philosophiam dami η- methodo philosophica tradere debet , is nulli propositioni in eadem tia folius

lacum concedere tenetur , nisi quam ex principiis tussicienter probatis νς Gli legitime deducere valet cf. II 8 1, imo non utendum ipsi principiis εής' nisi sufficienter probatis cri72, neque terminis nisi accurata defini- 'tione explicatis F. II 6 . Definitiones censentur accuratae, quae Logi- eae resulis respondent S. cit. , adeoque non admittuntur, nisi quando eas iisdem respondere demonstrari potest. In Logica quoque docetur, quomodo principia certa tum per experientiam stabiliantur, tum per ratiocinia eruantur not. s. IIT , adeoque philosophus principia sufficienter probata tuetur, quorum evidentiam per regulas logicas agnois scit. In eadem denique Logica docetur , quomodo conclusiones ex principiis legitima consequentia deducantur c S. II 8 , adeoque philosophus tanquam demonstratum non admittit, nisi quod demonstratum esse per regulas Logicae evincere valet . Omnis philosophi cognitio ad definitiones & propositiones earumque demon strationes redit,

ruod ipso opere manifestum in Logica demonstrari potest . Quamobrem philosophiam methodo philosophica tradit, non admittit nisi quod per regulas logicas admitti potest. Enimvero Logica eas tradit regulas, quibus facultas cognoscitiva dirigitur in cognoscenda veritate S. 6I , consequenter qui non admittit , nisi quod per regulas logicas admitti potest, is nil admittit, nisi quia id verum esse evidenter agnoscit. Philosophiam itaque methodo philosophica traditurus in eligendis sententiis solius veritatis rationem habere debet. 6 Isso F ine eonsequitur , quamdiu philostreia methodo reilosophica tria tur , 'Nes amis eligenda sentemia exulare debere omnes rationes extrinsecas. Qui enim ιι θη- veritatis tantum rationem habere debet, ut sententiam unam praeferar

aliis , quod eam veritati consentaneam deprehendit S. Is ue is non ob alias rationes sententiam quandam eligit, aliunde quam ab ipsa re- rura cognitione derivatas, quocunque demum nomine Venim .

74쪽

Philosi

Methodo philosophica philosophanti perinde est, sive veritas fuerit iam olim agnita. sve recentius demum detecta ; sive hodie in pretio sit, sue contemnatur; sive ab aliis

fuerit eruta, sue ah ip o demum proprio Marte reperta a sive a viro celebritatem n minis consecuto delendatur, sue lateat in libro autoris obleuri nominis . Veritatem is per se amat ac eam propter se maximi facit r non eam ad famam , Opes, aliorumque favorem resert. Fortunae bona non lectatur philosophus cum diipendio veritatis . Imo ponamus, philosophiam methodo philolophica traditurum admittere tanquam verum, quod erroneum, vel tanquam certum, quod dubium , ut aliorum gratiam aucupetur, et quod talia defendendo ad nominis clari famam contendi videt, vel ut vinum vendibile lectori incauto propinetr eum ex anteeedentibus demonstret sequentia fg. a 3 et , ex principiis autem erroneis & incertis deducantur. erronea & incerta fg. Iaro; aut errores continuo multiplicare privatique commodi ergre sciens ae volent alios in errorem seducere, aut, quae docet, inter se minime connectere, hoc est, methodo philosophicae reis

nuneiare debet, quae non minus praecipit, ut in philosophiam pro stio nulla admittatur, nisi quae ex principiis susticienter probatis legitime deducitur I. Ugo, quam ut sequentia per antecedentia declarentur ac demonstrentur g. I 31 . Non iam urgeo, quod privati commodi gratia alios fraude circum, enite sit ab honerlate & moribus hominia ingenui alienum .

Si quis Hilosopbiam metiari pbilosoplaca tradere debet, is suo, non aliorum pure debet judicio. Philosophiam methodo philosophica tradit

rus non uti debet terminis nisi accurata definitione explicatis S. O 6 , nec principiis nisi lassicienter probatis S. II 7 , nec admittere debet propositionem, nisi quae ex principiis suffcienter probatis legitime d ducitur S. II 8 & si cognitu utilia demonstrari nequeunt, eorum probabilitas conveniente ratione adstruenda, ipsa autem probabilia acertis probe distinguenda car. I 2s . Quaenam definitiones sint accuratae , quando principium sit suscienter probatum, quomodo conclusiones ex principiis legitima consequentia deducantur , quae ad certam cognitionem adhuc desint, unde cognoscatur , in Logica docetur V.

II 6. III. II 8. & Ias . Philosophus igitur philosephiam philos phica methodo traditurus regulas generales ibi traditas ad casus spociales, hoc est, definitiones, principia & propositiones applicare debet . Dum ita judicat de valora definitionum , principiorum & propositionum, suo stat judicio, non aliorum : si enim ipsemet aliorum j dicio stare deberet , ista disquisitione non haberet opus - Sed hoc methodo philosophicae repugnat.

Qui plures numeros ipse in unam summam colligit , de eius quantitate ipsemet si

tuit , D vel maxime aliter assignata fuerit per errorem ab alio . Etenim s fide alterius summam sumere vellet, quanta ab eo assignatur , ipsemet calculo non haberet opus. Similitet s quis definitiones, principia, proposci es admittit ob autoritatem alterius; is non opus habet, ut ipsemet luxta regulas logicas ad examen revocet, quae ab aliis assirmantur, vel negantur. Neque adeo opus est, ut regularum logicarum fit apprime gnarus di habitu polleat easdem ad praxin transierendi: quod tamen implicat, ubi methodo philosophica philosophiam tradere debet I. Iss). Imo s quis tantum ob aliorum autoritatem definitiones admittit tanquam accuratas, principia tanquam sussieienter pr hala, propositiones tanquam legitime ex iis deductas , alias vero ut propositiones probabiles, judicio proprio neglecto, is tantum novit, quaenam ab altero dicantur , ademque nonnisi historicam habet cognitionem cognitionis alterius t g. 3 . Ab eo adeo non

aliam quam historicam cognitionem cognitionis philosophicae alaoruin requisveris s. M.

75쪽

Cap. UL De Libertate pbilosopbandi . 37

Quis nos rideret Mathemat lcum , theorema geometricum de quantitate angulorum in triangulo rechilineo, quod scilicet sint duobus rectis aequales, probaturum provocare ad EMιidem de contentum omnium Mathematicorum Quis non rideret eum, qui demon. strationem propositurus affirmaret, thcorema demonstrari per angulorum alternorum in ter parallelas aequalitatem & hanc demonstrationem consensu omnium Mathematicorum validissimam haberi; illos vero reprehenderet, qui iplam demonstrationem evolutam darent λ Eodem igitur iure ridendi sunt, qui definitionem venditari jubent pro accuratλ, principium pro iiifficienter probato, propositionem pro demonstrata vel probabili, pr pterea quod alii famam consecuti illam pro accurata, istud pro sufficienter probato, hane pro demonstrata vel probabili venditarunt: vel qui argumenta ab aliis adducta pro

firmis agnosti ae validis volunt non serentes , ut ad sormam genuinae demonstrationis reducantur. Nirabuntur forsan nonnulli , cur talia adeo studiose inculcentur, quae nemo sanus in dubium revocaverit e enumero parendum est tempori. Satis superque suas luinus, e re elle ut xklia moneamus

Si quis rei obiam methodo plat ossica tradere debet, se ab aliis re Qua rerudita non admittere potest, nise quatenus ea ex principiis suis demonstrari oe aἶ aliis intelligi possent. Philosophiam methodo philosophica traditurus in deis tradita finitionibus & propositionibus non utitur terminis nisi in anterioribus σαμι ' explicatis S. II 6. II99 , nec propositionibus in demonstrationibus, nisi quae in anterioribus fuerint demonstratae o . Quamobrem

fi definitionem alterius suam facit, ea non continere debet terminos, nisi ab ipso explicatos. Si propositionem alterius suam facit, termini, ex quibus constat, ab eo explicati esse debent eamque ex propositi nibus a se demonstratis demonstrare tenetur. Ab aliis igitur tradita

non admittit, nisi quatenus ex suis intelligi ac demonstrari possunt. 6 338.

ditu νus ab aliis verbis dissentiat , etsi in re su conflensus oe vice versa ut in ,erbis in verbis sit consensus , es in re inter ipsos non conveniat. Qui enim non repu- methodo philosophica philosophiam tradit, voces a significatu vago gva' ad fixum reducit sS. I 4 9 eidemque significatui constanter inhaeret S. 'με363 . Quod si igitur contingat, ut alter vel per inconstantiam loque, di, vel suo in denominando jure usus , quo unicuique integrum est rei a se inventae , quod commodum visum fuerit, imponere nomen, voce quadam in alio utatur significatu; ubi uterque de eadem re iudicium tulerit, quod a veritate non alienum, in re est consensus, in verbis vero dissensus; ubi vero alteruter de re, quam voce quadam denotat , tulerit judicium a veritate alienum, non implicat, ut judicium istud sit verum , si vox in isto significatu sumatur , quem eidem tribuit aIter, consequenter in Verbis erit consensus, etsi in re inter

ipsos non conveniat.

Non iam nostri instituti est, omnes perstringere casus , quibus aceidit, ut consensus in verbis socium habeat diis sum in re de vicissim dissensus in verbis comitetur conis sensum in re. Suffieit quod ostendamus utrumque fieri posse. Et ut minus dubii superfit iis, qui racionum P dera uut are nescisinu, dicta exemplis illustimur atoue conis

Diuitiaco by Corale

76쪽

Ratio ei dem sextemia diversa a

s 3 Cap. VI. De L; bertate pMlosophandi .

firmamus . s. v. Leibmitas in eximio Theodie is opere vocem in di sumit in generes admodum fignificatu pro universa rerum mistentium sibique mutuo succedentium serie , propterea quod hunc significatum instituto suo convenient 1ssimum deprehendebar, nec ab omni usu loquendi abhorrere intelligebat. De universa igitur hae serie rerum iudicium laturus assirmabat, quod sit omnium possibilium Optima . Atque ideo statuebat, munis dum , qui existit, esse optimum. Contra in Scriptura saera vox in vi sumitur pro uni verso genere humano & in hoc sgnificatu de mundo judicium laturus scriptor sacer anfirmat , totum mundum esse malum . Inter scriptorem sacrum atque Lei istam est disia sensus in verbis, etsi in re conveniant. Neque enim Lei nitis negat, totum genus h manum contaminatum esse malo morali , nee ullibi in sacris negatur , Deum elegisse am seriem rerum, qua omium possibilum optima . Quin potius re curatius expensa expetimur, Et Leunnitim in Theod caea iumere tanquam extra omne dubium positum quod universum genus humanum malo morali si contaminatum, & seriptura sacra es.sitis concordare, quod ea series rerum tuerit a Deo electa , quae omnium possibilium vim ima . Nee desunt in Mathes exempla, quibus dicta confirmantur . opticus vocat corpus opacum, quod lumen non emittit, nempe in oppofitione ad lucidum. Astron rnus, qui opticae veritatibus utitur in Astronomia, vocem ea, γνῶι opaci in eodem fignuseatu lumit, quem ei tribuit opticus. Atque hoe supposito fignifieatu amemat , lunam esse corpus opacum. Scriptor sacer vocat umiriare, quod lumen ad opaca dis undit, atque in hoc significatu lunam perinde ae solem vocat luminare . In nia duabus propositionibus luna est corpus opacum 3e luna est luminare dissensus est in verbis, sed non in re: nam in re convenit inter Astronomum atque scriptorem saerum. Neque enim hic

ammat, lunam emittere Iumen, conisquenter non negat, eam esse corpus opacum: ne que ille negat lunam dissundere lumen ad corpora opaca terrestria, consequenter largiis tur eam lucere. Nimirum verum est, lunam non perinde ac Solem emittere radios, sed

lumine per se esse destitutam: huic tamen non repugnat, quod lumen a sole acceptum ad Tellurem diffundere seque corpora terrestria in tenebris constituta illuminare possit . similiter L Amtiar calculum seu mei dum .isseremitialem appellat algorithmum quantit tum disterentialium . vero m/ιiad, a digere--Mis est singularis methodus ducendi curvam seneris parabolici per data quote que puncta transeuntem. De usu methodidifferentialis in sensu Miami no audieaturus auirmat, per methodum different talem d aerminati posse lacillime omnium curvarum algebraicarum tangentes , nec eam morari fractiones ti quantitates radicales. sed de methodo disset ei ali in sensu Hesmouiaua idem praedicari non potest. Quam rem si quis de Ne ore lana idem neget , non re dissentit ah altero, sed verbis, qui de Iet iliaria M affirmatia Porro Nessis a quantitates infinite parvas, quibus continuo crescentes via decrescentes augentur vel imminuuntur,maiaues appellata I bHiιiών easdem dissere.ιias vel qAaaiisa es dissere. Iales vocat. γ e montis

de I.i titis hic quidem verbis dissentiunt, in re tamen inter se conveniunt, quod sci l ieet taxiones seu differentiatia ad fluentes seu variabiles habeant rationem inassigna

Porro patet , fieri posse , ut philosopbiam methodo milis Nea tradens

non ex eadem ratione idem affirmet , ob quam idem a mat alter. Qui

enim methodo philosophica philosophiam tradit, propositionem ab Diio traditam non admittit, nisi quatenus eam ex principiis a se sus- cienter in antecedentibus probatis legitime deducit cf. II 8. Izo . Quod si igitur principia ista fuerint diversa ab iis, quibus utitur alter ad propositionem aliquam stabiliendam; evidens est, quod idem non ex eadem ratione affirmet, ob quam id assirmet alter. Fieri autem posse, ut una eademque propositio diversa ratione demonstretur, ipso facto

docemur.

Idem in Mathefi obtinete quis enim i orat unum idemque theorema diversis mo dis demonstrari Iolere, nisi in eadem fuerit hospes, aut plures uno non eviaverit libros Dum

77쪽

Cap. VI. De Libertate pbilosopbandi. sy

Dum vero eonstat, idem affirmantes dc negantes diversa niti posse ratione Isi thesin alia

quam ab uno autore male probatam ab altero defendi intelligimus, non itidem is ma te causam suam eg se dicendus erit, antequam rationes mus perspexerimM. vera esse possunt, quorum veritatem probare autor aliquis nzquit. Qua inobrem non repugnat, ut alius aliquando veniat, qui veritatem evidenter monstret. Thcsis nos inde arguitur etiatonea, quod sit male probata: Ied eam esse erroneam firma dem astratione evincendum.

Enimvero si unius eidemque rei plures fuerint rationes, idem oti diversam rationem solide adstrui potest. Ε. gr. Utilitatis studii mathematici ad philosophanduin compI res dari possunt rationes, quatenus scilicet philoiophiae principia, vel exempla regulas& notiones bene multas illustrantia suppeditat, mentemque ad scientiam praeparat. Unus igitur hoc, alius alio argumento illam Mathel eos utilitatem evincere valet. Simi- Iiter non una est ratio, cur influxus physicus animae in corpus & corporis in animam hodie impugnetur & rejiciatur. Sunt quidam, qui eum reiiciunt, quod distincte explicari non possit. Sed absonum foret, si omnibus , qui eum non admittunt, tribuere votis non aliam ob rationem eum ab ipsis ex philosophia proscribi, quam quod eius nullum habeant conceptum. Similiter non desunt, qui influxum physicum reiiciunt, quod actionem spiritus finiti in eorpus impossibilem judicent . Absonum vero foret omnibus tribuere sententiam de impossibilitate actionis spiritus finiti in corpus, quibus influxus physicus non probatur.

. Nee minus patet feri posse , ut pbilosopbiam metbodo Hilosophica tra- stas, ia

dens non integram alterius sententiam , sed aliquam saltem eju1 partem alte iis adoptet. Etenim methodo philosophica philosophiam tradens ab aliis piam ad tradita non admittit, nisi quatenus ea ex iis, quae a se stabilita sunt, purip legitime deducere valet S. II 8 . Quod si ergo contingat, ut nonnisi φη, inte- aliqua , quae defendit alter, ex principiis suis deducere possit ; non intcgram alterius sententiam adoptat, sed eam tantum, quam ex prin. ''cipiis suis deducere valet.

Qui methodo philosophiea non philosophantur, nec rationibus tantum intrinsecta, verum etiam extriniecis assensum determinant, quales supra i s. Is s ὶ complures recensui mus, integram adoptare istent aliorum sententiam, quorum aliquam tantum partem principiis suis comormem deprehendunt . Ista autem praecipitantia non eo sinit cum meis thocio philosophica, quae rationes extrinsecas respuit. E. gr. Scholastiet Ac eum iis Them Ogi antiqui inter aeternitatem absolutam ac independentem, quae est solius Dei, di meernitatem dependentem, quam mundo non repugnare arbitrabantur , distinguunt. D test aliquis admittere discrimen inter aeternitatem independentem ac dependentem, pr pterea quod ipsum ex principiis suis evidenter monstrare valet; sed ideo non opus est. ut aeternitatem possibilem mundi actualem defendat, multo magis possibilem agnoscat ratis um vero foret possibilem a serenti tribuere sententiam de actuali. Qui mundi aeternitatem pos hilem tuentur, dependentem quoque aeternitatem possibilem agnoicunt. Enimvero qui solum discrimen inter aeternitatem independentem ac dependentem admittunt, illi aeterni-llatem dependentem nonni fi hypothetice posi bilem statuunt, posto scilicet, quod mundi attemitas sit possibilis. Iounitiis, elementa rerum materialium statuit e fle monades sive substantias simplices, quae gaudeunt vi repraesentandi universum limitata. Potest aliquis admittere, quod substantiae smplites snt elementa rerum materialium, potest etiam ris tribuere vim , qua continuo modificantur e nos tamen opus est, ut re eis agnoscat vim repraesentativam universi. Qui eo im concedit , posse ens aliquod referri ad quod dam genus, non alteri largiri tenetur , quod pertineat ad datam aliquam Deciem sutigenere isto contentam, eum plures snt species euidem generis . cum a stabilivit M. Iem centrum motuum planetarum & in horum numerum retulit quoque Tellurem. Dch. admist Solem tanquam centrum motuum planetarum e non tamen idcirco assumst m tum Telluris circa Solem. g. 26 .

78쪽

quamdam ore luce illi strentura cur in e roribus refutandis opera perdatur

6o Cap. VI. De Libertate philosopbandi.

ab aliis diei a ct clarius ntelligantur oe ad majorem certitia rem perduis, cantur oe eorum cum ceteris veritatibus nexus perspiciatur. Qui philos phiam methodo philosophica tradit , is non admittit propositiones, nisi quarum termini ab ipso fuerint explicati F. II 6 & quas ex principiis ante suscienter probatis legitime deducere Valet cf. III. a18 . Quamobrem si quas ab aliis propositiones mutuatur, eas non admittit, nisi quatenus per definitiones suas explicari & ex principiis suis demonstrari possunt. Quod si igitur alii terminos propositiones in. gredientes vel prorsus non , vel non satis accurate definiverint, ipse autem eorum meliores tradiderit definitiones ; eo ipso eficitur, ut ab aliis dicta clarius intelligantur. Similiter si alii propositionis veritatem

vel prorsus non demonstraverint , vel non suffcienter evicerint, inprimis vero eam extra nexum cum aliis veritatibus proposuerint ; ipse autem e contrario firmiorem dederit demonstrationem tamque in systemate cum veritatibus ceteris connexam exhibuerit, eo ipso essicitur, ut ea ad majorem certitudinem perducatur ejusque cum ceteris nexus perspiciatur.

Methodo igitur philosophica philosophiam tradens ab aliis dic a nova eaque multa luce saepistulae illustrat, dumque ea per suas definitiones explicat di ex suis principiis demonstrat, imo S eis deinceps perinde ac ceteris utatur tanquam principi s aci alia demonstranda, eadem sua facit. Unde accidit , ut plurimi aliorum dicta non satis intelligant, nec eorundem veritatem intime perspiciant, nis ubi eae in hac luce tuerint col-iu irata. E. gr. Obertus , he docuerat, planetas primarios gravitate in Solem Δ: vi hujus gravitatis a motibus rectilineis retrahi e ted hane hypothesin demonstrare non potvirat . Enimvero postquam ιιnus in emrnente opere principioνiam philosophia natia ιιι -- aheri ai coνtim in lummo rigore geometrico demonstravit, adnMilo impetu imprello S grais vitate verius centium Solis planetas iuxta leges a Ruleis per Observationes stabilitat non in alia orbita , quam ellipsi Apolloniana moveri poste , atque vim, qua planetae amotibus rectilineis detorquentur, tendere in centrum Solis & leges gravitatis tervare ἔabsonum omnino soret, si quis asserere vellet , cau1M phvscas motuum cciuestium ia in traditas fuisse a :ο, ut inventis viri summi derogaret . Demonstrationes Neve mi, his longe aliam ingenii vim iudiciique acumen S lo age plus Geometriae interioris atque scientiae mathematicae requirunt, quam ad hoc iuisicit, ut orbitas ellipticas κερὼ-νi & motum profectorum in parabola a Gulitiis traditum rosei dentis mentem subeat

cogitatio de gravitate versus Solem motus elliptici, aut potius saltem curvilinei causa. Aliter longe sese res habet, ubi alia, quam philosophica methodo, philosophantes suos ex aliis centones conscribillant , in quibus alienis non modo lux nova nulla affunditur, sed novae potius saepissime tenebrae inducuntur, dum non modo ea minus explicantur &demonstrantur, quam factum fuerat ab aliis, sed sensus prorsus in alienum detorquetur, ut alios naevos fleamiis, quibus bene posita ah aliis deformantur. S. I 62.

Si quis metiari plat Ubica philosophatur, is oppositas sententias refelle

re non habet opus. Qui enim methodo philosophica philosophatur, is non admittit propositionem tanquam veram, nisi quam ex principiis lassicienter a se probatis deducere valet Ir7. II 8 & probabilia acertis distinguit S. I 2s , nee hypothesibus utitur in demonstrandis dogmatis tanquam principiis cas. Ia 8 . Quod si ergo quis aliter sentiis

79쪽

tit, Is vel negat, quod alter affirmat, vel pro incerto venditat, quod illi demonstratum habetur, & contra pro certo habet, quod ille ince tum pronunciat. Quamobrem cum affirmativa ab illo fuit demonstrata, eo ipso destructa cit negativa, & qui demonstrationem percepit, cum affirmativam tanquam certam amplectatur, sponte sua missam facit negativam. Superfluum itaque foret, sententiae negativae refutandae peculiarem operam impendere. Eodem modo sese res habet, si negativa fuerit evicta, aliis assirmativam tuentibus. Similiter si ab eo, qui meis thodo philosophica philosophatur , propositio aliqua non nisi probabialiter adstrui possit, neminem id turbabit, si vel maxime alius eam pro certo venditet. Quoniam enim ille rationes indicat, quae deficiunt, quo minus thesis demonstrari possit; quamdiu alius d c sectum non supplet , ejus assertioni nemo fidem habcbit , qui defectum evidenter perspicit. Frustaneum itaque foret, si in refellenda alterius sententia

peculiarem operam collocare vellet.

His rationibus permotus Philosophus nonnis propostionum veritatem demonstrat, si aliquando contingit, ut Oppostam removeri opus si, vel per modum Geollarii salsia talem Op sitae inseri, vel ad firmandam propostionem veram utitur demonstratione me indirectum. Eum scilicet morem sequitur philosophus, tibi veritatem solam cura eorudique liabet: id quod non potest non fieri, ubi methodo philosophica philosophari consituis . Qui nihil assectui dat, nee ex eo, quod erraverint alii, voluptatem percipit, sed tum demum delectatur, ubi veritatis , quam evidenter agnoscit, alios fimul participes facit; is non eo venientius iudicabit medium errores refellendi , quam si veritates iis oppositae per indirectum demonstrentur . Vanitatem venandi gloriam ex erroribus Iiorum evidentius agnoscere licebit, tibi de origine erroris in Logica egerimus.

Si quis merbodo philosophicis philoseptatis , ἰs defendere nequit veritati Methodo

revelatae contraria . Qui enim methodo philosophica philosophatur, is non admittit tanquam verum , nisi sufficienter demonstratum S. 117. zb is 'ii 89 & sicubi contigit ipsum errare, facile erroris conVincitur mon t , non strata propositionis erroneae cum ipsius principiis repugnantia, cumque contradia solius veritatis rationem habeat cf. Is in , error in agnitum non dissi- estoriaretur, sed emendat: id quod etiam ea de causa fieri necesse est, quod, ἔψt rc 'cum sequentia ex antecedentibus deducat g. Iao2 , viam ad ulteriora sibimet ipse praecludat. Jam extra controversiam positum est , etsi hoc loco demonstrari non possit,& suo loco a nobis ostendetur, Verita tem naturalem seu philosophicam revelatae contradicere non posse.

Quod si ergo quis methodo philosophica philosophatur , is non desen

dit veritati revelatae contraria.

Fieri potest, ut de sendat, quae erroneis interpretationibus seripturae sacrae Vel iis, quae non legitima consequentia inde deducuntur, contraria sunt. sed erronea scripturae sacrae interpretario dc ea, quae parum legitima consequentia inde deducuntur, non sunt veritas revelata. Quamobrem si eontingit, philosophum ineidere in propositionem propositioni theologica aut interpretationi loei cuiusdam scripturae contrariam; cum theralogus nivi ininusquam philosophus errare possit, non modo ad examen revocari debet thesis Philolophicas verum utram theu logica di interpretat is stlipturae. E. gr. Credobatur olim a Patri-

80쪽

hus quihusdam eccleis rotunditas Telluris scripturae iactae adversa, propter quadam seriptura loca, quae ita interpretabantur , ut cum iis rotunditas Telluris consistere noci posset . Rerum astronomicarum gnarus philosophus demonstrabat Tellurem esse rotundam. non hemisphaericam. Thesis adeo philosophica laterpretationi quorundam scripturae loco. rum contradicebat. Non sumi poterat interpretatio scripturae tanquam vera & inde redargui thesis philosophica erronea. Incumbebat potius & philosopho tuam examinare deis monstrationem, δc theologo suam scripturae iaciat interpretata em. Philosophi tecere, quoaiplarum erat partium, tandemque rotunditatem Telluris adeo evidenter demonstrarunt. ut de ea dubitari impossibile foret. Hae luce perculsi Theologi falsam scripturae interis pretationem agnovere, sicque in gratiam rediere cum philosophis.

ω ὸ ebri qμο-pbilosissica pbilosopbarur , tantiti contraria docere ne ira iis do quit . inii methodo philosophica philosophatur, non admittit tanquameet,iria certa nisi demonstrata b. III. II 8 , nec tanquam probabilia, nisi tuti. quorum probabilitatem conveniente ratione adstiuere valet F. I 2s , neque utitur hypothesibus ad dogmata probanda S aa 8 . Quae ex principiis veris demonstrari possunt, virtuti repugnare nequeunt, nare

& ipsa virtutis notio per ista principia stabilitur: quod in philosophia

tractica universali patebit. Qui vero probabilibus non utitur in stabi-iendis dogmatis, neque hypothesi quantumvis probabili hic concedit i eum, is, si vel maxime probabilia veritati non prorsus confinianea sint,& hypothesis prorsus fallat, virtuti tamen nil quicquam praejudicat . R. gr. Si quis methodo philosophica philosophatur, is nihil per cul' creat virtuti, savel maxime tallat hypothesas , qua in explicatico cominerciti mer mentem ti corpus utitur. Qui enim methodo philoiophica ph lo,opnatur , is livi, in heria non ,enditat pro veritate demonstrata, neque adeo eadem utitur in dem tralatiis vene piis moralibus. sumit enim, quod experientia certum est A cu us explicandi grataa hypothelis exeolitur , tanquam principium: quod autem experientiae comentaneum , nullam ia: cm ab hypothesi contrahit , per quam id explicare conatur pilo. phus. Potamus eum adom re systema harmoniae praei abibiae a re Misis ad explicandum commercium inter melicemae corpus excogitatum. Quoniam experientiae comentaneum, animam di corpus ita age re , ac si in se mutuo influerent in omni hvpothes, qualiscunque tandem ad hoc comis meretum explicandum excogitatur, id sumitur tanquam verum . adeoque etiam n s stemate Ieibnitians. In praxi adeo morali sumimus , quod experienta ae contentaneum, ta .lemque praescribimus, qualis roret, s anima & corpus , se mutura influerent. Si etiam vel maxime sustema harmoniae praestibilitae eidem adversaretur, non inmeri inite conia cluditur, talisin esse , quia orta experientiae fide constat, sed e contrario, tihi repuagnantia agnoscitur , inde insertur, humi hefin esse falsam . Pres ea igitur ab harmonia praestabilita virtuti interitum metuimus . Agnovit hae curia mirina, qua sustemate Copernicano permittit uti tanquam humthes in explicandis computandis moti , .c

testibus, non tamen tanquam dogmate , ut ei contormiter scriptura sacra explicetur. antequam veritas ejusdem ita fuerit evidens, qualis est roeunditatis Telluris. Si qui vexitati revelatae vel contradicunt, vel talia doeent, ex quibus eidem repugnantia legitima consequentia inseruntur; illi contra methodum philosophicam philosophamur, tite tes principiis incertis, vel demonstrationibus parum firmis . Ista igitur repugnantia ex principiis ipsorum est demonstranda de imprimis principiorum incertitudo ac paralogi uni commonstrari debent.

ria a

SEARCH

MENU NAVIGATION