Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

G ASP ARIST ALI A COTII

DE CUR TORVM CHIRURGIA

Liber Secundus.

si VI EST DE HUIUS ARTIS RATI

si quos pus huius libri s ordo actioms , atque cum his niue

Ales agendorum intentiones traduntur.

ACTEN v quae ad artis nostrae partem contemplativam spectare uidebantur ea satis superque iudicio meo iam transegimus superest ut operi manum admoueamus,& de ipsa curtorum actione,qui scopus noster est,sermonem habeamus. Cum ergo paulisper substiterimus,uiresque iam

resecerimus, agite solvemuSanchoras, erigamus malum, antennam attrahamus, uel explicemus, inuod reliquum est itineris superemus. Sed non ea maris est tranquillitas, non ea aeris serenitas, quae primum hoc aequor ingressis affulsit. Non enim de uenustate aut utilitate partium disputabimus, neque aliorum sententias enarrabimus non praecepta exanguia condemus, aut subtilitates enodabimus; sed cultros acuemus, acus nouaculas, ferrum parabimus' incidenda cutis est, partes amputandae, membra conuellenda , conflictandum cum dolore, cum molestijs, pugnandum cum grauibus sympto malis, dura quamis, atque acerba nunc nobis perferenda sunt. Non tamen isthaec dicta uolumus , ut rei dissicultate proposita, uel obice quodam interiecto ad artem nostram accessum prohibeamus id enim hominis esset inuidi, parum candidi sed ut ingenia oscitantia excitemus in manus ad actionem hanc promptiores reddamus: omnino uero ipsi temeritati, qua nihil peius, aditum intercludamus. Omnis enim actio,secundum. Cicer0nem negligentia,&Fψς ossic, temeritate uacare debet. Neque ut supra diximus,adeo uerenda est haec operatio, euitanda, cum multis actionibus chirurgicis longe elementior sit atque benio gnior Id igitur consilium nobis est ut eum,qui operabitur,neque cunctatorem in rebus non adeo momentaneis, nequopenitus intrepidum,& praecipitem in nego-lijs haud plane contemnendis essiciamus ordinem eum obseruabimus, quem non natura rei, sed actionis consequutio nobis demonstrabit, ne artifices paulo imperitiores confundantur: quamuis, ieritionibus illud facile potest impon re. Aliud enim est rem quamque in octo perlustrare,aliud actione ipsa experiri:&ispissime, quae domi nobiscum diu multumque uersavimus , si opus aggredia- Aa mur

132쪽

, D CVRTORUM CHIRURGIA

inuci ingenio excidunt,&quasi non lecta fuerint,nequicquam conducunt. Itaque studebo, ut actionis rationem sic uobis proponam ut ex ipso libro, tanquam ad Thesei fila, opus aggredi, persequi, perficere, 'uasi directorio, quod uocant, recta, nullis ambagibus circunducti eo , quo uelitis, possitis peruenire. Primum enim rerum apiceS, quo medicorum uulgus intentiones, scopos, actiones appellant, quibus Omnis acti nostra dirigitur, atque eos invi nere ob oculos ponam deinde uniuersam corporis prae cautionem, quod in omnibus ubicunque methodica medendi ratio locum habet, obseruatur, instituam: hostea ad particulares operationes accedam; Et quae earum primae fuerint, primo loco, quae secundar, secundo, quae tertiae,tertio,quae landem ultimae ultimo,ea

uiad methodo,qua ego usus sum,nullo uel obliterat praesidio, quod negligentis est,uel suppresso,quod inuidi est integre ingenue candideque absoluam,&nnem dicendi faciam. Sed iam ad primum quod proposuimus paulo supra accedo. Quare priusquam rem ipsam aggrediamur, quod serio circunspiciendum non semel Galenus, sed plus millibusin locis,atque una cum eo uniuersa medicorum respublica dictitat, ob oculos nobis ponendi sunt fines agendorum, lationes, ad quos omnis actio nostra tanquam in scopum collimare debet. Ut enim nulla penitus actio neque consilium sine apparatu instrumentorum peculiari consistit: ita instrumenta inania,&superuacanea,nisi ab obiecto,&fine operis tanquam nauis ab Cynosura dirigantur,4 quo sese operatio nostra conuerti debeat uel ut Heraclius lapis demonstrent Alias ut in pelago ignoto sine duce uagi oberrabimus,&cum tempore, nisi peiora fiant, oleum,4 operam prosundemus. Veruntamen praesidia haec, siue scopus, sitie intentiones dicas, non aliunde petenda sunt, quam ex artificiosa illa arborum insitione, cuius aemulam hanc nostram chirurgiam superiore libro diximus. Accedit tamen his auctariolum quaedam arti nosti ae proprium,4 nativum. Quare si ordinem, quem rustica sedulitas, in insitionesu obseruat, aspiciamus,&siumma operis capita perstringamus,simul etiam uelut in diagrammate apices rerum,o scopos artis nostrae ab oculos positus uidebimus. Consistere igitur uidetur insitio,ut supra habuimus in propaginis uel sturculi electione,in arboris quae inseri debet praeparatione,mox in recta surculi cum tradice coniunctione atque in sedula ad coalitum usque conseruatione, tandem, quod extremum est huius rusticani operis, in propaginis a matre antiqua rescissone. Sed ut clarius rem intelligamus, agite, exemplum quoddam huius negotij subij ciamus quod licet superiori libro satis superque explicauerimus, tamen neque Plin. r .hist hic praeter rationem repetemus. Sed asciscamus hoc in loco suffragium Plinij, ho- η ' minis in nostra Repub non postremae autoritatis, qui haec uerba habet: Est etiam nona inserendi ratio Columellae excogitata, qua uel diuersae, insociabilesque nauirae arborum copulentur ut fici atque olear. Iuxta hanc seri ficum iubet, non ampliori interuallo, quam ut contingi large possit, ramo oleae quam maxime sequaciatque obeditur eumque omni interim tempore edomari meditatione curiauandi Postea fico adepra uires quod euenire trimae, aut utique quinquenni solet laetruncata superficie ipsumque deputatum, ut dictum est,adraso cacumine defigi in crure fici custoditum uinculis,ne curuatura fugiat. Ita quaedam propaginum insitorumque temperament triennio communi inter duas matres coal

sceret quarto anno abi. -oleae cum ficu coapula haec praesertim opera requiri uidentur, primum rami inserendi selectio, deinde rami insitio, posthare partium insitarum uel coniunctarum usque quo coaluerint custodia, Hemumet mi iam firmiter adnati resectio. Quae omnia si ad chirurgiam ea methodo, qua tradita sunt , adaptauerimus, tunc eius quoque partes indicasso existimabimus non equidem omneS, sed primas,& ex agriculturae arcanis depromptas. Nam,&artis ingenio huic operi,quod infra uidebitur,aliquid accedit olea itaque,& ficus,quς inseri debent arbores partibus curtis ac humero, prςsertim in narium, & labiorum opera,at in auribus, regioni post aures similitu- ne respondent. Vtergo in illis prima cura est, ut ramulum,qui implantari debet, seligamus, hic prima consilia in arte nostra eo spectabunt,ut de traduce cute,quae

133쪽

ex humero,aut Pregione aurium educitur,cogitemus.His succedit rami oleaginei in fici truncum intutio, cui in hoc chirursico negocio cutis traduciS, uel culaneae propaginis in curtas partes siue curta dixeris, immersio, aut reci ius implantatio aequiparanda est. Tertium autem operis rusticani est, ut ramulus infixus iam, incuruatus uinculorum opera arcte constringatur, ne uel exiliat, Vel quouis modo declinet, atque ut ad firmam unionem usque conseruetur. Sic tertio nobis p cstandum est, ut stijs circunductis, innodatis iam humero insitae partes illaqueentur, ne aliqua uiolentia aut diuellantur membra, aut oblique,& distorte uniantur, quod eousque sedulo curandum est, donec partibus detruncatiscutaneus tradux, sortit& indissolubili nexu adhaeserit. Postrema tandem cura agricolis in rescissione iam insiti rami uertitur, in qua totius operis summa consistit, ad umbilicum res deducta est, si nouae matrita surculus insueuerit,&in alterius arboris ingenium abierit. Non tamen haec meta est laboris nostri, scilicet,ubi propaginem resciderimus, sed aliud quid ars nostra machinatur maius, in quo naturam superari ab illa recte quis contendat. Hoc enim loco ingenium naturae deficit, di admiranda illa consorinationis solertia, trudentia elanguescit: cui obtestricari artem nostram, ut pote famulam illius integerrimam,d gratas suppetias af ferre decet. Rudis enim illa, indigesta cutis moles,postquam ab humero auulsa fuerit, in formam partis resectar ducenda est, uenuinum illud narium uel labiorum exemplar exprimendum ut decor suus,4 grauitas partibus detruncatis restituatur. Quo loci naturam accedere neutiquam posse, nullus certe dubitauerit, cui materiae ratio saltem perspecta est, quam non nisi puram, sedulo elaboratam, nec non peculiari imperio partibus singulis neque largius neque parcius dicatam esse, naturae leges decernunt. Hinc monstra saepissime contingunt,4 abominandae animalium conspiciuntur facies, quod operi subiecta materies uel abundet vel deficiat uel quod manum naturae artificiosam haud sequi velit, aut quod aliena humoris substantia,& dissentanea natiuam rerum persectionem impediat. Consormationi autem narium artificiosa illud postremum accedit, ut diligenti cura, magna industria, iam confirmatas partes conseruemus,robur addamus, ad constantiam perducamus. Vt enim natura non solum ortui rerum, sed con seruationi, earum studet ita neque profuerit hic rem absoluisse,si opus uir dum in Iucem productum, quamprimum intereat. Operis enim imbecillitas rudem summopere, & imbecillis ingeni opificem ostendit: id in artibus tam laboriosis, &negotiosis, quam liberalibus laudamus, si opera eximia fuerint atque constantia. Quis eum commendabit Architectum, qui domum eniciat adeo infirmis fundata mentis innixam, ut tecto uix imposito, quamprimum corruati Quis mercatorem praedicabit, qui corrasis tanta cura,& dissicultate Opibus,eas uel malitia, uel negligentia profundat λQuis leges,vi arma laudibus extollet, si pacem,cuius ministrae

sunt, concilient quidem, non itidem conseruentὸ Non enim rem quandam tueri, quam acquirere, minor virtus est Itaque,&in hac nostra operatione studebimus tandem ut partes nouellas, teneras, propter labores exantlatos maxime imbecillas, ab omni ingruentium noxarum incommodo tueamur, augeamus,&confirmemus. A' fine enim fere nostrorum operum pendet commendatio. Et

quamuis non cuncta rite, & secundum modulum gesta suerint, pluximum tamen si ultima recte procedant, primorum desectus,& error Obuelatur.Sed quae hactenus dicta sunt, iam colligamus iterum breuibus, &in unum fasciculum congeramus. Prima artis cura est ut culaneam propaginem apparemus. Secundo ut eandem cum partibus curtis inseramus. Deinde ut insita inuicem colligata usque ad coalitus tempus conseruemus. Postea ut ab sede antiqua surculum resecemus. Tunc ut partes nouas efformemus. Tandem ut iniurias ab ijs arceamus,& opus iam perfe-ehim ad constantiam perducamus. Atque haec omnia senario comprehenduntur.

De quibus in ceteris uobiscum eo ordine quo diximus integre,& perfecte, bsque dolo malo tandem sermonem habebimus.

134쪽

DE CUR TORVM CHIRURGIA

CAPUT SECUNDUM. De Universa corporum expiratione per singula medici imprumenta.

Vue instituti ratio postularet, ut cutis traducis apparatum, quod primum est eorum, quae sese agenda offerunt, proponeremuS,&omnia,quς huc spectare uisa essen declararemus. Sed ab recto tramite nos paruin abducit corporiS, in quo exercenda est haec chi rurgia expiatio,eiusque adcommoderantiam quandam traductio. Nemo enim adeo exquisit &secundum Geometriam uitam imstituit ut ibi, solus rerum ab natura nostra longe distantium impressiones non sentiat, eseris circunssui caeterarumque, quas reS non naturales medici uocant, iniurias eludat. Ex qua uitae ratione adeo lubrica, inuitabili illud firmissimum pene axioma promanauit, in uniuersa medicina ratione recia, experientia certa,& diuturno arui iudscio confirmatum, quod neglecta totius corporis ratione in partis cuiusdam, quaecunque tandem illa sit,curationem haudquaquam liceat d lcendere Secus qui egeritmorbum conduplicat,non tollit, exasperat, non delinit Maximas enim offensas, partes subeunt, uel humorum colluvie irritata, uel benigna quadam redundante pleihorae quae natura sua licet mitis sit, & blanda,persaepe tamen inter initia saeuire consueuit. Non tamen id promiscue tentandum, ut quocunque pacto corpus exinaniamus. Varia enim causae aestimatio,&uariam curam emcit.Protinus ergo ubi se corpora exhibuerint quaenam illa sint, primo considerandum, cuiusnam temperamenti, quis habitus: mox quam nam aetatiS partem ingressi fuerint: adhaec quae anni tempora, quae taempestatis genera intercurrant. Cuncta enim haec eo respiciunt ut corpore quantum industria nostra patitur perbelle expiato,opportunitatem tuti ac citi operis assequamur.Neque hoc pro re leui ac superuacanea ducendum est.Nam si negligentius haec agantur, in operis de cursu turbas ingentes mouent, plurimumque facessunt negocium, qua implura symptomata,eaque pergravia,& bene mehercle nobiscum actu fuerit si saltem ob haec errata curtorum curam extrahamus, nec artem ipsam obio felices successus, turpi ignominia defcedemus. Ipatium enim,& curandi mora, ab operis frustratione longe dissidet, habetque has utrumque molestias: huius tamen iniuriae illius taedium multo praeponderant. Nulli igitur temeritati aut confidentiae uacandum, ne operi perniciem mala haec aliquando accersant, Martificis autoritatem una cum artis dignitate non modo imminuant, sed penitus conterant. Quare sum inopere monendi mihi fuerint chirurgi ob artis praecipue nouitatem, in qua, ut in caeteris operibus medicis, calumniae pro mercede ut plurimum sunt paratissimae. Vna enim inter alias haec medicorum est in selicitas, ut non modo aegroti, quamuis delinquentes, semetipsos non incusent, sed omnem erroris culpam in medicos coniiciant. Quod cum eueniat, ubi probe artis suo munere perfunctus est,

quid tandem fiet cum non nihil in eo aut studij aut prudentiae desiderabiturὸAcerrima igitur diligentia conandum est chirurgis haec opus molientibus ut sinceritati corporum: praesenti, suturae consulant, atque omni studio in id incumbant,ut si minus integra saltem ut probe expiata corpora in operatione hac tractanda suscipiant.Caeterum ut huius prouidentia summam complectatur neque enim ea quae ad unumquemque spectant singillatim pertractari poterunt inter ea quae mperius a nobis enumerantur temperamenti varietas,in corporis habitus perpe denda fiunt. Caeteris uero ut aetate,anni tempore,coeli statu atque adeo ipsa regi ne utendum, ut uictus atque auxiliorum rationes uel imminuant,vel adaugeant:

non autem ut quid proprio,&primo agendum sit per indicationes ut dicunt, significetit. Quicquid enim penes aegrum medici molimur,& uictum,& auxilia includit. Sunt porro auxilia quaecunque morbis aut instantibus aut praesentibus Opem

135쪽

opem serendi gratia adhibentur, quae in manuum opera, qualm chirurgiam vocant,&naedicaminum apparatu,quam pharmatiam appellant, Consistunt. Victus autem ratio illud totum moderatur, quod aegri perae que ac ualentibus ex usu est. Vnde tres illa medicinae activae partes nempe di arterica, pharmaceuntica,&chiarurgica promanarunt,quae lege non ita stabili atque certa cuique morbo peculia res sunt, quin in quamplurimis etiam nullatenus coniunguntur.Sed temperierum ratio superius quintuplena nobis constituta fuit, quibus omnibus,& uictu,& auxi Iijs, instrumentis iam enarratis prouidebimus. Cum autem,&habitum corporis spectare necesse iis, itaque studebimus, ut quos humorum malities occupauerit,&ad ingenium suum tranlduxerit quos habitus cacochymos uulgo appellant,ea ratione, ut in caeteris, quantum feri poterit expurgemus. Non enim qua iam in prauam naturam penitus abierint,uno ictu ad bonitatem transferri possunt.Nam

consuetudo, quae firmiores radiceS egerit, dissiculter euellitur. Videndum itaque ut non quid debeat sed quid fieri liceat agamuS. Habitui prauo annectitur confine malum maria id statum corporis penitus transformare solet nempe illa pestis amatoria, lues gallica, quam non uulgaribus illiSmachinis, sed arietibus dedita opera ad id confectis expugnabimu , quae tamen ad eadem capita quae antea x uisimus, ascribi possunt. Cum autem sub hunc censum temperamentum illudi κρατον haudquaquam ueniat quod eum iam obtineat, quem desideramus humo Tum commensum, agite a calido illo, di humido exordiamur,in quo duplex illud plethoriς genus facillime suboritur,nempe cum succi ex e quo in uenis redundant: Nel cum integer ac purus sanguis reliquos in permixtione succos uincit magnopere, ut uente benigna humoris affluentia turgescentes quoquo uersum distendan tur. Ne autem in propaginis apparatu humor hic molestias excitet, aut affluxu nimio, aut profusione immoderata atque adeo inflammatione, id cavebimus certe unico illo ac peculiari remedio, larga scilicet, liberali sanguinis missione, secta Vena iecoraria, quae, &recto tramite, lassatim & ipsis cordis,& hepatis fontibus sanguinem effundit. Nam praeter sublatae plethoriae emolumentum aliud etiam

consequimur bonum, ut nimirum attemperatis uenis, uisceribus, atque adeo retuso sanguinis seruore, omnes in corpore siunctiones Celicius proueniant. Porro sectionem uenae stubsequitur uictus ratio accommodata,& opportuna. Haec t nuis esset debet, si quantitatem respiciamus, aut parcitati quam proxima. At si qualitatem colideremus ab humiditate adsiccum declinet modice, eo tamen moderamine, ne ampliori, quam par est exiccatione prouentum bilis adaugeamus. Cuncta ergo, quae ad res, quas Vocant non naturales spectat,ea aequitate administrare oportet, ut sanguinis luxuriem remorentur, humiditatem uero, quadantentis absumant modo id parce, iuste fiat. Quibus uero rationibus iam dicta crupleamus, id dixisse non necessarium duximus, cum Unicuique mediocriterquidem in artis officiis instructo pateant:satisque esse putauimus iam summas rerum, apices tradidisse Pharmaciae hic nullus locus est. Non enim modo superuacanea est, cinanis, sed corporibras hisce prorsus inimica, cum non purgentur,sed colliquentur id generis corpora,si quod infra deijciat,medicamentum assumpserint. Namque cum occulta naturae sympathia aut pituitam, aut aquosa superflua, aut bilem utramque attrahant, quare si illi succi defecerint, nec habeat, in quod uires suas pharmacu exerceat, caliditatis suae impetu una cum carnibus fundunt , & colliquant sanguinem,& protinus uertigineS,& tormina ingentia eκcitant. Huius rei testes locupletissimos Hippocratem, Galenumque Medicinae principes habemus. Cui corporis statui proxima est temperies calida, sicca quam vulgo biliosam vocant, iecore,& corde,& mox caeteris Visceribus calore,& siccitate aestuantibus. Hoc perimescamus plurimum nisi efferam eius uim, indomitam quasi rabiem mitigemus. Primo itaque consultum est, ut uentrem ac primas VenaSeluamus, idque tentandum leni pharmaco, ne magis magisque excommotione bilem accendamus. Opportuna est cassar pulpa ad unc.j.s.uel electuar lenitivum.Potiones ubi placuerint sunt syr. ros solui. syr. uiolat. solui. alterutro ad VnQV. Uel

decocto cordiali,vel aquis refrigerantibus diluto Commodiores fuerint, nisi ex

136쪽

6 DE CUR TORVM CHIRURGl A

herbis ipsis parentur decolla, Oxalidis aqua, sonchi, en dioeborag.&id generis alia. Quibus si amarindorum pulpam uel prunorum infundamus suauiu siculae fient potiones atque adeo leniores, quae in hisce temperamentis, etiam leui de causam uentibus, multo tutius admini sitrantur. Aluo sub lueta biliosam colluuiem, simulque eiusdem serositatem, quae maiores venas occupant, auxilijs peculiaribus 4 quae eorum vim respiciant, attemperare oportet, quo pharmaco se

se educturo magis obtemperent. Praestabunt haec serapia ex succo en diu ex succo Oxalid cichor: oxys accessimplexo alia pormulta quae diluantur vel decollis herbarum ac seminum et aquis ad ea destinatis ut sunt oxalidis en diuica pili.Veneris

ros cicher.cicer. sonchi cum reliquis. Interea praeparationis iecorariam vena aperiamus sanguinem educamus,circunspecto tamen uirium robore,&aetate,ac reli

quis auxilia medica moderantibus. Quarta vero vel sexta die abirenae sectione, uniuersum corpus pharmaco expurgandum est, atque id, quam prius validiori. Talia sim telec'. cathoi dia prunis solui.admixto vel eieci .exsuccoros:uel ros:M sues horum quae posterius Giecta sunt, rhabari maturi pollen vires sustinet. Sin diluta magis arrideant manna cum rhabar: opportuna fuerit: uel decoctum expulpa tamarina myrobal.cithinor.cum rharbaro per noctem infusum .interim tamen uictus ratio accommoda sit, quae incrementum bilis arceat,& omnem iecoris aestum demulceat. Res igitur omnes non naturales ad frigiditatem,&humidit rem inclinabunt. Vinum album probatur,& tenue Probatur ptisanae cremor, seminum peponum fercula ex oryga, ex cucurbita. Haec succum generant uiscidulum, nec ita prompte fluxitem,cui rei magim opere studere oportet Carnes sintuitulinae , hoedinae, pullorum elixae, non assar. Humor enim illispem istus calorem quodammodo reprimit ac siccitatis impetum sustinet. Pisces sint saxatiles Acetaria cibora g. en diu cichor Oxat. Et pro temporis ratione ficus , uua pensiles pru- tradam a laena, poportes. Non respuimus pyra, sed cocia, neque poma Caueantii ero ibi aegri ab uigiliis, curis,& animi molestiis,ueneri praesertim, quae licet exiccet,d refrigeret, est tum tamen corpus, uires imbecillas exhibet,quarum conseruatio, an quam thesauri preciosi, non negligenda est. Interim aluus, si subsistat, passulis proritabiti iraeuchlyimis lenientibus. Alioquin pigra,&ignaua,uenarum ac iecoris incendium susci abit cum quod uapore retorridi eleuentur, cum etiam, quod excrementum illud biliosum in uenas regurgitet, quo uelut calcari ad exci- anuam ficultatem propularicem, atque ad detergenda a sordibus uentris spacia, solers natura abutitur. His tertium in Ordine temperamentum succedit,frigidum aeque ac humidum, quod omni ingenio, ob impurissimam humorum colluuiem , per quam diligenter eluendum est initium curationis ab uentriculo est tanta cluam a gurgite. sent maluius recrementi, sensim tamen ac quam neri poterit, D lande. meri Clida hiera est cum speciebus, eleet. hierae cum polline trochisco

tum ab nihil , Cassi e pulpam, quod ali nescio quo consilio faciunt, non approbo. Non enitati minus, a cani sis, coriandris aspersis, in hoc stomachi statu flatus excitat, ac ingentia saepiuStormina, praesertim si corpora his obnoxia suerint. Si qui taliae paulo tarmiores sint, illud cassia extractum adunc.j. cum ij. aut iij. 3. eiecit. ex hiera picra aut cum polline eiusdem liter ad.3.j. . multo tutius devorabunt. Hoc absoluto phlegma praeparandum est,&uiscerum infarctus quos materis lenter & crassities generauit, expediundi, Ita enim Vel Uno uel altero pharmaco, pituitola sordes eluentur. Conueniunt igitur Oxymel, syr. deleton melios Zuccar. yr. bygant. ex quinque radicibuS,&omnino quae lentorem incidere, crassalieni extentiare,&uisceribus incrustatum humorem norunt abradere. Quorum

uicti su a sit ad titia cochlearia. Haec uel decodioletonicae si placebit, uel absint iiij,

mente, ora gani, stoechados, iure passul.uel aquis eorundem dilui poterunt. Post haec phamaaca, propinentur, qua dantenta Valentiora, ut melios cum modico Uia phoenici elech cathol. cudia cartam semiuncta: uel infusio agantrochiscati cxo Xymel ite Ab horum consortio non summoveo Phabarbarum. Nam pituitam

crudam .d aquosam probo elicit Pilutae Octauo seu decimo quoquo die exhiberi

137쪽

poterunt Nam,ut diximus hoc humoris .pe expurgandum est. Tales sunt ex hie racum agar. de tribus cum rhabarb.cocchiae & si dolores arti talos assiciant ex hermodactylis: aut si libuerit,quae his magis ualeant.Maxime enim studendum horum corporum munditie . Neque interim cestandum, quin uentriculum oleis uel ce ratis ut robur sibi addatur, 'uam liberaliter ibueamus. Ab phlebotomia abstinendum est, nisi vel aetas, Vel anni tempus id nobis persuadeat.Sit autem parca, utpote frigido corpori,& praecipue Ventriculo inimica Ab hinc viscerum frigiditas attemperanda,&uligo illa coricienda est electuarijs,&trochiscus.Talia sunt diagalanga, rotulae ex aromatis Galeni, theriaca seu Mithridatus add.j.alternis diebus exhibita: ut,4 elec2.eiubeton.maior. cichor. additis simplicibus speciebus,& resormatis uel syr. de corticibus citri, uel syr.stoechad OS. Videndum praeterea ne aliquis inuictu error obrepat. Quare coelum humidum uitandum est in frigidum. Carnibus utendum euchymis, ijsque assis potius quam elixis, quas aromatibus c5diri non fuerit absonum Pisces ablegantur qualescunque, praeter saxatiles. Et ut

breuitati consulamus deiiciantur omnia, quaecunque crassum aut lentum humorem progenerant. Cuius census sunt caro bubula,suilla,agnina,vervecina pedes,& caetera extrema animalium:caseus, lac, fructus horarij,& huius generis alia Vinum concedimus gener0sus Nam uentriculi uires ολυγοφορα uina deijciunt. Eo,

parcius utendum imo licet sitiat, ab hoc tamen aeger qua doque abstineat. Siti enim per calorem interius accensa, velut terrae humor a sole, ita omnis superflua uligo consumitur. Nec cibum ad satietatem usque assumere oportet des fieri poterit,quadoque a caena abstinere.Venus,si quid aliud perniciosa est.Motus,& comporis exercitatio iuvabit,si non a cibo statim,quod maxime noxium est. sed mane, ad sudoris usque eruptionem fiat. Atque haec de temperamento frigido,& humido unde ad ultimum nosmet conserimus. Eadepti ergo praecautioniS ratio, quam supra de caeteris habuimus,ineunda est. Quare aluum uamprimum subducamus eleet dia senae ad 3. H. syr. de polypodso, sero ex insus6Ql.senae, passulari decocto Postridie serapia propinanda sunt, qualia sunt de succolorag.de lupulis, fumaria cum aquis eo destinatis, aut decoctis Aquar illae sunt,exbora g.melissophyllo,callitricho, glycyrrhina, passulis,aspleno,carterisque eius generis P multis. Pharmacum autem fuerit ex confliam ech ex decocto myrobal. Indorum,ex influsione sol senae, ex syr de epithymo, aut polypodio. Praestabit etiam quandoque pitulas exhibere de lapide cyaneo, de fumaria Venae sectio ex usu erit, nisi aetas, anni tempus obstiterit, cum sanguinis effluuio non largo Ea sitiecoraria aut quam vulgo vocant, saluatella sinistra Harum uicem hirudines supplebunt anivenis applicatae,&praecipue ubi vel anni tempus sectionem venae dissuaserit, uel

natura expellendis superfluis per eas partes insueuerit. Veruntamen si corpora aegrotantium horum ut at solent tenuia suerint,&exanguia, tollenda erit macies aut ex parte corrigenda potu laetis Vel caprini, uel bubuli vel asinini ad multos dies, quousque partes alimentum sentiant,& recreatae in molem leuiter attollantur. Sic uiscerum intemperiem haec electuaria emendabunt,nempe eXborag. ex bugiosis ex violis admistis puluisculis, qui idem praestare ualeant.Interim strenuo victu cauendum est, ne humore melancholico corpora demum repleantur. Itaque omnis diana humectationem spectabit. Proderunt ergo carnes uitulinae, vervecinae pullorum,auium paruarum,&si quae aliae carnes fuerint euchymae, elixae potiusquamassatae . Parentur acetaria extorag.eX capparibus arcto passu lato Coquantur poma pyra, Vase duplici, Zuccaro aspersa. Potus vinum esto album, subdulce. Reij ciendum est crassum, nigrum atque dulce. Hoc enim uini genus flatus mouet, cum disticultate in nutrimentum abit, simulque id uiscus atricit quod alias in melancholicis perraro suo munere sungitur Curet aeger, ut dormiat somnus enim humectat curas simul, dollicitudines exanimo abigat, hilarem iucundamque uitam uiuat Venerem autem, uelut anguem fugiat, quae corpus reddit exuccum,&natiue caliditatis, spiritusque plurimum exhaurit. Hoc paclo igitur instruenda sunt,& dedolanda corpora, si qua a moderata illa,& omnium exactissima corporum constutione defecerint, priusquam ad alias opera

138쪽

tiones nobis propositas descendamus. Supersunt tamen adhuc,& alij duo corporum status,de quibus nunc paucis agendum, quorum alter cacochymus est, alter gallica scabie infectus.Corpora igitur cacochyma,quamuis procul hinc ab opere nostro exulare debeant, utpote ob humorum pernitiem ineptissima, cum tamen medicina in omnium usum a Deo opt.maYimo creata sit, honi uiri sit suam nemini denegare operam, humanae sortis meminisse, quapropter non aspernabimur talia corpora, sed quouis modo auxilium cum arte nostra afferemus. Adhibenda autem est diligentia, Vt in caeteris, ita in una uniuersi corporis expiatione. Praui enim illi humores,in maligni essera certe inducunt symptomata,dum prΟ- paginem uel secernimus, uel inserimus, excitatis ulceribus adeo grauibus ut omnem partium coalitum interrumpant. Quare propinanda sunt pharmaca, eaque bis terue repetita, praemissis tamen, ut aiunt praemittendis,4 interposito aliquot dierum spatio, ut sensim impuritatem hanc blande educamus, malitiam utut poterit tollamus,5 quod instat,periculi metum imminuamus. Non enim una deiectione hanc camerinam extirpabimus. Quaecunque diuturno usu confirmata sunt, non tam facile atque Uno impetu possunt corrigi Praescribentur vero phar maca ex peccantis natura humoris petita qui, phlegmaticus,& melancholicus,& biliosus esse solet, aliquando quidem per se, quandoque. Vbero inuicem permissus. Itaque paranda erunt medicamina uel simplicisvel iustae facultatis prout humorum ratio nos edocebit Quae cum ex superioribus abunde pateant , ab eorum enarratione supersedemus. Interim tamen aeger commodo cibandus est,selectis ad hoc negotium cibis quam maxime euchymis, qui non facile corrumpantur. Nam si qui talis exhibeatur quam primum prauae illi colluuiei permistus, contagione quadam in alienam, corporique inimicam substantiam conuertitur.

Sed id nostra sedulitas uix aut nullatenus praestabit Iactis enim sundamentis ijsque perualidis haec humorum noxa funditus tolli nequites& semper quod putrido

coniungitur idem etiam putrescere necessum est. Enitendum tamen,ut quoad licuerit,sedulo,& omni cura illa corpora expiemus,nec nostro desimus muneri.Coctiones adiuuandae sunt,&promouendae. Vt enim: omnium uitiorum concoctio correctrix est, ita cruditas uniuersae salutis nostrae destructrix. Id autem praestabimus tam intro quam foris adhibitis auxilijs, electuarijs nempe pilutis,trochiscis, Perfusionibus nunestionibus, fomentis, ceratis, caeterisque eiuSyeneri S quorum sylvania ne nimis prolixi simus,aliunde oportet petere. Id tamen serio consulimus at praTipue ad iecur animum adhibeatis, quo nil ad obstruictiones aptius est,&quod in cacochymis fere semperasticitur Si qua igitur in farctum sit humoribus lentis atque cra, itaque obstructiones amouebimus bolis,& trochiscis ex eupatorio,ex rha barbaro, ex absinthio,dialacca,diatrium santal.aliisque quamplurimis quae, ibi trueta reserant, non mediocre iecori robur conciliant. Atque haec ratio sit in primis obseruanda si tale quoddam corpus, cuius iam meminimus, ad manus nostras deuenerit Alterum autem est, quod exque gallica quandam labem contraXit. Hoc mali genus quanto est saeuissimum, tanto caeteris est pessimum cum ex maligna, di uenenata qualitate originem duxerit Protinus ergo ubi corpora hac contagione inquinata sese obtulerint,aestimare ante omnia oportet morbi uires, artatem,Vt rabie eius,&immanitate Veledomita,uel quadan tenus delinita haec corpora rutius contrectare possimus Est enim cum nuper uitium contractum

sit mali labes in spiritibus, tumoribus leuiter saltem atque in superficie affectis carnibus, ideoque mulio benignior, maculis pustulisque hinc inde erumpentibus haud dissiculter innotescit.Quod malum,tanquam recens natum, iugulare licet protinus in ipsis incunabulis nisi corporis affecti habitus aut viscerum,& praecipue

iecoris status atque teperies repugnet. Symplomata itaque diligenter inuestiganda sunt, ternoscenda tam ab aegris, quam ab alijsc quam diu aegrum afflixerint, quisnam illorum cumulus sit,&congeries. Nam ex horum cognitione Omnis cura instituenda est. Quod si penitius venenum irrepserit, iraeterlapso principio malum inueterauerit, quod os suam caries aliarumque partium exesio patefaciet,id solum consilissuperest, ut furore represtis morbum mitigemus, ne uiru&eX- candescens

139쪽

. candescens aut in propaginem sese effundat,aut ulcera chironia, maligna circa

aream atque surculum exsuscit. Quatuor ergo ante mcnses initituentia huius mali est curatio)ea in primis adhibenda,quς uniuersi corporiS saluti conlulant, eluendo primas venas, humores digerendo,eos evacuando cum pharmacis cum phlebotomia, obseruatis tamen ijs quae recta ratio, Sexpertentia omnium Me

dicorum assensu confirmata nobis perscribunt Arripienda posthaec & iubranda ea tela sunt,quibus solis hoc malum si non conficere, at uires illius non mediocri ter labefactare datum est Tale est ligni guaiaci decoctum, uel per se uel ct in sarsa parilla: prouocato interim sudore,&eo uictu proposito,quem mali natura,&substantia nobis insinuauerit Quae omnia ex suis locis petenda sunt,Non enim diutius hic immorabimur, quae felicius alibi dicta sunt, commodius huc transferri possunt. Nec fastidio legentibus esse velim,quos ad ipsam rem protinus accedere,&in artis nostra sacraria introducere quam primum expedit stud tamen dixerim, ut uinum aliquod, cum gutiaco paratum sit, quod tam in prandio, quam in caena propinemus. Non enim conducet modo sed,&decocti illius uicem feret, quod alijs exbiberi in more positum est,tanto quidem conuenientius, quanto id naturae gratius est vi medicamenti uires subeunt , atque in medullasUsque penetrant. Hanc igitur rationem inibimus, hanc methodum insequemur, quam primum nostrae curae corpora quaedam concredita sint, in quibus nanc artem nostram exedicere integrum est. Etenim prospiciendum primo,& in id sedulo enitendum est,ut corpora non impura sed defcecata, omnis labis expertia recipiamus, quod quantum utilitatis habeat,is facile cognouerit, cui perspecta sit earum affectionum uarietas,& copia,quae corporibus cacochymis,& prauis quandoque irritatis, quotidie contingere experimur.

. . .

E meratio eorum, quapro cutis propaginis delineatione neces

ria simi, ac omnis vellemis apparatus.

VONIAM hucusque decorporum expiatione disseruimus quo salubriora ut ut fieri poterit, huic chirurgico negocio subisciatur amoperi insistedum: de apparatu cutis traducis,siue cutaneae propaginis,que operis nostri materies existit, cogitandum est. Hic enim statuitur carcer,a quo in opus, non secus ac in metam sibi propositam artifex excurrit. Priu uam tamen de operis administratione loquamur, ante omnia,quae ad opus praestandum necessaria sunt,singillatim en merare conuenit, ut edoceantur chirurgi, quo rerum apparatu, & supellectili instructos esse deceat, cum primam hanc cutis traducis delineationem aggrediuntur. His enim perspectis, rite digestis, pro dignitate negocium administrabunt, dum mota plane omni confiusione cuiusuis erroris, qui subinde potest intercurrere ansam praecident. Eorum autem, quorum delectus habendus est, uel

artificem respiciunt, vel aegri vulnus. Et quae ad artificem spectant ministri sunt,&coadiutores. Nequit enim unus solusque artifex huiuscemodi praestando operi sufficere, cum sane multa peragenda sint,4 eodem prorsus tempore, quae aliorum operam, dubsidium desiderant. Necessari,itaque sunt chirurgo ministri saltem duo, qui non blum corporis ac manuum agilitate prompti,sedo oculis uigilantissimis illi iugiter assistant, mandata eius exequantur. In his uel scientia uel peritia huiusce chirurgiae necessaria existit, aut summa omnino prudentia,&acerrima diligentia. Etenim opera eorum non modo chirurgus indiget in medicamentorum praeparatione, sed etiam indissectione faciunda, in deligatione delineara propaginis, ac demum in eiusdem cum partibus curtis insitione, quod num opus caeteris in hac chirurgia praestanda necessarijs dissicultate longe admodum

140쪽

io DE CUR TORVM HIRURGIA

dum praestat Seligat itaque artifex, nisi doctrina peritos ac usu dociles habuerit,

quos mente sensibus ,& corporis dexteritate vigere animaduerterit, ac si rudes illi contingat,subinde ante operis administrationem edoceat,de ijs omnibus,qui in hac operatione praestanda veniunt. Ita enim promptiores ad famulitium reddentur, habebitque eos ad nutus suos, quoscumque etiam, maxime sequaces,4 longe obedientissimos Interest praeterea,&loci opportunitatem seligere,in quo facienda sit operatio, quemadmodum,& lectuli in quo arger decumbat,& eorum, quae huc pertinent, diligenter rationem habere. Non enim minimum refert,quis lucis modus sit, quis eius positus,& qualia puluinaria obtingant.Horum omnium necessitatem infra aperiemus: nunc de loco parum pertransigamus Cubile pr secto pro temporis ratione ipsius administrationis, primas nanciscitur,nunquid uel ad orientem aestiuum vel brumalem, vel in austrum, uel in oppositam sibi boreae regionem conuersum esse debeat pro temporis, inquam ratione, in quo haecciairurgia peragetur. Quod tamen, quemadmodum, legionis,4 loci situm,h milis ne sit, an celsus,num caliginosus, an ventis perflatus, iam recensere mitturnus, sed id generis studia, quemadmodum quoque alia per multa, non ignaro,&imperito chirurgo committimus atque ad ea tantum definienda accedimus, quae propius artem attingunt, ac prae omnibus magis necessaria sunt. Nam de omnibus singillatim disserere superuacaneum nimis, operosum est. Primum itaquς Gibile ipsum, in quo lectulus aegro statuetur, splendens si vi clarissimo lumine illustratum, cum id genus operis summum luminis nitorem requirat, quo singula , quae sane permulta ac varia sunt, sub oculis chirurgi,& ministrorum facile esse possint.Exigit autem nitorem lucis praesertim una cutis propaginis delineatio,in quo opere praestando, omni ingenio cuiusuis erroris ansam oportet praecidere Nam Vndecunque, quis tandem ille, quantus fuerit irrevocabilis plane esse consueuit, aut saltem eas dissicultates secum aduehit, ut eundem ad equitatem reuocare arduum nimis,& operosum existat Vtcunque enim cereis accensis tractari possiunt cxtera,vna tamen prqpaginis delineatio lucis splendorem expostulat. Non enim ministri qui propriis detinentur munijs, in cereorum usus reuocandi sunt,nec alij ccersendi,quoxurii ad minimum duo esse debent, cum enim hinicere, int huic muneri obeundo unus nequaquam suffecerit qui ministris, chirurgo quam proxime assi legni,&eos hac de causa loci angustias includant,asentesque imp diant. Quod quam iniquum planeque incommodum sit, unusquisque per se videt. Nam ocul orum aciem candela scintillans,&exustistingi non minimum perstringunt. Praeceptum itaque illud maxime seruetur constans,d opportunum Vt clarissimo aeris lumine, semota perinde omni assidentium turba opus ipsum administremus. ita doc usa senestram late patentem lectulus proxime habeat,vel non longe dissitam , ac omnino faciei aegri decumbentis aduersam.Lectulus etiam parte eius superna atque adeo ad ipsa latera, a parietibus longo interuallo seiungatur, quo circa illum, & chirurgus, ministri nullis angustijs praepediti hine

inde discurrere,& circumobire possint,ea pertractaturi,quar ex usu suerint Lect tum puluinaria excipiunt, quorum usus pernecessarius existit cum in cutis propaginis delineatione, tum pro manu sustinenda quod suo loco docebimus. Interim tria parentur, quorum rati nem consuetudo definiet,&vnum pusillum ad manum componendam. Haec lanea sint, uel ex tomento leniori. Quae enim plumis impacta sunt, subinde incalescunt,4 quod mollia sint,prompte cedunt, quorum utrumque maxime incommodum est. Nil enim peius est,quam si partes Vulnera tae inualeant 4 quod ab initio cauendum est, humoribus affluentibus distendan, tur,aut si, quod opus est, dum brachium fulcimus, id nouis motibus concutiamus. Interim uero clairurgum commonefacere oportet quo pacto brachium aegri collocari deceatnd breuibus tr nsigemus,tam ratione ipsa quam diutina experientia& usu eduiridi ab omni disputatione,quae non angusta nobis aperitur supersedi' bimus. Censemus itaque &longe aptissimum esse existimamus ut aeger inlectulo decumbat,quod exsuperioribus collegisse haud disticilesueris.Vtcumque enim in sedili aegro composito, propter luminis splendorem, quod unicum est emolumentum

SEARCH

MENU NAVIGATION