Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mentis carnem gignentibus prouocamus, quaestique inter initia uelut dura caro est,postmodum uero durioris calli firmitatem accipit, aemporis tractu roborata, loco ossis, ad incessum habilis redditur. Quare cum labia nares,d aures cutis sub stantiam reserant, neque fieri possit, ut quod resectum semel fuerit, ex siua natura denuo repullulet, itaque cutim alterius partis adductam,ut partium harum dedecus semouerent, atque lariis membris coniunctam,primi artis autores huic usui accommodarunt. Quod fieri posse ad imitationem inserendarum arborum, ut diXimus, sibi facile persuadebant, cum praeter substantiae cognationem, nulla corporis nostri pars sit, quae citra maximum Vitae incommodum,ac ipsa cutiS,a caeterorum confortio auelli &alio transferri queat. Cu vero quatuor in uniuersum sint cutis disce,

ferentiae, non omnes ad hanc operationem idoneas esse, praemonuisse voluimus,

sed unam tantum, quod in sequentibus apparet. Vna enim cutis disserentia est, quod expers pilorum, siliquod exquisite sentiat, quodque a subiectis corporibus

uix separari, neque ut caetera complicari queat, qualem manu uolam,d plantas pedum esse Galenus resert Alia cutis est, quae musculum, cuius gratia mouetur, eumque tenuem substratum habet, quod in fronte fieri videmus. Succedit tertia species, quam propter varium&multiplicem fibrarum carnearum implexum, siue musculum culaneum, siue cutim musculosam dixeris, nihil reseri,qua labiorum buccarum natura constat. Postremum cutis genus est commune Velamentum totius corporis, alicubi pilosa,alicubi pilis destituta,ubique motus expers,& quae citra dissicultatem a connexis partibus diuellitur. Ex his igitur quatuor generibus cutis, haec ultima saltem ad nostrum usum transfertur, cum prima nec educi,nec educari, nec rescindi possit absque uitae periculo, neque eiusmodi sit, ut aeque formam deperditae partis reserat Haud absimili ratione reijciuntur duae proximae, tamquam prorsus alienae, cum neque in multis partibus reperiantur, neque commode mutilatis membris adduci,4 connecti queant, sola igitur superest quarta,quar Vniuersum corporis ambitum, uelut amiculum quoddam telut piscatorum nassa circumposita inuoluit,quae qua nam in parte rectius educi,&selicius auelli possit,in sequenti uidebimus,

De loco unde culaneapropago educendasiit.

Os TE AQVAM hucusque materiam ad curta restituenda cutim e se cognouimus, neque tamen promiscue omnem, sed quae similitudine, taeteris notis iam relatis, ad curtorum essentiam proxime accedat, nunc de regione sede, ex qua transferri debeat, breui bus perscrutemur. Hunc locum non diuersum esse ab humero iam

recepta consuetudine, quisquis ille fuerit,qui primum id aduerterit, constituimus.Id autem quanta cum ratione quam acri iudicio faetum sit,si prius,que

ad hac operatione requiruntur,coditiones enarrauerimuS,recte pernoscemus.Principio igitur curtorum substantiam, materiei quantitatem qualitatem exposcere, nemini non perspectum elis, cum ut supra dictum fuit, ea specie curtis esse debeat quam simillima vi quod nunc dicendum restat, tantam esse oporteat, que dat amplam,ad refectionem copiam suppeditet, ne quod alias mutilum,& truncum fuerat,

mancum denuo, imperfectum remaneat, atque nequa ars nostra apud imperi-'tos,& malevolos, quibus nihil fanum est, inculpanda ueniat. Praeterea cum ipsa cutis cum curtis coniungenda illis assuenda,& ad coalitum usque non exiguo ternpore continenda sit, profecto requirit ipsa ratio, ut illa pars, quae traducem commO-dat,commode adduci, bene coniungi,4 quousque partes ualide coaluerint, nullo aut perexiguo cum patientis incommodo, in connexione, cum curtis, iucundo detineri possit. Hiud secus conuenit,& prudentis medici ossicium est, ne quam una in parte notam deleat,eam turpitudinem alijs inurat. Petenda itaque est narc refectio

c. eo loco, qui quam minimum oculis pateat,4 pro libitu abscondi queat, atque quod

82쪽

s DE COTORUM CHIRURGIA

quod caput rei est, ut ipsa operatio secura sit, & quam leuibus,imo ne ullis quidem

periculis obnoxia. Sed quam bene haec omnia ipsi humero quadrent,ita ut eo nihil aptius ad hoc negocium reperiri potuerit,ex sequentibus perspicitur. Proxime enim ad naturam labiorum, marium accedit cutis humeri, praecipue, quae culis ex aduerso posita est, tantaque pollet amplitudine, ut materiam pro refectione curtorum maxime idoneam Iiberius exhibeat. Non enim aequalem mole cum curtis partibus illam esse oportet, sed iustis de causis multo ampliorem quod paulo post ostendemus. His igitur omnibus abunde humerus satisfacit,& praecipue, quod propagine ia secreta,& educta,cum affectis locis, apte coniungi, suturis committi,&absque molestia aegri immotus conseruari queat, quousque membra agglutinata perfecte coluerint. Quod autem admoueri,& connecti possit humerus,per se manifestum est, non tamen aeque patet,an id citra dolorem patientis noxam fiat. Videbitur vero, si ipsius brachii situm, dum faciei admouetur,& quantum a media fi- . G, .met gura distet, quae dolorum ' expers est, prius demonstrauerimus. Positus igitur bra- med. s. a. cliij hic est Pars antica humeri, quantum fieri potest, naribus proxime adhibetur. ης ' Sincipiti medio, carpo contermina ulna imponitur, ut articulus humeri ad ulnam,

cum ea faciei parte, quae supercilia contInet,eXacte concurrat. At carps parSdom

stica,suturam sincipitis sagittalem, quam uocant,mediam attingit. Tandem Vero adverticem ipsum Vola manus secedit, atque medius digitus, quam proia me fieri potest, ad eum, qui in occipite est, sutura angulum adducitur. Haec igitur brachi figura est, quandocum partibus curtis committitur, quam si ad Galeni rhombum adaptauerimus,&primum illam,quae est ad cubiti,&carpi articulum, atque adeo quicquid est extrema manus, videbimus eam a figura media declinare paululum; humeri vero iuncturam cum omoplatarum altera a medio non mediocriter recedere Etenim in articulo ad gibberum figura a ngularis rationem mediam intereX G met tremos motus obtinet Carpum ad utranque partem aeque flectimus recte&refle-

'i' stimus. A Vinculis liberi sunt ipsi digiti, ideoque in quamcumque uelint figuram sese conijciunt Abest quidem manus a figura media inter pronum,& supinum Uidelicet ob carpi inflexionem,non tamen ultra modum. Vnus superest humeri articulus, quia mediocritate figurae plurimum distat, praecipue cum ab lateris positu, ubi natura quiescit, ad faciem usque ab imis ad alta attrahendus sit,4 secum musculos eos, qui humerum, scapulas detrahunt, cum Violentia eXtensos abripiat. Itaque partium harum colligantia aegros proculdubio torquet,&propter partes praetermediocritatem diuullas, doloribus allacit, quod tamen spernendum est,cum dolor ille intra quatriduum evanescat,dum ex consuetudine partes emollitae in contrarium habitum abluerint. Si igitur brachi positum ad internodia sua conti deremus, eaque in operatione fascijs probe munita applicemus, cum non usque adcorecedant a media figura leue enim illud est incommodum, quodque quamprimum corrigitur quare partem hanc ad amouendos narium defectus, sane commodam esse dicemus, eamque summa cum ratione instituatam fuisse, ut rei otis alijs membris tanquam inutilibus, ex hoc loco propago is a depromatur, atquc adeo cum neque foeditas,neque turpitudo ulla his partibus inuratur.ProXime enim thoraci adiacent, parti ei, quae uel nunquam uel raro solet denudari, sic revirescente carne eatenus ex arte restituuntur, ut eXigua plane aut fere nulla, ab ea eaecisione, stigmata remaneant. His accedit operationis securitas cum nullum fore periculum subsit,dum propaginem educimus, atque evellimus, neque mortiferae conuulsioniS, neque s eue haemorrhagiae cum nerui desint,nec unicum uas aut arteriarum, aut ue

narum in propinquo collocatum sit, ut infra clarius patebit. Quibus sic constitutis cum non solum dissicile, sed plane impossibile sit quandam corporis nostri reperiri partem, quae omnibus notis iam iam relatis, pro uoto respondeat,sed hasce Onditiones, qualescumque sint, solus humerus recipiet, quare necessario aifirmauimus explosis caeteris, humerum maxime opportunum esse, e quo cutanea illa, ad refectionem membrorum necessaria propago educatur& excidatur. Quae enim,

si dijs placet, haec pars esse potest Θ Num ulna media Θ At haec ad constantem deligationemo positum uenire nequit,& cum socpius denudetur foedam incisionis plagam oculio exponii. Quod autem maius est, non contemnendum instat periculum

83쪽

& conuulsionis, xsanguinis profluuij, cum neruosa tendinum corpora,& uasa uetanarum amplissima non ita procul absint. Illud etiam urget,ne ex cicatricis duritie, imbecillitate, quae duo mala sectionem sequi necesse est, partium illarum uigor, atque motus elangueat. Num igitur manus est idonei Certe id neque cogitatione licet assequi adeoque puerile dictu est,& insulsum,ut nequid aliud An tibia quγso, eo usu erit Sed neque haec ad faciem attrahitur, aut siquidem eo uiolentius conia

uellatur , non potest non quam maXimos cruciatus afferre,&incessum penitus tollere Sic carieras partes tam anterioreS, quam posterioreS,nemo adeo captae mentis est, qui omni modo ab hoc opere secludi non uideat. Recte igitur admodum illum sensisse, fecisse assirmamus, quicumque ad cutis eductionem, pro partium abscissarum restitutione hunc locum primus assignauit,&constituit, quamquam id tacito quodam consensu, naturae suffragio saeuam esse, dicere non uereamur. Carierunxtam curta nostra, nares sint, labia,atque aures, quare ad illa humeri cutis apprime co uenit,non itidem auribus Non enim propter crassitiem isolem tam exacte auriculam cutis referre, neque ut decet, deligari,& coniungi potest. Aptis sima tamen est, quae post eam cutis est, illorum expers est. Nec enim resectis partibus substantiam amne habet, citra ingentem dolorem, paruo negocio sedi

affecta annectitur, abestque ab ea omnis foeditatis culpa,cum area,vnde cutis mutuata sit, sere tota ab ipsa auricula operiatur. Quamuis autem arteriam ad regio nem illam transuersam incidere necessarium sit, attamen omnem eius impetum inhibebimus,4 si quid periculi immineat, auertemuS,si quam primum obturatis uulnerum labijs,quae sanguinem constrictione prohibeant,rite applicemus. At neque sic oberit,quo minus aliunde, quam ex sede post aures, suam auribus propaginem

secernamus. -

- . a

De cutis traducis quantitate seligenda

VCCEDIT iam ut cutis traducis magnitudinem atque molem pro insitione facienda indagemus, cuius rationem nisi recte habuerimus, aut artem sine suo frustrabimur, aut maiorem, quam par est, partibus noxam imprimemus . Ni enim particulis resarciendis aequalis mole, sed uel parcius cutis educta fuerit, equidem certum est,ad pristinam figuram,& magnitudinem,ob materiae defectum, resecta membra non posse perduci: si uero ultra quam decet iberalius cutem attra-Xeris,praeter turpitudinis notam etiam partes illas anatiua temperie plurimum deduxeris. Nam non abest, quin e uulnere etiam sat angusto & leui, nihilominus naturalis partium constitutio laedatur, quanto magis ex plaga adeo insigni graui earum actiones corrumpi censebimus. Atque ut artificis imperiti est,propositi sui, ubi liceat, scopum non posse assequi, ita medici est non mediocriter iniqui, dum praeter rem egros dilaniat,& sanitatem,cuius ipsium autorem,non corruptorem esse decet,euertat. Quapropter omni cura&studio anniti debet, ut si fieri unquam possit, in educenda propagine, quantitatis rationem adeo sollicito subducat,ut facto diligentius examine, minimum sit opere confecto, quod rescindat, in brachio

autem non ita multum, quod desidere Hoc enim pacto nec calumniae artem CXponet,nec aegros molestia assicit. Sed quamam illa sint,quibus animaduersis quantitatem ipsius traducis definiamus, iam dicere oportet.Ante omnia autem in consultationem partes curtas ducendas esse nemo non uidet, utpote quod earum resectionem moliamur. Non enim corpus ad uestem conferimus , sed uestem corpori adaptamus. Veruntamen quamuis hoc sit certissimum, non tamen aeque suffecerit, nisi brachiscutim, quae traducis materia est,ad illam aequitatis normam reducamus. Non enim raro uiderunt ij, qui huius chirurgiae operationem oculis inspexe runt,4 mente acriu perlustrarunt, uiderunt inquam cutim, post secundarisecti nem, cum e brachio educta uere propaginis nomen asciscit, occulta quadam vi ,

84쪽

ue, DE CUR TORVM CHIRURGIA

priusquam inseratur, sensim decrescere, Maliquando Odiguam, nonnunquam se tam, quandoque quartam eius partem decedere,&quantum longitudinis ipsius consumitur, tantum etiam proportione de latitudine desiderari. Hoc igitur on nium m xime nobis persuaserit, necutim brachi negligamus, sed cum proxime

ad examen curtarum partium uirtute accedat,atque haud nescio, an praeferatur ce

te aequi polleat, eam omni industria recte consideremus. Quantitas igitur propaginis petenda est, cum expgrtibus curtis, tum acutis ipsius,quae in brachio est,natura . Veruntamen ,ut id rite peragamus, quod subinde in multis contingere aduertimus, explicandae sunt nobis huius decrementi causae,moη an certa suturae decretionis habeamus inditia, ex notitia causiarum decerpta, qua uelut regula de traducis quantitate, certi quid statuere possimus aut.si haec percipere, natura rei uetat, quibusnam praeceptis, cautelis,ad scopum proximecollimare ualeamus,&illaeis gere incommoda, quae .nobis fuere dicta a principio. Primum itaque propaginis decrementum,ad illam causam videtur reijci, ad quam aut membriat aut totius corporis contabescentia refertur. Talis uero est, cum alimentum membris quantum ad uitam expedit accedere nequit: Vel si uiscera praecipua,aut parti,aut corpori totos omenta uitae non subminiitrent, uel cum confectum probe,&transmissum, eo qu*d laborent, in partium naturam abire nutrimentum haudquaquam potest. Non absimili ratione in decrescente cutis propagine accidit, aut quod alimentum elaboratum non accedat: uel si accedatmonitinaciat: aut si suffecerit,in cutaneae sobolis substantiam conuerti neque g. Porro an propaginis noXa,an Vero regioniS, ex qua educitur, laesione hoc decrementum contingat, si partis utriusque affecta perpendamus, haud dissiculter agnoscimus . Videtur autem regionis uitio, ex qua propago secernitin quam uiui radicem appellamus, potissimum ccedere, ne alimentum, ea quopus eii mensura. ratione affluat,&traducis noxa iuxta imputaudum esse, si quid ob c era,esroxis in nutritione irrepat Veruntamen cum in parte illa,cui tradux thli rei & cuilis uDere uelut a matre lactatur,ne ullius quidem

uiti uestigia appareant, quorum occasione, uel parcius, uel impurius alimentum suggeri necesse sit, reliquum certe est, ut in propagine haec labes insideat, cuius culpa ascopo suo nutritionem aberrare contingat. Alimento enim,quamuis largius suppeditetur, tam obuias interclusas, quam quod ipse langueat, tradux uti nequit. Nam nemo tuerit inficias, ob sectiones tanta uiolentia,&tam repente faetas, is aequalitate sua dissectam cutim deturbari, &cum non secus ad latera, quam exinterna superficie occalleat, si modo insitioni apta sutura est, ad frigiditatem plurimum deuolui. Quare languente primo actionis organo, & nutritionem non languere,& partem non imminui plane impossibile est. His accedit quod uiae omnes praeter unam inferiorem, tam ad latera, quam intra, ubi cutis subiectis corporibus adhaeserat praecidantur, quibus interceptis alimentum, quod antea copiosius erat, deficit,4 propago illius desectu contabescit. Non minus propaginis decrementum promouent partium illarum deligatio,&singularis quaedam conditio, quam ab usque generationis primordijs secum attulerunt. Illam etenim aretam atque compressam fieri necesse est, qua sanguinis affluxus, uelut fluctus ad scopulos impulsi.repelliturillac vero homines plurimum vel partium tenuitate, & crassitie, vel laxitate,& densitate inter se dissident.Nam quae excuti rara & tenui pendet propago,illa liberalius decrescit,non aeque uero,quae crassor,& densior est sic ea, quς laxior fuerit ualde imminuitur, e contra quae compacta est atque solida, minime omnium consumitur. Quemadmodum si duo illa priora mutuo conuenerint,quam celerrime propaginem decrescere, & uno impetu senescere uidebis,eo quod duorum agentium maior efficacia sit: at nimum a congenea magnitudine decedere experieris, fi cutim crassam simul&compactam esse contingat. Hae igitur causae sunt, ob quas traducem faccescere,vi a sua quatitaxe decedere necessarium est. Sed nunquid huius decrementi certa notitia haberi potest Certe nil certi praecipi posse,in hac consideratione.uel illud inditium certissimum est, quod temperiei forma, ex qua ratio decrementi petenda est, eiusque a mediocritate recessus, haudquaquam nobis cognitus sit, unde&uires illius,&effectus non ignorari non est non

impossibile. Eodem patio neque naturales propaginis facultates, neque deligationis

85쪽

tionis momenta, quas decrementi causas esse retulimus, exaeterima,rilicet, neque exinde quid futurum sit,praenoscere. Veruntamen non desperandum est in hac re rum obscuritate,nec quicquam remittendum de studi,nostri feruore, cum acrioris ingeni solertia non inepte fieri possit, ut minus ex praescriptosi ad scopum acce damus, quam minimum tamen ab eo declinemus. Nam ' rectum etiam est, quod amip. deuerecto est proximum. Et medicum laudat diuinus Hippocrates, non qui nihil aber tari med. rat, sed qui minus delinquit, 'roxime ad aequalitatem accedit. Raro enim, imo nunquam, quod exactum est, attingimus Hoc autem consequemur,obseruata rite cutis traducis natura Cum enim cutis,qua laxa est, qua solida, qua crassa,aut qua tenuis, decrescat,itaque perspiciendum, si quid horum aderit, acriusque perpendendum, ita non prarier rationem futurum propaginis statum conij ciemus. Etenim contingit res laxas, quod rarae sint plurimum digeri,solidas vero ob corporis densitatem minus dissipari, non secus ac tenuia,cum exucca sint, facillime contrahuntatur,4 quae crassitiem habent, optimeque enutrita sunt, ob molem intumescunt,&distenduntur. Si igitur cutis laxa simul atque tenui fuerit, verebimur certe,ut propago magnopere imminuatur, cum duae adsint causae decrementi, eaeque ueheta mentissimae, quemadmodum si densa, crassa&bene compacta sese nobis offerat, nequicquam de imminutione dubitabimus, dummodo posthac non incaute aberremus. Cum vero uel crassam eam, & raram,Vel densam,& tenuem nanciscamur,

suspicabimur aeque decrementum quoddam futurum esse, maius quidem, si densa cutis tenuis fuerit, minus vero si crassa,& laxa sit. Etenim nihil est, quod ad subitaneam contabescentiam, aeque ac tenuitas facere uidetur, cum tenuia quamprimum corrugentura exarescant.Vt maxime omnium cutis diminuitur, si cum tenuitate raritas accesserit, quibus nil est uel incommodius, uel infelicius,ad deprimendam autoritatem medici,4 ad obscuranda huius artis praestani , quae suo fine,ut decet,potiri nequeat. Quicumque ergo ad haec quae decutis natura dicta sunt respexerit, caetera enim indagari nequeunt)is decrementi in traduce progressus, artificiosa quadam coniectura assequetur,&ad mediocritatem, quae in traducis eductione circunspicienda est,proxime accedet. Quanto enim uel intensius, uel remissius cutim decreturam fore sibi persuaserit, tanto maiori uel minori traduce opus esse rescibit, modo liberalius,modo parcius cutim excindet. Hac enim regula moderabimur artis nostrae ossicia, Ut quantum fatis suerit,pro curtis restaurandis, materiei copia nobis suppetat, neque plus, neque minus e brachio resecabimus,quorum illud molestum est,hoc uero incommodum.Nam aegros uel ultra modum torquemus, uel fine suo artem defraudabimus. Cum autem actiones nostras tam aequa lance ponderare nequeamus, difficillimum sit mediocritatis limites non excedere, quare si nobis ad extremorum alterum deficiendum sit, itaque copiam potius in eductione traducis amplectemur, sarsimoniam, ceu noXiam fugiemus Etenim difficilius quid additur, quam adimitur. Igitur si nobis concessum fuerit, dum traducem educimus, curabimus certe, ut eam adhibeamus moderantiam, quam curtorum natura eXpetit, sin minus, quoniam id frequentius est, ad excessum potiusquam ad desectum inclinemus.

ua ratione cuian propago curtispartibus adiungenda t.

K I hoc pacto, quam ex causarum natura adinvenimuS, quantitate cutis traducis, reliquum est, ut rationem coniungendae propaginis, cum partibus decurtatis, tandem proponamuS. Caeterum neque unum, neque simplicem modum esse applicandarum partium, neminem esse crediderim, cui cognita sit priscorum&recentiorum doctrina, qui non nouerit Antiqui' enim,quibus mal.; .me.

iuniores consentiunt, tres modos coniungendi partem unam cum altera nobiS re med. cap. .

liquerunt. Nam aut fascijs partes constringenda sunt, aut fibulis contrahendar,aut

86쪽

ue 1 DE CUR TORVM CHIRURGIA

suturis connectenda'. Itaque nunc quodnam horum aptius sit opportunius, quo propaginem cum partibus curtis coniungamus, in praesenti disquiramus. Qua in re definienda, illud primo nobis obiicitur, quamam sit uniuscuiusque natura, facultas, quaeue utendi ratio. Nam perspectis, quae his subesse possunt copi)s,facultatem eligendi, quod ex re nostra fuerit, uberiorem multo habebimus. Vt autem a primo a uicen. E. exordiamur,sciendum est deligationis tres esse rationes, nempe ut sic dicamus, in- Fς0 ε carnatiuam, expulsivam,&retentivam. Fit ergo deligatio incarnatiua, quae proprie agglutinatoria dicenda est, fascia a medio ad principia uulneris circumducta, facto principio deligationis ex parte auersa, &media loci uulnerati, circumducendo alteram fasciae oram, uersus superiorem membri partem, alteram uero uersus inserioram .Expulsoria autem fit, si fasciam ab altero tantum principiorum reuoluimus, incipimusque ab inferiori parte membri laborantis, quam arctius constringimus, exinde Vero uinciendo moderate laxamus,4 sensim deligando ascendimus, semper autem solutius circumplectimur, quousque eo deuenerimus 'qua parte erumpenti sanie patet exitus Vtimur autem hoc deligationis genere inulceribus cauis atque sinuosis, ut & superiori, si vulnus recta,& aequaliter inflictum sit, quod labiorum dissitorum unionem requirat. Quae vero deligatio continet, nullam, quod sciam, quae certa sit, rationem obseruat, siquidem ijs partibus, quae minime constringi, angustari possunt, ut facies est,&collum solummodo adhibetur. Itaque pro earum figura,&medicaminum, quae eX usu fuerint natura uarios

atque multiplices huius deligationis modos esse, nemo est qui non uidet Verum infibulatio, quod secundum genus est, hamulis quibusdam utrinque incuruatiS, oras plagarum diductas sensim adducit,4 adductas quantum poterit, nulla uiolentia, placide constringit, non secus,ac fullones harpaginulis, ad id negotium non ineptis, pannos distenderα4 abaco suo solent assigere. Has fibulas dicunt latini graeci uero αγκτηραρα- τό αγχειν, quod quasi strangulent, quod in synanchicis fit, Cels. s.ca obstricta gula coerceant. Si igitur' in carne, quod hiet duulnus fuerit, cuius orae ε dissiculter attrahantur, qua de causa sutura quidem aliena sit, itaque fibulas imponimus, quae paulum labia uulneris tantum contrahant, quo minus post curationem, lata cicatriX remaneat. Diligenter autem hoc loco, perinde ac in sutura obseruandu est,ne prius, quam uulnus recte purgatum sit, fabule imponantur,ne quid ibi concreti sanguinis, aut coalitum impediat, aut cum putruerit inflammationem pariat, aut partes subiectas erodat. Apprehendit Vero fibula, utri sutura, non cutem tantum, sed quoddam etiam subiectae carnis, quo ualidius adhaereat, neque cutim abrumpat est autem earum iniectio, neque rara admodum, neque crebra, quorum illud non continet, hoc uero plus iusto torquet. Sed hic fibularum usus nostra tempestate penitus interij t. Solemus tandem partes dissitas suturis coniungere, atque id triplicis finis gratia, uelit agglutinentur, velit sanguis supprimatur, Vel quo labia ad temporis spatium adducta persistant. Harum prima adhuc multiplexest, eo, quod partes, quae agglutinandae sunt, diuersas incisiones patiantur, aliae quidem profundas, aliae breues, aliae latas, aliae oblongas, alia angustas alia sublatas, Una

igitur illarum interscissa sutura dicitur,& tali pacto adiministratur. Si insignis plaga

suerit, utrumque ad medium uulneris labrum acu traiicitur, quae duplicem funiculum habeat, quibus oras constringere, eosque innodari, paulo supra Dodiamet scindere conuenit. Haec ubi facta suerint, utrinque rursus: interiecta spatia transfi guntur,&simplici filo, nodoque irretita firmantur.Hoc toties, per succedentia spatia, si opus fluerit peragitur, donec Vulneris extrema rite commissa sint. Alia futura est, cum in utraque Vulneris ora tot acus, quot opus suerit, aequaliter distantes, alte impingimus,ijsque eo modo, quo rusticanae nostrates solent, filum circumpleci inius, alias quidem decussatim, sed quod magis conducit,in orbem ad formam ualem. Has in vulnere impactas relinquimus, Usque dum vulnus coaluerit.Vtimur autem hoc suturae genere in vulneribus admodum profundis, labiisque eorum plurimum distantibus, quemadmodum Iuperiori, si ferrum oblonga quidem, non tamen altius impactum est.Tertius uero agglutinantis suture modus pinnatus dici potest,etiamnum profundis vulneribus destinatus, cuius administratio talis est. Vtrinque Pennas vulneri adaptant, tum duplici filo acum accipiunt, filorum extrema nodo

87쪽

ma hodo irretiunt,4 vulneris oras transfigunt. Sic iuniculo pinnam unam ex una parte, ex altera parte alteram comprehendunt,&innodatis funibus plaga labia dissita constringunt. Id toties exinde repetendum est,quoties id Vulneris magnitu do expostulauerit. Hoc sutura genus plagis non adeo leuibus commodurnestaedmaxime profundis, daceris,in quibus periculum est,ne iuniculi traiecti,d arctius constricti,disrupta cute elidantur, sitque omnis Vulneris coniunctio uana,& inutilis. Quam tamen suendi rationem vari varie definiunt, sed cum ad nostrum negocium inepta sit, neque etiam Vt mihi Videtur, alias in usum venire possit, ideo tractare eam exactius nolumus, sed sussiciat saltem eius mentionem secisse. His omnibus numeratur futura sicca, adeo elegans,& opportuna, ut nullu dolorem, du hanc adhibemus, nullam penitus continui diuisionem in parte vulnerata inducamus. Huiusce in leuibus incisionibus atque non adeo altis Vsus frequentissimus aeque est,

atque felicissimus,&tali pacto sese habet Parandi sunt panni linei, ijsque firmi,

triangulares,vel alterius figurae,pro vulneris, aut vulnerata' partis conditione,&qinimento,quod pertinacius hereat,obliniendi, nec non ad latera vulneris utrinque adaptandi, ut minoris digiti ipatium intercedat. Hos tandem ubi exiccati,&valide cuti annexi fuerint, intacto penitus corpore, ingeniose consuimus,4 sic vulneris oras perbelle coniungimus. Non minus etiam hoc consuendi genus,ad cicatrices conuenit, quas facta vulneris agglutinatione delere,& obliterari volumus.Sunt pranerea, laliae suturarum rationes, in eum sum, Ut pereas partium Uulneratarum fiat agglutinatio, quas inferiori ventri, tam exterius quam interius peculiares esse unusquisque videt, qui autores hac de relegerit. Has γαρροραρρύας graeci vo a Celset. ea. cant, quas obliuioni hoc loco tradere volumus, cum illorum usus neque in diuersis 6. Gal. 6. fartibus ab infimo Ventre, neque in his, quae nostrae operationi subijciuntur,cele 'ς b mς ε randus sit. Has itaque suturarum species ad primum illud genus, quo vulnera agglutinari solent, omnes referri certum est. Sanguinem vero persuturas supprimi- mimus, cum primuro vulneris oras hinc inde traiicimus,&rursus ad principium, unde suturam exorsi sumus, recurrimus, rursusque prope pertundimus & denuo regredimur, , antea, acus transfigimus, illudque eo usque facimus, donec partes hiantes connexerimus, non secus ac pelles, aut telas,aut tale quid consuere homines a talent.Suturae huius usus est,si quandoque ob ingentem prorumpentis sanguinis impetum,dum vulnus amplioribus vasis inflictum sit,neque medicaminibus, neque alijs remedijs copia conceditur.Postremo tandem vulnera consuimus,ut ad quoddam spatium temporis labia vulneris coniuncta permaneant, donec partes illete, quae hiabant, perfecte conuenerint, ciccreuerint. Competit sutura haec,si in carne aut parte molli vulnus acceptum sit,& insigniter partes dilaceratae sint,atque non nihil carnis iiijs deficiat.His igitur sic definitis,ut ad institutum redeamus,manifestum est non modo neque fibulis, sed neque deligatione culaneum traducem cum partibus curtis coniungi posse. Nam connexionem illam, quae deligando fit, agglutinantem, qua frequenter discisse partes uniuntur,faciei natura penitus respuit. Nec fibularum usum recipit, cum praeteruehementes dolorum stimulos,inflammatio subeat aliaque affectuum: genera, quae curtorum cum propagine accretionem uel interrumperent, Vel omnino euerterent. Superest igitur futura,&illa praesertim, quam interscissam vocavimus, quandoquidem non solum superficie tenus, sed altius etiam acus impingenda est, ut extrema partium orae rite committantur,& fideliter commissa ad persectum usque coalitum haud difficulter cust diantur. Reliquos consuendi modos plane reijcimus, quod ad nostram operationem accedere nequeant,quod qua ratione fiat,Vnicuique manifestum est. Verumtamen quo pacto cum propagine curtae partes persuturam committendae sint suo loco rectius docebimus.

88쪽

qua corpora aptio sis ad hanc operationem , s nunquid omni bus anni temporibus atque idam praestare liceat

i Ei cum plura sint, quae in omni actione concurrant,aut necessitate quadam consequ/ntur, quemadmodum patet ex rebus vel natura uel arte factis, ubi praeter materiae app ratum, te instrumentis,& de idoneo tempore ad constructionem habetur ratio,sic praeter propaginem, qua mutilata membra resarciuntur,& alia nobis offerri contingit, quae in hac singulari operatione, non secus ac muniuersa medicina usu venit, perpendenda,&circunspicienda sunt.Differt enim,ut cum Hippocrate loquar, corpus a corpor aetas ab aetate, affectus ab affectu, te pus a tempore, in quo homines aegrotant. Nam aliqua horum,aut omnia si morbis aduersentur, plurimum ad salutem conferre, plurimum etiam si natura sua conspurent, malorum uehementiam intendere, omnes norunt. Circunspicienda igitur sunt in hac operatione,temperies corporum,eorundem habitus,artaS,nec non anni tempus ad operam idoneum, ex quibus ipsius artis euentum,& operis gratiam pendere uidebit nusquisque, cum singulorum vires perspexerint. Habent enim hanc potestatem,&essicaciam,vt vel obsint Vel prosint,vi causas huius actionis,aut confirment, aut infringant, atque ut operis exitum vel morentur, Vel accelerent. Sud haec manifestiora erunt nobis dicentibus Exordiamur itaque a temperamentiscin porum,quorum aliud est ρυκρατον,&quadratum,alia vero, quae a bonitate huius recedunt, vel calida sunt, humida calidi sicca, uel frigida & humida,frigidavi sicca, quaeque& passim a praed0minio sanguinea biliosa, pituitosae, melanch0liς

Arabes nuncuparunt. Principio itaque aptissimum fore, atque ad huius cnururgiae persectionem commodissimum, ipsum corpus ξατον, nemini dubium est. Maximus enim in eo est qualitatum consensius, uires calidi,humidique frigilii,&sicci neque superant, neque superantur, sed maequilibrio constitutae sunt. Quod tanquam regulam atque normam vafidam absolutissimam, ut&in caeteris artibus usus obtinuit, in operando optimus quisque medicorum sibi proponit, idque est omnium sermone purissimum,& ab omni praui humoris sece repurgatum,ideoque exactissimi operis successus, si quidem aliquando sese offerat, expectationem nobis praebet, aut quam minimum a scopo suo deflectentem Etenim in hoc opere perficiundo spectanda est propaginis opportunitas, considerandaque insitarum partium coitio,& perpendenda unionis elegantia, quorum singula in hoc medio corpore,4 quadro adeo ad normam respondent, ut ipsum daturae exemplar res rant. Nam in propagine nihil est, quod desiderari possit, uel ad medi0critate , vel ad decenti m,cum partes illa sic satis molles crassae durae xtenues fuerint. Sic coloris elegantia in quo magnufartis applausus est, ijs adiungitu Sic Rulla mora est, quindi exacte, citissime, citra omne incommodum parxes insitae cum caeteris uniri possint.An quisquam dubitet, magnia corporis Ruritate, nulla psnitu redundante illuvie, ubi singula moderata sunt, coalitura p*rtium, dummodo nilem

ternum refragetur, haud bene posse luccedere quo M9do hac naturae benignitate opus periclitabitur ξ qua ratione fine suo natura spustrasὶtur, cum 'mnia ad illam polycleti regulam, incorporibus sinceris aequa lanccaministrantur Sancuti hic nullus relinquitur dubitandi locus, ita certissima salutis spes est, ' uam citissimae unionis expectatio. Non enim ab iri tercurrente humurum labe,quod naturae opus est, accretio partium aut praepedirii loquendo secundum naturae fluxum aut euerti potest. Quin ad caetera bona, hoc commodum quasi auctarium,accedit, quod coniunctionis nec leuia quidem initigia post coalitum remaneant, adeo

egregie iecenter natura architectatrix opus suum promouet, dummodo infacienda unione omnes numeros ipse medicus impleuerit. Non enim nos hac ex parte arti patrocinantes, Vana quadam ostentatione falso legentium aures tenebimus,&delhoc mirando naturae opere audientibus blandiemur. Nam certoen

89쪽

bis credant volumus,hanc pulcherrimam coalitus speciem,&in iss corporibus,quς vulgariter sincera nobis obtigerunt, non leui nostra cum admiratione persaepe ui sum esse, quod cum fiat, quando a iustitia, & aequalitate corpora desciverint,an de sperabimus in omnium praestantissimo atque optimo corporis statu, haud secus posse fieri Quemadmodum igitur temperiem hanc caeteris praestare,& longo interuallo, tam actionum probitate, quam operum constantia,anteire omneS norunt,ita nobis constitutum sit, hanc eandem omnium certe in hac operatione esse accommodatissimam, siue traducis substantiam , siue insitionis robur,&celeritatem, siue coalescentiae decus, ienustatem ob oculos proponamus. Que certe non omnia conueniunt, aut siquidem conuenerint, non ea moderantia in illis temperamentis, quae a bonitat &aequalitate huius primi recedunt, dispari inter se elementorum concursu extructa sunt.Sane autem,ut eorum ex recessu,&accessu inspecto medio, magna est diuertitas, ita minores uires aut maiores,vel ad ornamentum,Vel ad operis persectionem consequendam secum asterunt, inter quae quod calidum est,

atque humidum primas certe obtinet. Cum enim optimo illi proximum sit,& paululum a mediocritate deflectet, itaque, propaginem, haud vulgariter dispositum,& certum,&celerem partium coalitum pollicetur. Nihil enim nobis non promittere possumus, cum suauitas caloris,&humoris benignitas abunde adsint. Accedit, coalitus decentia,ob cutis mollitiem insignem,longeque optim m. Huic temperamento, illud, quod biliosum Vulgo dicunt, succedit, in quo ob caloris Vim, atque adeo ob siccitatis Virtutem , argumenta citae accretionis adsunt, non tamen usque tuta,& periculi vacua, Vt animos nostros confidentia suspendant, parum cautos in operando reddant. Vbicumque enim calor opifex inualuerit, certum est unionem partium fieri, nec eam prorogari,cum subsidium non ita leue ipsa siccitas conferat. Nam humiditatis expertia facillime concrescunt,Cuius gratia honestam etiam atque decentem symphysin expectare possumus. His utem bonis nonnulla incommoda,eaque grauia sese insinuant,vsque adeo nullum egregie aptum, praeter illud unum moderatissimum reperitur corpus,ut insitionis ratio expostulat. Nienim corpora haec probe expiata fuerint, videbimus promptissime suscitari erysi- Pelata, inflammationes, herpetas, ulcera,& alia huiusmodi, quae aegris non minimum molesta sunt,& haud leue negotium medico facessunt, cum acris ille tumor, efferus per dolorem e sede sua uocatus in cutem euolauerit, Sparteseas Veleroserit, vel in molem sustulerit. Hoc autemdicet alias praesertim tamen circa insitionis tempora sentingit quam dubiam non minus,&fallacem reddit, excidendi traducis ratio. Nam in rarae adeo,ut solent esse teXturae corporibus, nec crassa cutis, nec compacta est, ideoque excisa corrugatur quam primum, exarescit. Hac igitur de causa ad nostram operationem vitiosa corpora inepta fiunt, sed quia mature satis partes, decenter coalescant,non secus ac caepera,etiam Opportuna suCrint. Sed incommodius multo si superiora respiciamus, em peramentum frigidum, di humidum est,pl urimumque distat, quam ut artisosticia in eo contreetando, recte Praestare liceat, tam ob inimice frigivitatis noxam, quam inhumidi impurioris redundantiam. Cum enim partium unio calorinatiuo accepta feratur, nihil sit in

animantis corpore , quod huius opem , in in agendo uirtutem non requirat, Perbelle quidem, si vigeat, unionem succedere credimuS, eandemque languere,si contabuerit,d diuturnam moram trahere non dubitamuS. Horum alterum quidem in temperamentis iam antea dictis Videmus, alterum vero in iphlegmaticis Corporibus experimur, in quibus ad reliquorum mδlorum farra aem hoc incommodum accedit , quod nullo in Genio ad eam huius aris bonitatem perduci queant, quin semper impRri humoris fomenta re1ideant, quae denuo repullulent,&ciborum aggestione ea nus eluxurient, Ut semper noua auxilia eX poscant, sem- Per nouas turbas medicis moueant. Atque haec causa dist cur post coalitum pro Pag albicet, quandoque vero defluat, di qua ratione rur, quae liuore suffusa, odiose adeo nonnunquam turges . t ViX quicquRm ingrδ-tius,& indecentius esse possit Etenim exiguum caloris natiui robur est,quod sordi- iduni illud phlegma subigere,&ad mediocritatem nequiereducere, quique cael HShinc inde ingruentibus iniuri haudquaquam obsistit. Nec rite adeo adsimilitudinem

90쪽

ue DE CUR TORVM CHIRURGIA

tudinem narium ea, quae in brachio cutis est,accedit, quin semper suismet indiciis

sese prodat,&pallore contractione &flaccescentia matrem manifesto referat. Vnde, propagines, quod aliud incommodum est, angustas nimis,&breues esse necesse est. Haec igitur omnia, quantopere impedimento sint, ad operis perfectionem consequendam, pristinam faciei honestatem restituendam, nemo est, qui non uideat, praecipue vero ob partium coalitum, qui ad tantam nunquam peruenit decentiam, quantum Vel gratiae, Vel Venustatis, iam enarrata temperamenta consequuntur.Succedit tandem melancholicum, quod unioni faciendae,& hac unica nota pituitoso praeserendum est, cum humoribus minus scateat, sed partium si citate coalitum apprime promoueat. Id tamen omnium ineptissimum esse dicemus, cum tanta,quanta est, caloris penuria nihil moderati nobis suadeat, sed conatus nostros inanes reddat,& precipue,quod ad coalitus tempora,vel cita vel tarda

pertinet. Nam de propaginis similitudine cum ipsa curtarum partium cute, illud profecto magni interest, quod altera pilosa,altera depilis sit, haec glabra,illa vero hispida, ideoque plurimum inter se dissentiant. Hoc enim genus corporum fuliginosum est 4 siccis exhalationibus plenum, unded pili nigri, densi in cute succrescunt, quos una cum propagine ad partes laeves&depiles, ipsas scilicet nares transferunt. Quid, quod nec eam ubertatem propago praestet,quam Opus requirit, nec eam, si coaluerit, gratiam, quam nobis proponimus ΘCum enim corpora haruarida sint & exucca ideoque tenuia aracilia, non abest quin excisa a brachio, quamprimum cutis decrescat,&quem plenum esse praestabat,atque crassum, tr dux exarescat. Quod tamen non ita graued molestum esset,nisi pars post coalitum

liueret,& quasi exusta sit nigresceret, quo nihil ad aspectum esit deformius nihil inhonestius. Id autem primo impetu, paucis a peracta insitione diebus minus conspicuum est', appetente tamen frigore, iraesertim circa initia post unum uel alterum coniunctionis annum, quo tandem flos ille coloris perit, uenustatis gratia Euanescit. uod incommodum cum pituitosa propagine commune est. Quoniam ob caloris, quae his propria est, imbecillitatem, atque adeo ob insignem illam, quae

fit in traductione naturae concussionem, haec ultima temperamenta mire consentiunt. Quare necessario fatendum est,cum latio id suadeat,& experientia, sortissimum telum, confirmet, inter tot humanorum corporum discrimina, illud quod moderatum est,&caeterorum exemplum, si modo aliquando contigerit, ad dissitarum partium unionem longe aptissimum esse posthaec Vero quae calore uegeto polleant, temperamenta succedere: tandem autem pituitosa melancholica subsequi, quae omnium ineptissima,& ad subeundam hanc curtarum operationem, minus accommodata sunt. Porro ab artis huius septis reij cienda sunt illa corpora, qu praua eluvie, teterrimaque humorum sentina, obuiscerum uitia perfusa sunt,&a medicis cacochyma,& mali habitus dicuntur.Plurimum enim interest,utrum corpus sit cacochymum, an vero pituitosum dicas,aut carierarum intemperierum nota insignitum. Nam praeter reliquas differentias hoc maxime distantuquod illud mora bosae constitutionis soboles sit,haec uero sanitatis limites non excedant. Abigenda igitur sunt corpora cacochyma, quod imperante humorum prauitate, fieri nequaquam possit, quin liberalius etiam exinanita, ad hoc opus chirurgicum subeundum apta reddantur. Nam foeda illa succorum labes omnem unionis spem subuertit,&operis progressum affluentibus hinc inde sordibus plane demolitur. Quid, quod

surculus maxime tenuis rarus sit, Omnesque partes, quam exiguo calore polleant. Quid, quod nec praecisa propaginis educationem concipere possumus, cum prae calore imbecillo quam primum consenescat,& ob alimenti prauitatem prompte contabescat. Quibus quandoque mala qualitas,& uenenosa,ex corporis penetralibus excita, sese insinuat, quaecum callum coalitarum partium suspendat, eas apte,& concinne coniungi prohibet. Releganda itaque sunt eiusmodi corpora impurissima, 4b huius operationis genere remouenda, quod ea maXime pura a que sincera esse fas sit,& nulla, aut quam minima labe insecta intcrum neque omni aetati hoc opus conuenit, sed inutilia sunt,minusque recipienda senum,&iu rorum corpora, quorum haec operationem totam suspendunt, illa uero traducis

coalitum quod in opere conficiendo primum est, dissi item fore portendunt.

Etenim

SEARCH

MENU NAVIGATION