Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tas, neque magnas uenas,aut arterias esse putat Igitur celerrime ad usque ossa primum dissecat, serra, quam citissime os ipsum deturbat.Sed partibu secandis cir cundat antea panniculum lineum,easq; paulo supra quam sectio facienda est con stringit arctius, ut sensus aciem retundet, quominus doloris ex vehementia ferri ac cidat, atque ut uenis compressis haud magna in copia sanguis proruat. Atque tunc resecto reliquo ignita cauteria, uatis admouebimus, sanguinemque obligatione, ut

conuenit, supprimemus,caeterisque ea ratione, qua pus mouendum est, medebimur. His tamen, iam operationem adiungemuS, quae ex Vtero emortuoisin US CXcutit,& ut Celsius refert inter omnium inicillimas actiones medicas non immerito Connumeratur. Nana,& prudentiam summam, lactionem temperatissimam desiderat &maximum vitae periculum secum affert.Oportet ergo ' ante Omnia re a Cels. .ca. supinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus plius ilia com- 9-Primantur, quo fit Ut,4 imus uenter in conspectu medici sit,in infans ad hos uuluae compellatur. Haec partu emortuo id comprimit,4 ex interuallo paulatim dehiscit. Hac occasione putatur medicus, inuncta manu, indicem primum debet inserere, atque ibi continere, donec iterum os aperiatur rursiumque alterum digitum immittere,& per easdem occasiones alios, quousque tota manus intro recipiatur. Ad cuius rei facultatem multum confert,& magnitudo uuluae,& uis neruorum eius,& cor- Poris totius habitus,4 mentis robur, cum praesertim nonnunquam, Quae manus inferri debeant. Pertinet etiam ad rem quam calidissimum esse imum Ventrem,&eXtrema corporiS: neque dum inflammationem caepisse, sed recenti reprosinus, medicinam adhibuisse. Nam si corpus iam intremuit, neque dimitti manuS, neque educi infans, nisi aegerrime poterit, sequiturques e pecum omitu, cum tremore mortifera neruorum distentio Verum intus emortuo corpori iniecta manuS, protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput, aut in pedes conuersum est, aut transuersum iacet, fere tamen sic, ut vel manus eius, vel pes in propinquo sit. Medici vero propositum est, Vt eum manu dirigat, vel in manus vel in pedes, si forte aliter compositus est ac si nihil aliud est, ut manus vel pes apprehensus corpus rectius reddat.Nam manus in caput, pes in pedes eu conuertet. Tum si caput proXimum est, immergi debet uncus undique leuis, breuis acuminis qui uel oculo, Vel auri,Vel ori, interdum etiam fronti arcte in i jcitur, deinde attraetus infantem educit. Nec tamen foetus his quolibet tempore extrahatur, quod compresso vulvae ore, si id tentatum fuerit, eoque renitente infans abrumpitur,& in os vulvae acumen unci delabitur, CX quo neruorum distensio,& extremum mortis periculum consequitur. Igitur com Pressa vulva conquiescere hiante leuiter attrahere oportet, ter has occasiones Paulatim eum adducere Trahere autem uncum deXtera manus debet, id infantem sinistra imposita, eumque simul dirigere.Solet etiam euenire,ut infan humo- Te distentus, tetram odoris foedi saniem in se contineat: quod si tale est, corpusculum indice forandum est, ut effuso humore extenuetur; tum id leuiter per ipsa S manus recipiendum . Nam facile iniectum uncum corpusculum molle remittit, in quo

quid periculi sit, supra dictum est. Sed in pedes quoque conuersus infans non dissiculter extrahitur: ijs enim apprehensis per ipsas manus commode educetur. Si Vero transiuersus est, nec ullo modo dirigi potuit, in ij ciendus est alae uncus, paulatimque attrahendus. Hac ratione sere ceruix replicatur, retroque caput,ac reliquum cor-Pus spectat. Remedio est ceruix praecisa, Vt separatim utraque pars auferatur. Id unco fit; qui sit similis priori,& in interiorem tantum partem per totam aciem acuatur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars dematur. Nam sere maiori parte extracta, in uacuam vulvam caput delabitur, quod sine summo periculo extrahi nequaquam potest. Si tamen id incidat, iniecto mulieris ventri duplici panniculo, homo no imbecillus,& imperitus a sinistro latere assistat,& imo Ven- tridua S manus imponat, alteraque alteram comprimat, quo fit, ut caput ad uuluae CScompellatur. Id eodem pacto, quo suprapositum est, homo extrahitur. At si pes alteriuXta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum est, paulatim abscindendum est. Et si clunes os uuluae urgere coeperint, iterum retro pellendae sunt,&conquisitius pes eius adducendus Ericiunt etiam aliae dissicultates, ut qui solidus non exit,concisus eximi debeat.Quotiens autem infans protrahitur,tra-

112쪽

dendus statim ministro est. Is eum manibus supinis sustinere, attrahere autem medicus sinistra leuiter umbilicum debet, ita tamen ne abrumpat, deXteraque eum si qui usque adeas, quas Vocant, secundas, quod Velamentum in tantis suit. His Ultimis apprehensis, membranulas, Venulasque omnes eadem ratione a Vulva manu diducat, totumque illud extrahat,& si quid intus remaneat concreti sanguinis, etiam educat.Tum compressis in unum seminibus, collocanda est mulier conclaui, quod modicum calorem sine Vllo perflatu habeat, talisque sit in caeteris curatio, qualis in inflammationibus,4 in Vulneribus, quae in locis nerueis existunt, adhibetur. Atque haec est emortui foetus una cum secundinis, extractio. Huic omnium chiarurgicarum operationum apex, Iusnma, nempe calculosorum sectio annectitur, Cel lib. 7. cuius adminiitrationem, ut deci remus,Verba Celsi,& sententia referre lubet. Ad 'p' ε' calculorum excisionem festinare,cum praeceps sit, nullo modo conuenit, ac neque omni tempore, neque in omni artate, neque in omni vitio, id experiendum est, sed

solo Vere, atque in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quatuordecim

excesserit,&si tantum mali subest,Vt neque medicamentis uinci possit, neque etiam trahi posse videatur, quin ad spatium exiguum interimat. Non quo non interdum temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura, genera, &tempora periculi sunt, quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus Victu corpuS praeparandum

est, Ut modicos, Ut salubres, Ut minime glutinosos cibos adsumar, Ut Aquarn bibat. Ambulandi vero inter hec exercitatione utatur, quo magis calculus ad Ueli CC eruicem descendat, quod an inciderit, digitis quoque dein istis cognoscitur. Vbi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus est tum loco calido curatio a Ghibenda, quae hoc modo ordinatur. Homo validus, teritus, in sedili alio considet, supinumque puerum in aduersum, collocatis super genua sua OXiS Ompr hendit, reductisque pueri cruribus,& manibus ad poplites datis, quam maxime potest, eos attrahit, simulque ipse sic eos continet. Quod si illius qui curatur, corpus est robustius, duobus sedilibus iunctis, duo valentes insidunt,4 sedibilia, atque interiora hominum crura inter se deligantur, ne deduci possint. Tum aeger sup e duorum genua eodem modo collocatur, atque alter eorum crus eius de Ytrum, alter sinistrum, simulque ipse aeger poplues suos attrahit. Sive autem unus, siue duo contineant, super humeros aegri pectoribus incumbant. Ex quibus euenit, Vt sinus interilia,&pubem, sine ullis rugis extendatur,&calculus, in angustum compulsa Vesica, facilius capi possit. Praeter haec etiamnum duo Valentes a lateribus ob ij ciuntur, qui circunstantes leuare vel unum, Vel duos, qui puerum continent, non sinunt.Vng Uibus deinde diligenter circuncisis, duos sinistrae manus digitos, indicem,&medium, leniter prius unum, deinde alterum, in anum pueri medicus demittit,&de Ytrae digitos imo abdomini leniter imponit, ne utrinque digiti si circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant Nec uero festinanter in hac re, Ut in plerisque agendum est, sed ita ut quam maxime tuto fiat.Nam neruorum distentiones,Vesica laesa cum mortis discrimine excitat. Ac primum circa ceruicem quaeritur calculus, qui ibi repertus, minore negotio CX pellitur. Atque ideo dixi, ne currendum quid cria, nisi

cum in hoc indicijs suis cognitum sit. Si uero aut ibi non fuit, aut retrocessit, ad ullimam vesicam dantur digiti, dextraque manus sensim Vltra tralata, subsequitur, calculi situs hoc pacto indagatur. Is ubi repertus sit, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leuiorque est, ne refugiat, id est, ne saepius agitada uesica sit.Ergo ultra calculum dextra semper manus opponitur,& deorsum sinistri digiti eu compelliat, donec ad ceruice perueniat. In quam si oblongus est, sicco pellendus est, ut pronus exeat si planus, ut transuer sus sit, si quadratus, ut duobus angulis sedeat: si altera parte plenior sit,ut prius ea, quae tenuior est, euadat in rotudo nihil ex figura eius interesse patet, nisi laeuior altera parte est, ut ea antecedat Cuia eo peruenitaunata plaga, cuius cornua paulu ad coxas spectent, super uelic seruice, iuxta anu,cutis debet incidi, ad uesicae ceruicem usque.Facienda est adhuc alia plaga transuersa sub cute ubi strictior ima plaga est, qua ceruix aperiatur, donec urinae iter pateat, sic ut plaga paulo maior sit, quam ipse calculus. a qui metu fistulae', quam illo loco λωάδα graeci uocanti parum patefaciunt, cu maiore eo de reu*luuntur peri-

113쪽

tur periculo,quod calculus, cumi promitur,iter faciat, nisi accipiat.Quod talo est perniciosius, si figura quoque calculi, Vel aspritudo quaedam accedat.Vnde,& sanguinis profusio, meruorum distentio fieri solet, quae si quis euaserit, multo tamen patentiorem, ceruice rupta, quam habuist et incisa,fistulam habebit. Cum vero pate facta est uesica, in conspectum calculus venit, in cuius corpore, si nullum est discrimen,& ipse sit exiguus, digitis ab altera parte propelli ab altera protrahi potest. Si maior, ni j ciendus est ei superiori ex parte uncus, eius rei causa factus Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem, retusae latitudinis, ab exteriore parte aeuis, qua corpore iungitur, ab interiore asper, qua calculum attingit, isque longior esset debet, cum breuis extrahedi vim non habeat.Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, Ut appareat, teneatur calculus. Nam si apprehensus est, ille simul

inclinatur. Ideoque non minimo eo opus est, ne cum adduci uncus caeperit,calculus intro effugiat, sic in ora Vulneris incidat, eamque conuulneret In qua re quodnam esset periculum, iam supra proposui. Vbi satis teneri calculum patet, eodem pene momento triple motus adhibendus est, in trumque latus, deinde extra, sic tamen ut leniter id fiat, paulumque calculus primo a trahatur. Quo facto attollendus Viacus extremus est, Ut intus magis maneat, faciliusque calculum producat. Quod si is aliquando a superiore parte, parum commode comprehenditur, a latere erit apprehendendus Atque haec simplicissima calculorum est curatio. Sed uarietas

rerum, quasdam etiamnum animaduersiones desiderat. Sunt enim non asperitantummodo, sed spinosi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem , sine

ullo periculo eximuntur, at in Vesica non tuto vel conquiruntur, uel attrahuntur. Etenim illam si conuulnerent, ex distentione mortem accelerant, multoque magiS,

si spina aliqua uesicae inhaereat, eamque cum duceretur conduplicauit. Colligitur autem in ceruice esse calculum,e quod urina redditur dissicilius, ut,& spinosum esse cognoscemus, si cruenta destillat. Id maxime sub digitis experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constiterit,ac tum quoque leniter intus digiti obiiciendi,

ne uiolenter promouendo conuulnerent, tum uero incidendum. Multi hic quoque

scalpello usi sunt Meges quoniam is infirmior est, potestque aliqua prominentia incidere,incisoque super illis corpore, qua cauu subest, non secare, sed quod rursus

incidi necesse est, relinquere serramentum secit rectum, in summa ceruice labrosum, in ima semicirculare, lacutum. Id receptum inter digitoS, indicem, ac medium, super pollice impoto, sic deprimebat, ut simul cum carne, quod ex calculo prominebat incideret. Quo consequebatur, ut semel quantum satis esset aperiret. Quocumque autem modo ceruiX ea parte patefacta est, leniter,quod asperum est,extrahi debet, nulla propter festinationem ui admota Atque haec omnis est calculorum, qui inciduntur, medendi ratio, in qua omnes pene cruciatus, quinquot in caeteris aderant, ad unum quasi signum concurrere videmus. Ad sunt dolores saeuis simi timetur sanguinis profusio, parata est neruorum conuulsio, subsequitur partium ex laceratu inflammatio, ex afffluxu humorum corrupti O, tandem ultimum terribilium ipsa uitae cum morte commutatio . Rari enim sunt, imo rarissimi, qui huius necessitatem, si hoc chirurgiae genus experiantur, evadant,& si qui sunt illud tamen tormenti miserrimum subeunt, quod ulcera ex incisione remaneant, quibus subinde urina destillet Itaque,& Celso haec operati maxime exitialis, praeceps,& temeraria est: qua de causa,vi iureiurando a septis medicinae, per Hippocratem abigitur in procul ablegatur. Superest modo curatio , quam Aegineta eunuchis a Aςgii mum, latini evirationem uocant, periculosa,&doloris plena.Fit autem, uel attri 'p'si 'tione, uel testium excisione, quarum illa pueris in solium collocatis, administratur, comprimendo digitis sensim ipsos testiculos,&eousque confricando, quousque aboleantur,&evanescant, nec dissoluti ad tactum amplius occurrant. Haec autem fit scalpello, duabus lineis,qtiae re sint supra scrotum incisis,unde testes exiliunt qui cute detracta, extremis seminalium uasorum finibus constrictis, mox exciduntur haud absimili modo, quo herniae dissecando auferri solent. Est uero,& tertia ratio ab his diuersa, cum testes una cum ueretro excindimus, quo pacto amasium suam Nero Imperator adolelcentulum effoeminauit,& nostris temporibus Turcae suos eunuchos parant. Sed quam ferox hoc est chirurgiae genus, quam aduer

sum.

114쪽

so DE CUR TORVM CHIRURGIA

sum, quam inhumanum, quam pene a bonitate artis alienum. Etenim ad naturae re parationem caetera artis officia inuenta sunt, hoc vero ad generis destructionem comparatum est: in reliquis summa est,tilitas, in his extrema pernities. Illud, enim quod omni viventi ex natura sua maxime conuenit,4 Ut aiunt, naturalissimum est, sobolis scilicet procreationem aufert, nomen Uniuscuiusque cum genere: e tinguit Har igitur omnes, quae serro,& scalpello fiunt, operationum species,& nostra tempestate adhuc in sum Vertuntur,quo loco, doloris gratia, molestiarum, difficultatis, vehementiae, periculi habenda sint singuli satis ex se videre possunt. Sed his iam a nobis dictis adlugenda esse duximus, quo pacto fracturas resarcire,

luxata in integrum restituere queamus, quae administrandi ratio,&ipsa sub chirutagicis actionibus comprehenditur, nec absque ingenti dolore,&cruciatu peragitur. Has tamen singillatim non licet prosequi, cum,& ea, quae hactenus fuere dicta, plane modum excesserint. Suffecerit pauca quaedam annotasse. In fracturis primo cum simplici, tum ea, quae ulcus adiunctum habet,& dissicilem esse operationem,& inter caeteras, ne dicam, reliquarum Omnium molestissimam, nemo non nouit.Namque in priori illa, quae fracta sunt, diriguntur, colligantur, in quiete diutius continentur, victuque scrupulosius custodiuntur. Quam diligentia summa dieta rationem institutam Vtrunque fracturae genu requirit, ne ad partesiam infirmas humores Vel confluant, vel ibidem congerantur. Si vero ulcus adiungatur, intenduntur mala plurimum, praecipue si prope articulum partes collisae sint Etenim,& exquisitior esse debet curatio, periculum est profusionis sanguinis, cum a pungenteosnsium squama aliquando, nonnunquam impacto ossis frustulo Uas apertundantur. Instat metus inflammationis, Urget gangrenae suspicio premit mortiferaeX neruis laesis distentio.Sic luxatorum chirurgiae inter caeteras saeuissima sunt, quae innes tribus modis ijsque niuersalioribus continentur quibus reliquae curandi luxata ra- , o Ibitra tione subiiciuntur. Eorum ' primus palaestricus dicitur, qui sola manuum contre maehinamen statione fit, estque admodum inualidus, ad corpora mollia,mulierum nimirum, xj I - puerorum, Vt,4 ad mascula paulo robustiora, si recens fuerit Uitium, solurn modo utilis. Alter modus methodicus est in quo ea, quorum usus in communi uita est, instrumenta adhibemus. Hic omnibus est idoneus, pueris, foeminis, masculis ualentioribus, corpori iuuenili, atque ijs iampridem luxationem passis Tertia autem reponendi ratio fit per organa, momenti maioriς, non incommoda ad prolapsa diuturna, in corporibus athletarum,& quaecumque sub methodico sanitatem non receperint Horum autem modus quisque satis in se tormenti habet, I saeuitiae, sed omnium maxime postremus. Superuacaneum uero fuerit, hic organa lingula

Uribasde recensere, sussiciat ea indicasse. Nam illa uidere licet apud Oribasium,&singiliam/Gζηδ' latim aduertere Hilei plinthium, Scalani glossocomum, Nympiodori tractorium organum eiusdem glos cornum apertum, trispastum Apellidis, seu Archimedis fabri organum 4 eX Rufo Hippocratis scamnum, quae sise gula acerbis limam sane,&durissimam uim coniunctam habent. Atque haec omitia sunt chirurgiae genera,

quae adhuc aetate nostra florent,&non raro in usum medicorum cedunt, quae certe quantam, ipsa uim habeant, molestiam, quot periculis,d noxis stipentur,

nemo non uidet. Quae tamen non ob hoc negligunt, aut minukeXercent gnauiter

periti homines, sed illa salubria, humano generi utilia esse existimant itaque si ob dolores, propter pericula, propter mala ea, quae semper boni permiscentur,reij cienda sint utilia, quid in caeteris saluum esse possit ξ quod remedii genus moi bos extirpabit Θ Nullum est auxilium adeo etiam leue, quin noxaSquasdam atque prauitatem secum afferat. Quid non ditscultatis eX petamur in epotandis medicarminibus Θ quid non afflictionis perpetimur, si parcius ciba muri quid caeteris praesi- dijs incommodi non perferre videmur Non enim malum bono expellitur, sed

bonum malo corrumpitur uis vi repellenda est,& malo modo malus cuneus quaerendus . Nullus fere unquam morbus est, qui non alio morbo tollatur: atque quanto magis rebellis est,&contumax, tanto Vehementioribus machinis oppugnatur.Sic gladius in rebus publicis,fasces, funes, rotae, exilia, caeteraqUe tormentorum genera proposita sunt, quod dignitas ciuitatis conseruari alias nequeat, ni ciuium malorum libido hoc pacto,&superbia aut retundatur, aut euellatur. Sic in

bellis

mentis

115쪽

LIBEM PRIMUS. I

bellis gerendis toleranda sunt fames,sitis, aestus, frigora,PiSiliaticonflictandum est, moriendum, extremi quiduis, pro patriae salute perferendum. Adeo nullum fit sine periculo, incommodo facinus magnum, memorabile. Quare, neque morbi sine molestijs,vi periculo euelli possunt, neque vituperandus est, qui saeuae aegritudini famam curationem adhibet, sed laudandus, non qui nullis, quod fieri nequit, sed qui non quam vehementissimis cruciatibus id exequitur.

siuod hac curtorum operatio minime exitialissit.

VAECvNu v hactenus superioribus duobus dicta suere capitibus , numquemque eo spectare velim ut existimet, id nostrum fuisse propositum, ut expositis tam ijs, quae desierint, quam quae adhuc vigeant chirurgijs liquido ostenderemus, quantopere

errent illi, qui propter operationis sarilitiem, dolorum magnitudinem noxarum suspicionem, actiones quasque chirurgicas, atque adeo hanc nostram curtorum refectionem non modo reij ciant, sed contumelijs etiam prolatia dant Si enim obdolores,ob molestias, ob pericula,curatio intermittenda est, proculdubio malefecerunt antiqui, dum haec remediorum genera, tam verenda, tam atrocia inuenerint Cnon tamen sine ratione, & scriptis posteritati commendarint, Male etiam adhuc ii faciunt, qui in polypis eximendis, aegilopis curandis, ramicibus execandis, foetibus excuticndis, serrum,ignem, forcipes, cultros,nouaculas adhibent. Et amentes mihi esse videntur, qui carnificinam hanc non refugiunt, sed ultro expetunt,quin mori illis satius est, quam crudelitatem tantam, tam insignem in corpore suo experiri. Sed illi certe errant,qui non secus autumant. Nam quae poterit esse cum Vita commutatioΘquid non potius,quam mor ferendum est Θ Et quamuis multi ob haec ad mortem rapiantur, nihil oberit, dummodo aliquando haec remedia salutaria sint,& proficua.Siccine bellum extimesc muS, cum, ut palmam obtineamus, multis etiam gladio occumbendum sit. Atque libete viderem,si qua morbi vis hos homines inuaserit quae no alio,quam serro,&igne redimendavit,quae hominum illorum esset constantia, an propter remedirimmanitatem mori potius sustineant,an vero ob lucis adeo suauis usuram,artis operam implorent. Nullus tamen neque orationis prolixitatem,neque,quod haec ex

veterum scriptis transumpsimus, siquidem sanus fuerit,merito incusabit. Quomodo enim tantorum hominum sententiam,quam ipsis verbis,ut illi,habent,exprimeremusὸquomodo id verius aut ornatius ageremus ΘNam hac in re,& Pauli,& Aetij, Oribasi morem insequimur, qui omnium cum suae aetatis, tum priscis medicis dicta, in sua volumina comportarunt, quicquid Leonides, An tyllus,Meges,ca terique sua tempestate clarissimi, nostro seculo penitus intermortui scripserint, suis vigiliis nobis patefecerunt. Quod vero prolixi fuimus,illis imputandum est,qui hanc nostram chirurgiam ausi fuerint calumniari, dum eam crudelem esse dicerent,exitu ancipitem,omni cruciatuum genere circuuallatam,di ut breuiter dicam, cum scopulum totius chirurgiae, hanc operationem perniciosissimum esse affirma Tenta quem e uestigio rogus,& tumulus exciperet. Nec breuioribus id fieri potuit, cum non saltem ad reprimendam huiusmodi hominum malitiam, sed ut lucubrationes nostrae quibuscumque inseruirenti decreuerimus. Namque hic velut inta-hula explicatas habebunt iuuenes, omnes eas manuum Operationes, quas prisci vage, dispersim explicarunt,&ad morbos quam plurimos iudicarunt commodas esse, & salubres Cum vero aliud sit nostrae aetatis iudicium,adeoque scitum,Vt, Veterum scripta in examen reuocare audeat,& Videamus multa priscis seculis ante celebrata, iam interire, & noua siubinde revirescere, cumque his, qui ad hanc

disciplinam sese conferunt,& in operationibus nondum satis sunt Versati, duce quodam opus sit, ut quid sequendum, quid fugiendum, quid amplectendum,quid reij ciendum illis ostendat: Quare virum quendam expertum atque doctum autOritatem

116쪽

s, DE CUR TORVM CHIRURGIA

ritatem suam interponere, vestigia currentibus demonstrare, haudquaquam prarier rem fuerit Solent enim imperiti ad hac iuuenes,omnia sine discrimine arripere, velut famelicitam salubria, quam nociva absorbere, Unde errores varii in animos subeunt,4 plurima in actionibus peccata committuntur Solertia igitur Opus est, que mella a Venenis separet, quae cibum a toxico disiungat.Non enim eodem filo antiquorum scripta metienda sunt Non eadem regula illis conuenit Multa enim scripserunt, quae aut emendari, aut amplificari, aut omnino exterminari possunt. Non nobis ea libertas, qua ipsi dum aliorum scripta examinant, si sunt, adimenda est reges, non tyrannos eos esse Volumus, non ut quod velint, cogant, sed quod rectum est persuadeant. Mihi Vero non ea vis est ingenij,nec tanta exercitatio, ut me eum esse assirmem, qui, quod dixerim,praestare possim,attamen

me etiam aliquid didicish,& vidisse ingenue profiteor, quod alijs communicare humanitatis esse existimavi.Quod ergo diffusiores insuperioribus fuimus,ratio est, ut omnibus,qui ad hanc medicinae partem accessuri sunt,quasi digitis demonstraremus, quam methodum in exercendis manuum operibus teneant, quid declinent, quid sugiant,quid amplectantur Sed cum hucusque occulto atque ex insidijs aduersarios nostros oppugnauerimus, ta aperto marte eos aggrediemur,4 conferto pede proeliabimur, atque tela eorum, quatin hanc nostram chirurgiam coniecerint, aut declinabimus, aut in hostes ipsos retorquebimus. Vt ergo ostendamus negocium hoc nostrum non esse incommoditatibus ijs, quas hi homines praedicant, expositum, Galenum ipsum arbitrum constituemus, qui in quavis operatione medica solerti cura celeritatem operis, indolentiam, iecuritatem ab Vnoquoque perpendi debere, ingenuus autor existimat. Horum postremum adhuc tres sortiturconditiones alias, operis scilicet consequutionem, eiusdem constantiam,&nul--1ri '' iam aegroti issionem.Sed illum ipsum dicentem auuliamus. Siquidem talia omnia

amouere oportet, atque id semper agere, Vt rationibus, quibus id fiat, pensitatis, optimam semper earum deligas. Sane optimari ationes tripliciter iudicantur, tum

ex temporis curarum breuitate tum ex curando citra dolorem,tum ex maxime tuto curando.Rursus Ut tuto cureS,tria praecepta sunt,quibus intentussis oportet. Vnum

primumque, Vt omnino operissolutionem consequaris,alterum ut sicubi hunc non consequaris saltem cubantem non armas:Tertium ut uitium non facile reuertatur. At haec licet in alium finem a Galeno eo loci dicta suerint, omnes tamen medicaSoperationes circunscribunt,d praecipue eas,quae manuum promptitudinem eXpOscunt. Nec prosecto ulla est medici circa humanum corpus siue administratio, siue Operatio, quam uniuersum chirurgiae genus, in quo magis illo examine opus sit,in quo singula potius ad illam normam,®ulam reuocare deceat. Quaecum ita sint,nonne si probauerimus,caeteras ab hac nostra manuum operationeS, raro haSOmnes actionis conditiones includere, at hanc curtorum disciplinam easdem semper comprehendere,nonne,inquam tunc indic tum suerit,hanc chirurgiam,quod alij secus uolunt, lenitate alias,& securitate anteire,& ut illi dictitant, minime declinandam esse. Duo igitur nobis examinanda proponuntur quorum primum est ut ostendamus perraro aliquas chirurgias reperiri,in quibus,aut singulae iam enarratae notae, auteX ijs potioreSconcurrant: alterum,quod nostras magis attingi parteSut in hoc curtorum opere,has omnes conditiones accedere,nec quicquam a celeri, tuta,&iucunda curatione deficere constituamus.Vt priori satisfaciamus,reuocanda sunt in mentem, quae operationibus, quibus sabuit antiquitas,supra anneXuimuS, unde singula symptomata,&caetera incommoda innotescunt,quae ostendunt clare, quam dissicilis sit in omnibu actio, quam periculosa, quam fastidij plena. Sed

paucis eadem, alio tamen modo libet repetere. Itaque inter illa accidentia, quae dictis operationibus coniuncta sunt, inprimis saeuissimus dolor est, atque tum in diuturna feci ione,vel quod altius cultri adigantur,& maxima substantia portio ad, menda sit, Vel quod partium, quas incidi conuenit, natura admodum terrea,& e quisito sensu donata sit, ut ad leues quasvis contrectationes doleat. Hoc videmuSin peris cy Phico,in ramicum exectione,in artuum amputatione,alijsque quam plurimis, quorum narrationi supersedeo. Sed uel id extremi doloris argumentum suo

rit,quod arcte aegri subinde constringendi,& uinculorum ui coercendi sunt,ne liant

117쪽

Iiant ex dolore compulsi,&manus chirurgi iam Operantis subterfugiant. Proxima ab hoc symptomate inflammatio est, quae jum partis dignitate continoit re quenter, dum sanguis, spiritus, duo naturae adminicula ad eam accurrant,& cum uasa insignia in uicino substernantur, quae maximam sanguinis copiam subministrant. Hoc in extractione foetus in scroti laxatione, caeterisque similibus actioni bus manifesto patet.Sed infiminationem gangraena consequitur,ouissimum plane symptoma, uiui animantiS corruptela. mortis nuntia, ex calore interno propter humorum molem suffocato, quam in quamplurimis chirurgij persaepe aduenire certum magis est, quam ut ulla comprobatione egeat. Hanc excipit neruorum distentio, &ipsa congener saeuitia symptoma, quod nonnullis manuum operationi bus familiare est, uel quod paries neruosas contrecitare conueniat, quemadmodum fit, ubi lapis eximitur, uel cum nerui aut incisi,aut contusi,aut puncti uiolentur,

quod in artuum dissectione usu uenit. Quod uitium certe lareale eur.&hominem quasi funibus ad sepulchrum abripit. His omnibus calamitate haudquaquam mi

nor haemorrhagia accedit,inomeni omnes uires prosternens, & aegrum enecans. Eam multoties occurrere contingit, si profundius partes incidere,& uasis,quae sanguinem continent,insignioribu uim afferre necessum sit.Omnium autem symptomatum, quς operantibus eueniunt, deterrimum lyncope est,qua precipiti uirtutum lapsu,4 rigente nec non pallente toto corpore mortem ipsam repraesentat, atque

opus arti tacem suspendere. manum ab actione reuocare iubet. Ex his itaque iam

prius recitatis, nonobscure patere arbitror, quae sit caeteraru, quae manu fiunt,operationum securitas, quae earum lenitas. Quibus accedit, quod infida,& plane dubia operis consecutio sit,cum uitia subinde recrudescant,&quod earum multae sint,quae absque substantiae cuiusdam iactura, sine aegroti detrimento administrari ne queant. Unde manifestum est & difficultatem maximam, ternitiem supremam haec omnia in sese comprehendere, quae cuncta in curtis restaurandis,abesse procul promptissime demonstrabimus, si ea,quae nobis opera efficienda sint, prius proponamus, &eorum vim, ad regulas,quas Galenus nobis insinuat,tanquam ad lydium lapidem examinemus. Sunt autem opera illa, propaginis delineatio eius eductio, insitio, a brachio rescissio,narium consormatio,&tandem columnaramplantatio. Atque ut circa propaginis eductionem uersemur, haec operatio adeo cita, adeo momentanea est,ut fuerint aliqui,qui prius illam persectam esse uiderint, quam aduerterint. Adacto enim intra lineam, quae in forcipe est, eoque cultro tenuissimo,&leuiter hinc inde perducto statim opus absoluitur, priusquam id sensus, aut per quam leniuscule admoneant.Quod neutiquam creditu dimcillimum fuerit,si quis uiolenta forcipis constrictione, torpescere cutis sensum,& cultelli uim obtundi non ignoret Indolens igitur operatio haec,& celeris est,ideoque maxime dignitatem rei & naturam illustrat, ut nulli caeterarum recte comparari,aut subijci possit. Sed celerius adhuc propago educitur,&a brachio rescinditur, pari sere indolentia, hac tantum ab illa differentia, quod exsorcipis ut illic quaedam aderat sensus ignauia, hic uero suam sentiendi mediocritatem cutis obtineat Lenit tamen admini strationem propaginis angustia, cum exiguum sit,quod rescindi opus est. Itaque,&hoc in loco doloris paruitas, cum celeritate operationis coniuncta, prae aliis hanc actionem plurimum exornat. Narium quidem consormatio lenta est,& diuturna, ut quandam calumniam subire possit, non tamen adeo uehemens,iam molesta,tot cruciatuum noxis perculsa est, cum non eam adhuc, qua sensui opus est, adiuncta cutis temperiem obtinuerit, sed nuper implantata langueat,sensuque torpeat, ut,&hic non habuerit, quod redarguat, qui candidam mentem adhibeat. Sed propaginis iam rescissae, atque adeo columnae tum consormatae insitio, haud absque dolore administrari potest Partes enim quae sensu acerrimo donantur, excoriandae sunt,incidendς,acubus traij ciendae,quae omnia neque usque adeo cito,neque cum uoluptate perficiuntur. Veruntamen utcumque celeritatis,4 indolentiae momenta requiramus,non tamen tam tarda est,& crueiatibus plena haec operatio,quin ijs,

praecipue quae in alijs contingunt dim cultatibus, non modo conseratur, sed illis longo satis interuallo praeponenda sit. Scimus enim, si grauissimi dolores angant, repente homines concidere, atque cunctas corporis functiones interpellari. Quod

tamen

118쪽

s DE CUR TORVM CHIRURGIA

tamen in hac nostra chirurgia accidere,illuc usque necdum obseruauimus. Atque si forte fortuna animo linqui quosdam conivngat , id non tribuendum operis Vehementia, ed animi abiectioni , cum quandoque reperiri licear, homine adeo molles &c eminatos, qui vel sola dolorum recordatione percellantur, nec aliquid, praeter aspectum, in se ipsis virile habeant. Sed hae hominum ineptiae ab artis operibus maxime secluduntur . Indicat Verochirurgiae huius benignitatem, quoci aegris omnino liberis, nullaqueui Vinculorum compulsis adhibeatur. Non tamen fieri potest, quin quandoque sese commoueant & quadan tenus serri aciem refugiant, quis enim est adeo interritus, aut quis ita stupidus, ut gladi uim non exhorrescat, uel se line sensu truncum et se existimet ΘNon tamen omnes delicati adeo,& languia di sunt,quin &aliquid, praecipue ob utilitatis speciem,perferre queant.Itaque quae iam enarrauimus, uel nihil uel parum molestiae hanc nostram actionem habere, administrationis celeritate plurimum excellere,fatis ostendunt. Quibus,& annectitur securitas operis, cum simplicem saltem cutim contrectemus, secemus, diduc,rnu transfigamus,cum uasa amplissimaabsint longius,cum partes precipuae haudquaquam substernantur, sed musculosa corpora, quae ferro nec leuiter quidem

contingantur. Quare neque metuSest, ut nerui,uenae,arteriae ledantur, neque saeua illa symptomata syncope, inflammatio, gangraena,&caetera malorum turba subsequantur. Si tamen forte contingat,ut ramulum quendam uenae, qui cutim transcutarat, laedi necesse sit, haec certe hemorrhagia leuistima est,cum uel rebus astringeritibus, uel ipso etiam ramulo inciso, nullo cum negotio sanguis supprimatur. Quos enim tumultus moueat uenula uel uiolata uel excisa ' Quibus omnibus, cillae, quae a Galeno recensentur,conditiones, tanquam testes amplissimi, ad securitatem accedunt, operis nempe consecutio, eiusdem constantia,&nec ulla, aut perexigua regri lςsio. Si enim recte omnia sese habuerint, sperare equidem licet, nec qui quam de operis progressu dubitare, cum fieri nequeat, ut qui recte operatus fuerit, sine suo rustretur. Quin eam in opere consequueo dignitatem assequimur, ut tanto,& tam insolito ossicio, non ingrata S naturae uices,artem reddere confiteamur. Deperennitate uero, quis nisi puerili admodum,&debili ingenio dubitet Stultum

enim existimare est, cutimiliam coniunctam, & narium forma dotatam, suturam olim ut decidat, Tam valide enim cum ueris partibus coaluit, ita illis insueuit,ut,&hinc nutriatur, sensuque impertiatur. Quare uehementer admiramur, homines non ignotos,nec in medicina facienda inexpertos, qui imbecillo adeo uinculo propaginem insitam colligari uolunt, cum caeteris membris, ut quam plurimum uel emoriatur, uel leniter etiam attracta manum sequatur, quorum opinioni,& ratio,&experientia resistit, Aegri uero, quam minimem hac operatione nostra offenda tur, iam satis superque stupra declaratum fuit. Igitur ex ijs, quar hactenus dicta sunt, colligamus,&certis exemplis, rectaque ratione permoti a fleueremus, caeterisOmnibus, quotquot fuerint, hanc curtorum chirurgiam praestare maxime ac longo spatio lenitatis,4 salubritatis,&dignitate anteire. Nam uel singulis uel potioribus notis operationes reliquae ab hac norma, regula curandi desciscunt, quam Galenus praecipuam esse aestimauit, contra haec curtorum reparatio,& operatione celer, indolens, secura atque constans est, opusque suum consequitur,4 exigua, quin imo nulla cum aegri offensa administratur. Itaque taceant,aut ad mentem redeant, qui artem nostram execrantur,&condemnant, qui exilio dignam a medica

facultate existimant, nisi ipsi. rationi repugnare,d experientiae stulti,4 insani

suo cum dedecore,turpiter reluctare malint.

119쪽

us sint di fereum curtarum narium , labiorum , auriculi

rumis qua earum facilius , qua difficilius , quaque nu lo parito resarciri queant.

Et nunc ea, quae magis ad rem spectant, rursus accipiamus, quaeque tam ad curationem, quam quo de operis successu aliquid pronuntiare possimus, plurimum conserunt. Sunt autem illa partium mutilatarum variae differentiae, quae ob naturae diuersitatem, vel facilius, uel dissicilius eas restitui posse innuunt, de maiori studio aut diligentia remissiori nos commonefa ciunt. Quod, antequam adipus accedas, si noueris, minimum in conficiendo opere errabis; nihil praeter opinionem tibi euenerit, ut tandem ineptum illud, non putaram errori tuo praetendas. Veruntamen primo curtarum narium

disserentia enarrare lubet, quae ex mutilationis modo depromuntur,in ad illam partium normam, quae e naribus uel natura, uel nomine insunt, recte re diguntur. Diximus enim supra cum narium physiologiam, enarraremus, ex priscorum medicorum ment partes narium his uocabulis designari, globulo nimirum, columna, alis, dorso, quae ab ossibus eXtremis dependeat cartilagine, a quibus, tunc disserentias narium resectarum, sed ditterentia uocatabulo latius capto, non praeter rationem desumimus. Prima igitur curtarum narium disterentia est, cum columna,&alis nullatenus ob laesis, nasi duntaxat

globulus, lapicis summum detractum suerit. Huic uitio sane aliqua turpitudo inest , at longe inserior, ac si alae noxam quandam incurrerint, eamque insignem . Haud enim magnopere portiuncula haec, si abscindatur, narium usum offendit, quod uiarum seu cauitatum integra fere quantitas adhuc conseruetur . Nec difficulter admodum particulam hanc restituemus, nec inde cora propaginis futura est accretio , quod in carne parte, musculosa haec operatio exerceatur in quod aliquando, facto suco, ut inserius docebimus, quasi praestigijs oculorum obtutum fallamus Lenior etiam est huius chirurgiae administratio , quod, pauciores acus transfigere,&χXiguum, ab antiqua narium sede abradere pus sit. Siquid enim fuerit, quod actionem hanc molestam, asperam reddiderit, id omne in excoriandi rigore,&suturae saeuitia consistit. His succedit alia curtarum narium dii serentia, quae in dextra alarum, uel sinistra abscissione posita est , indecora minus mutilatio, etiam illi comparata, quae a globulo resecto pendet, atque ob eam fortassis causam, quod ad latera , cum constituta sit, oculorum aciem nonnunquam subterfugiet, cum apex alioquin detruncatus, in centro positus, quam primum ,&necessario aspectui occurrat,4 oculos aliorum, utcumque se quis componat, fallere nequeat. Sed longe foediorem esse mutilationem hanc, cum sese inconspectum dederit, nemo satis negauerit, quod cauitates, quae subiectae sint, late hient, mucorem prolabentem, ingrato sane spectaculo intuentibus ostendant. Restituitur adhuc ea haud illiciti negocio, minori cum cruciatu. Nam exiguum est, quod deficit, minusque partes eas ferire,&acubus pertundere necessum est. Cum uero altius ascendens,&cartilagines narium attigerit, tum dissicultatis plurimum, laboris non exiguum, in conformando annectitur, maiusque est, acerbius, quod aegrotum decet perpeti. Sed narium differentia, quae tertium occupat, haudquaquam ac sere superiores, simplex est, sed quandam compositionem habet, si eo usque nares dissedi fuerint, ut in ipsis globus, columna, atque alarum partes, eaeque non eXiguae desiderentur. Haec turpis sane detruncatio est, uniuersum faciei nitorem,&formae de-H corem.

120쪽

s DE CUR TORVM CHIRURGI A

corem destruens, reliquis, quod apte consormari nequeat, curatu multo difficilior. Non tamen eam, quae opus excludat difficultatem intelligimus, sed quae in naribus effingendis, diligentiam artilicis excitet, animum in agendo circumspectum magis reddat. Sic enim moderandae sunt seci iones, in hac narium efformatione, ita fistulis instruendae, sic integumento dirigendae, statuendae, conseruandae sunt, ut ad typum, quem antea natura expresserat, quantum industria nostra, Mars patitur, proxime accedant. Sed dictis hac us illa differentia annumeratur, cum nasi portio maxima, excisis etiam imis alarum fibris, quandoque detruncata fuerit . Haec noXa omnium foedissima , iniquissima est, & faciei formam , hominisque imaginem tantopere destruit, ut nobis bene notos quandoque Vix dignoscamus, quasi nunquam antea visi sint, eos penitus negligamus. Itaque apud inferos , hoc inhonestum Deiphobi vulnus esse, ait Virgilius, dum ibi lacerato labia, aures, atque nares, Vna cum sybilla comite Aeneas occurreret. Porro haec reparatu Omnium difficillima est. Nam imae alarum partes, quae alioquin, ut propago in-1eratur firmam sedem, atque tutam exhibebant, iam plane resectae, implantationem aut uacillare faciunt, aut molestam reddunt. Sed enim illae narium detruncationes laborios ario intractabiliores, in hac chirurgia sunt, quae ossetSearum partibus e Vicino ponuntur, tonnunquam os a contingunt. Quoniam, insignem nasi portionem resarcire haud ita facile est,& in ea parte Propaginem inserere, non tam possibile, vel quod eo loci lubrica sutura sit, vel quod maximam perficiendi id difficultatem , negotium includat. Nota

enim , ut ab hac exordiamur , futuram rectis acubus administrare possumus, Ob figura marium conditionem, riculorum impluvia adiacentia, sed eas incuruatas,& inflexas adhibere conuenit. Quae res, quantum, consuendi tempus proroget, quas dolorum torturas moueat, is plane intellelierint, qui Vel semel tantum acubus incuruis, in quacumque sutura si fuerint, Vel ali OSVtentes viderint. At nos de sutura inconstantia natura cutis admonet, quae minima quavis occasione, cum tenuis, nec satis firma sit, laxata, funiculorum disruptioni locum dabit, ideoque inanis erit, euanida . Qio periculum, qui circuniacent, oculi ad augent, qui, ex propria dignitate,&Oblit motas afffluentiam, dum vicina partes feriuntur, ex dolore intumescunt,& nullo negotio linum extrudunt. Accedunt,&aliae angustiae, eaeque maXime, cum

alte adeo nares excisa suerint, ut Habi superioris portio,&columnae inferius contermina detrimentum perpessae sint. Neque enim vel peritissimi medici ingenium hoc malo mederi potest. Vulnere enim consolidato,&callo cicatrici obducto, traiectum acuum pars illa plurimum detrectat, saeuissimoS dolorum aculeos promouet, cum in excoriando, tum Vbi forcipe adacta, ut acu transmitti possint, cutis ipsa subleuanda est. Postremo quibus sublimius nares dissecta resarciuntur , in delegationis,& insitionis curriculo, quicquid est temporis, moleste nimis,&cum acerbitate transeunt. Nam Uscumque prolixa, liberalius educta sit, plurimum tamen propago debet ascend Cre, itaque facies humero propius affigitur,& aegrius eo adducitur, nec non alimentum, ob loci angustiam, incommodius suppeditatur. Adij ciendum etiam est, dissectiones curtorum obliquas,&incuruas aegerrime omnium consul,&maiorem artificis requirere industriam, Ut iuxta proportionem spati aptior futura fiat, quae inter curtas nares, atque, quae consui debet, propaginem, tam ob coalitum, quam ob vulneris decorem necessario expetitur. Quod profecto non intellexerint, qui huic suturae administranda bis ad minimum non in te fuerint. His porro, quae hucusque diximus, aliud curtarum narium genUS apponendum est, quod nasi medio quadan tenus excavato fit,&summo eiuS dorso inciso Contingit enim quandoque, Vt ense adacto, media tollatur ipsius nasi caro,&velut infixa sorcipe pars eius euellatur. Hinc insignia narium foramina patescunt, ac velut per euripum spiritus ultroque citroque remeat,

foedaque illa humorum uligo perpetuo destillat. Hoc porro curtorum ge

SEARCH

MENU NAVIGATION