Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Etenim evanescentis caloris incommoda senectus excipit, haec cutis marcorem ac fert, haec individuum comitem pituitae prouentum secum rapit, haec caeteris malis, offensis obnoxia est, quae partium Vnioni,4 confirmationi obsunt, omnemque operis euentum sutilem,& inanem reddunt. Cum enim ipsa natura sua frigeat nec Occurrentis aeris iniquitates a se propellat, itaque exiguam aut plane nullam de salute spem concipere possumus. Quamuis Vero puerilis artas vim caloris,& humoris probitatem promittat, quae duo ad absolutionem operis sine controuersia prima sunt, atque maxima, attamen ob motus impetum d sensuum uiuacitatem nequaquam cum nostrae committi possunt, Non enim pueri vel deligationis toedia perferre possunt, vel suturae, incisionum tormenta uincere,quae licet momentanea sint, sunt tamen acerrima,4 extremi doloris plena,ideoque constantia,& animi sortitudine, quod abest a pueris, superanda. Nec corpora eorum, quod forsan caput est, quia mollia sunt&prompte dissoluantur,oppugnari pharmacis queunt, cum tamen obesoracitatem, excrementorum congeriem nihil minus non ex usu foret. Non negamus tamen aetate hac, si corporis ea,4 animae moderantia accedat, hanc chirurgiain exerceri posse Fatemur quidem in illa naturae clementia artis opus non esse difficile, sed ut id exequaris, per media eo contendas, haud ita facile qua de causa,vi unicuique huius aetatis incommoda pateant,haec submonuisse voluimus. His enim perceptis, si qua daretur artis exercendae occasio,intelligant Uelim medici, qua eis cura opus sit, solertia, qua prudentia, ne artis dignitatem imminuant, mominis sui famam incaute prodant. In caeteris hominum temporibus iuuenili scilicet, consistenti, alacriter ad opus accedant, moliantur, agant,

conficiant, nullus est metus, nulla suspicio, quin recte cesserit negocium, quin ad umbilicum, quod aggrediaris, prospere perducas. Superest modo,his sic positis,ut de anni temporibus considerationem instituamus, nimirum, nunquid quacumque anni parte hanc operationem celebrare liceat,4 quodnam operi perficiundo illorum magis conducat. Cum igitur haec nostra actio species quaedam insitionis sit, aut saltem illius simulacrum, quam singulis anni uicibus, haudquaquam faciendam rerum rusticarum peritiasserunt, itaque ad eius eXemplum hoc opus neutiquam quocumque tempore, & sine discrimine administrari posse, forsan uidebitatur. Sed aliena haec est a Veritate sententia, nec accipienda, cum nihil obstet,dummodo caetera rite adhibeantur,quin aeque ipsius artis effectus tam uere autumno, quam aestate & hyeme nobis promittamus Absimilis enim est arborum natura ab hac nostra essentia, uel saltem caloris, ad quem singula referuntur opera, ubertate faecunda, quaevi in hyeme asperrima plurimum viget, inter acerrima frigora ualide munia sua exequitur. Cum enim inserioris multo conditionis sint,vi terrenae substantiae arbores, nec tanta caloris copia, quanta est in hominibus,& adeo benigno Mimento persundantur, ideo rigoris impetu uehementer percelluntur,algentque partes earum extimae,& presertim quae a corde siue iecinore huic enim quid simile illis uegetandi vim impertit longius absunt qua ratione iusitionem agricolae, statu caesi inclementiori & algente moliri resormidant. Veruntamen fieri nequit in humanis corporibus, ut usque adeo restigescat culanea regio, quin inepta penitus huic nostro negocio futura sit,& incommodadtaque caloris redundantia atque in tanta ubertate humoris benigna uisad genus ossici chirurgici, quale nos exhibemus, singulis anni partibus, uel rigente caelo, vel aestuante praestari posse, sat superque nobis persuadent.Non tamen relinquitur,quin in hoc annui cursus discrimine, dum caloris cum siccitate, frigoris cum humiditate commutatio fit, alia tempora, alijs praestent, uel maiorem perficiendi Operis,uel minorem occasionem afferant. Sed sciendum primo, quod non tam conficiendi quam stabiliendi vi confirmandi operis sit habenda ratio, & quidem per proximos menses, quae opus ipsum subsequuntur. Cum enim insita cutis,& curtorum materies,eude natali alio translata,&amico matris ubere destituta, in alieno&insolito solo nutriatur, sane credendum est,in eductione sua,& eo, qui factus sui tram spositus,illam plurimum concuti, conuelli, dabefactatis suae natura uiribus, ab ingenita temperie maxime recedere,quae incommoda assuetudine sensim fadta,& diuturno commertio tandem emolliri, & tolli necesse est.In partium igitur anni opportunitate dijudicanda

92쪽

ues DE CUR TORVM CHIRURGIA

dicanda, ad opus ipsum,& ad operis confirmationem consilia dirigenda sunt, dummodo singula cum naturae consensu, gratia peragere elimus. Quae tandem rata,&firma sutura sunt,cum temporum anni uireS,aceas,quas secum afferunt noXaS,&utilitates perpenderimus Ver primo temperatum est, sanguini copiosovi benigno gignendo commodissimum Haec anni pars si non ob alias saltem ob eas quas de temperie corporum rationeS adduXimus,huic nostrae chirurgia satis opportuna est. Nam uniuersum corpuS, calore, & humore clementius fouetur, atque adeo ipsa cutis, quam hac de re felices operis nostri successus promittere,& abunde polliceri, nemo non Videt. Vt enim corporibus temperatis omnia benigna sunt, sic neque moderata tempora nobis aduersa erunt. Veri succedit aestas, caliditate, &siccitate esseruescens, affectionibus certe aptissimis, quae certam,d minime fallacem partium Vnionem spondeant. Sed forsan minus ex usu esse videbitur, quod aestuante tunc humore acri, ebulliente, surentes succi in cutim facile excurrant,& magnorum symptomatum Velut erysipelatum, herpetum, carbunculorum, metum incutiant. Reij cienda autem sunt postremo duo tempora, quorum alterum inaequalitate sua,& frigoris exuperantia interturbat coalitum partium,&prorogat, hoc vero cum frigore,& humore molestum sit,ipsi cuti algenti iam,& ob trabis plantationis impetum adhuc languenti, quascumque aeris externi inclementias communicat. Quare cum ipsa curtarum partium insitio, caloris, humoris ubera talem eamque lenem, lenignam requirat, nemo hercle inficiabitur, ver maxime caeteris anni partibus praestare, inter alia requirere, ut ei huius operisse sectio nuncupetur. Hoc enim uniuersum corpus suaui calore perfunditur,4 mitissimo omnium humore scilicet sanguine irrigatur Sed cum caloris vim adhuc Ggetam, cum pauca ligine coniunctam propaginis confirmatio eXposcat, itaque

operis incremento, Iabilimento ipsa aestas dicari debet, in qua siccitas, aestus dominantur, quibus, & agglutinatae partes ab excrementis vindicandae,& largius

instaurandae&roborandae sunt.Caetera Vero anni tempora,quam plurima incommoda secum asserun tanto maiora, quanto cyus autumni noxas,hyemis molestiae excipiunt,unde corporibus extra rigentibus,& excrementorum frigidoru copia perfusis,& connexionem partium morari, & dubia adhuc sanitate propaginem assici,nec ad integrum robur peruenire posse necesse est Statuendum est itaque uer num tempus, laestatem nobis conducere, alterum quidem,Vt insertio partium e rumque unio succedat,alteram vero ut partes unitae instaurentur confirmentur: at hyemem, lautumnum inepta esse&in hoc opere praestando essugienda, non tamen usque adeo iniqua, ut artis beneficia omnino irrita faciant. Nam,& succensis hypocaustis,4 igne excitato propulsare iniurias hyemis,aut corrigere ualemus: nec tanta autumni est immoderantia, quin ut eam temperemus, desit ingenium, quod utique, huius, & alterius uehementiam praeter alia integumentis,4 pellitatius animalium, sat bene arcere, insitum cutis surculum tueri possumus Atque haec sunt, quae in opere faciendo , non secus atque alia in consultationem cadunt. Quamuis enim minus necessaria sint, nec in ijs operis summa consistat, attamen quod plurimum interest, cuiusnam conditionis sit,&aetatiS, quem curandum susceperis, cognoscere, io minoris momenti est, qua temporis occasione opus tuum aggrediaris , ideo umquam a medic prudenti eorum obseruatio, ut etiam hoc loco fit,neque contemni potest, neque aspernari debet.

93쪽

An ex alieno corpore, anteia exproprio radux eligendusit.

V m uero de propagine culanea, seu decute traducis educenda, cum sermonem facere nobis ex ordine constitutum sit, ideo duo illa in primis consideranda sese osterunt, nunquid ex alieno corp re hunc traducem secernere liceat , atque si id licebit, an id praestare, necne satius fuerit, de quibus breuibus agendum. Sed Ad rem accedamus. Traducem ipsum ex alieno corpore desumi posse,iam

autoritate, quam ratione comprobare confidimus. Si enim caloris insiti vim, ataque temperamentorum in hominibus naturam eorumque amnitatem,nobiS proponimus, itaque haud absurdum esse dicemus,4 impossibile, quin ex alieno corpore, atque id nulla cum dissicultate secernamus.Quid enim obest,cum caloris sublidio, unius corporis partes, longeque dissitas, ad unionem vocari Videmus, quin eundem effictum in diuersis corporibus nos assequi posse asseveremus. Etenim causa haec haudquaquam diuersa est, sed cum calore nostro congenea, cum, tOminum temperamenta non usque adeo diuentiant, ut haec suarum putium consortia neutiquam patiantur. Conueniunt enim, si non alio, saltem humanae speciei nota, isti gie, cuius ea vis, iotestasesse videtur, ut nihil non factu possibile sit, . nec aliquid obstet, quod haec coniugia diuersorum corporum prohibeat. Nam cum non solum plantae, quae quidena uirtute, non autem genere diuersae sint, ut est generosa uitis cum ignobili, adductae prius,&colliun in idem ingenium abeant, quod ex Catone supra monstrauimus, uerum etiam dispares sormis,4 Viribus arbores coalescant, atque quod insitum est, naturam eius, cui inseratur, in se conue tat, ut 'lumella re ipsa oleae,&ficus exemplo ostendit, Quanto magis cutem ipsam traducem, ex diuerso corpore decerpi, in alienam sedem transponi posse censebimusὸNon enim usque adeo ingens naturae intercedit dissidium , cum homines inter se specie conueniant, nec tanta est, nostrorum corporum, quanta reperitur plantarum diuersitas, quas tamen paruo negotio sub easdem coniugisleges adduci, mutuo naturae uinculo connecti, non sine admiratione videmus. An ueroqv ndoque id generis curta ex alieno corpore restitui fuisse uisum fuerit, cerie neque legimus, neque audiuimus,neque attentavimus unquam,neque,qui hoc concedat, Vt sese frustra excrucient, uix nobis persuadere possumus. Verum satiusne fuerit,hanc resectionem ex alieno an ex proprio corpore moliri am utrinque propositis rationibus discutiemus.Hae quidem ex opere ipso nobis petendae sunt.Nam aliunde eas arcessere nequaquam licet. At primum illud, praestare magis,ut alieno corpore petamus traducem, fortassis nobis persuaserit, quod hac ratione ut opus perficiamus, non contemnendi boni participes reddamur. Cum enim potiora artis momenta in propaginis bonitate consistant,d hoc uniuersa operatio tanquam finem,respiciat, ut operi dignitas sua, pulchritudinis decor accedat, itaque proculdubio exanimi sententia, his potiri possumus, si traducem ex corpore sano florido, Iucculento seligamus,4 quae morbosa sunt, decolora,& etaeta respuamus. Etenim propagines in corporibus quibusdam non integris, adeo exigui momenti, ita nullius ponderis esse contingit, ut operosum sit aliquas saltem operis partes explere,nedum omnes illius numeros absoluere.Tanta est coloris sceditas,tantuScutis defluxus tanta symptomatum prauorum ex incisione suspicio,quae maxime Ope rationi huic aduersa sunt,4 operis dignitatem non solum imminuant,verum etiam confundant. Nec illo ut medeamur licet cum nulli da tum sit,uel quocumque ingenio, pellem suam immutare, di naturae dissicultates euincere, nisi diimcuher admodum, ac diuturno temporis spatio, quod apud patientesinostros,haudquaquam loecum habet occurremus itaque his incommodis, iorum uim eludemus, si eam Propaginem, quam aliena corpora, integra praestare possunt,operi nostro adhibeamus,& quem morbo a corpora exhibent, ab insitione reijciamus. Atque haec ratio plurimum ponderis habet, cum a fine petita sit, causarum principe,ad quem potissi

94쪽

potissimum animi aciem intendimus, quique omnium actionum nostrarum dux quidam est, es arbites sunt autem,& aliae fationes,quae nobis fidem fortassis sac

rent,quo minus ex eodem corpore, quod nobis obiectum fuerit, traducem depromamus, quae omnia delitijs quorundam potius,& animi abiectioni, quam uescurationis decori, uel meliori operis conditioni subscribunt Aiunt enim nonnulli,si ex alio corpore traducem sumamus, nos hac ratione essicere, ut foeuos eger cruciatus essugiat, caeterasque eius generis calamitates deuitet quam plurimas. Has distinctius hoc loco enarrabimus, ut ijs perspecu is, quid sentiendum sit,ex rei ueritate definire possimus. Haec autem omnia quaternario comprehenduntur. Dum enim propaginem primo educimus,& ad insitionem paramus: dum propagine insita totum corpus ad coniunctarum partium salutem componimus, noh potest fieri, quin uehementer torqueamur, insignecdolorum vellieationes perpetiamur. Etenim cultris cutis incidenda est,acu pertundenda est,suniculis constringenda est, brachium uiolenter attrahendum, capiti imponendum, nullisque motibus non concutiendum. Sic corpus iacendo continendum,4 velut in carcerem quendam,

conij ciendum est, quod alioquin liberum, integrum sua munia explere eXpetat. His accedit, brachi turpitudo, quam in propaginis eductione insigi necessum est, & partium illarum languor, cum inducta cicatrice caloris pristina benignitate

destituantur, multo,quam ante,ad motum ineptiores fiant. Quibus adiungitur, quod illuc passim, velut ad reliqua solet uulnerum uestigia, excrementa promptiis. sime confluant, quorum uel tenuitate, uel acrimonia, uel aliena qualitate pars illa intumescat,& ulceribus assiciatur. Expetendum itaque,ut aliena corpora protraduce excidendo, inserendo substituantur propria uero, singulis sua,quantum poterit, a doloris saeuitie, abracliij deformitat &imbellitatria caeterisque incommodis illaesa, innoxia conseruentur. Atque haec hi homines plus iusto scrupulosi contra hanc operationem in medium afferunt. Si autem singula expendamus,illud unum duntaxat, quod ab opere argumentum deducitui non nihil urget reliqua uero, ut sectionis doloris, curationis toedium usque ad insitionis tempora,cicatricis deformitas,&brachij imbecillitas,aut si quid aliud restat, leuiora sunt, quam Ut reiecto proprio corpore, aliena ndateriei subsidio opus sit:Cum enim nobis propaginis secernenda detur optio, tuaim aliquando meliorem esse praestaret, nonnunquam uero alteri, quae penitus inepta esset, supponi liceret id utique non negligendum est, cum operi ipsi, operis decori conserat,ad quae omnem ingeni aciem intendere, Omnes prudentiae conatus dirigeTe, quod ita artis ratio praescribat,diligens artifex, callidus haud immerito cogitur Veruntamen si operis summam periclitari contingat,& maius damnum fuerit, quod feceriS quam commodum, quod consequaris,quare nemo sanae mentis suaserit, Vt ob leue quoddam pulchritudinis& indolentiae lucellum, totam operis brtem in dubium reuocem US. Qiuod sane contingit si alieno in corpore hanc praestare operationem conati fuerimu S. Cum enim insitione facta, uel magis, ut proprio uocabulo rem significem ess ctum, inquam,propaginis cum curto nas uel labijs persuturam coniunctis,coalescentiae incumbimus, continendae sunt partes quam arctissime, Ne tenore ac regula con seruandae, ut neque minimum, si fieri possit,hinc inde dimouaeantur, ne distractis illis, aut contortis, uel oblique, uel transiuersim, uel minus pert inaciter uniantur, sed uitiose,&inualide coales c ni Sed quo pacto; quod in aegras perquam facile est,illam duorum corporum, seu compositionem, seu deligationeina constituamus,adeo arctam,vi consentaneam, quod par sit perficiendo operit Certe ego ex me uidere nequeo. Qua ratione efficere poterimus,ut corpora contutacta, coalitum partium haudquaquam destruant, aut aliquatenus non corrumparat Quae enim non incommoda sequuntur, circa uigilandi,taut dormiendi temporri,ubi naturae operibus uacandum, ubi alimenta capienda sunt,seundum,si quiescem dum,si standum,si sodendum, si caetera necessitatis peragenda sunt. Hic qua ratione ad eam mode rantiam accedemus, quam, quae peragenda est partium coniuncto requirit. Itaque nemo non uidet, ex colligantiae dillicultate, incommodorum, quae bina corpora, si coniungantur', consequuntur, necessitate quam dubios, si non inanes peni tus effectuo arti,sOre,vi eo magis, cum neque actio in proprio eius, cui medemui,

corpore,

95쪽

corpore, haudquaquam uacet periculo. Satius igitur fuerit hoc intentatum relin quere,&qa aecumque tandem, illa sint quae operis uenustatem,&actionis iucundi ratem imminuant, incurrere potius, quam totum opus in discrimen adducere. Hinc superuacaneum esse patet, ut illi respondeamus, qui uel decori brachi consuta lentes, uel sensu proprio blandientes, hanc operationem in suis corporibus de treci ant.Non enim ea Vis est tormenti in scistionibus, non ea toedi magnitudo,dum ad insitionis usque tempora curatio facienda est, non tanta Vulneris foeditas, aut cicatricis imperfectio, quemadmodum hi morosuli, aut si uis delicatuli sibi proponunt, ut cum leuia haec,& momentanea declinare malint, eorum,quae potiora sunt, quorum gratia auxilium artis implorant, eorum inquam,aleam subeant. Omnitatius itaque liquet hanc chirurgiam magis in proprio quam alieno corpore expetendam esse, cum in illa sit operis, utcumque fuerit, spes certissima, haec vero pericu-

Ium insigne. quin imo de toto negotio quandoque desperationem secum afferat. His porro, illud argumentum dij ciemus, quod aspernandam esse ex alterius corpore insitionem, iecipiendam eam, quae e proprio sit, magis approbauerit, proposita scilicet dilficultate, quam in cutis secretione, adhibito prius propaginis examine, ubire necesse est. Quis enim acerrimo adeo ingenio illam proportionis notam, quae operanti recte obseruanda est, distinxerit RQuis eiusdem vim facultatem rimari poterit Quis illius magnitudinem vere expesserit'Quapropter in iudicio adeo lubrico, fallaci non confugiemus alto, quantitatem traducis assi gnabimus, sed ea, quam natura assignauerit, mensura,&delineatioue uti satius est. Quem ineffabilem naturae apparatum in singulis, quos adhuc uiderim, aut in manibus meis habuerim,mihi obseruare, contrectare licuit. Nam exquisite adeo ad

modulum curtarum narium cutis brachij conuenit, ut iam dium naturam huic ope

ri penum quendam praemeditatam,& succedaneum quid,si quid sinistrum naribus contigerit, hic seposuisse credas. Itaque admiranda est illius prouidentia quae singulis rebus nihil non propri elargita est,in id obseruauit unice,ut unicuique suum

rectum sit atque conueniens In cuius contemplatione illud uerissimum esse com perimus, quod ab Ecclesiaste sapienter enuntiatum suit cuncta ' fecit Deus bona a deles . in tempore suo,&mundum tradidit disputationi eorum, ut non inueniat homo

opus, quod operatus est ab initio mundiusque adfinem. Et rursus L intelleui h ςοςs

quod omnium operum Dei nullam possit homo inuenire rationem eorum, quae fiunt sub sole, quanto pluS laborauerit ad quaerendum, tanto minus inueniet. Eam si dixerit sapiens se nosce, non poterit reperire. Praeterea:cunctae reSditnci e Eeses Lles, non potest eas homo explicare sermone. Sed enim ei hac pessima occupa d Eccles ibi. tione, quam ut idem mei dicit, dedit Deus filijs hominum, ad eiusdem cognitionem,&suturorum bonorum haereditatem maximum argumentum elicimus. Veruntamen haec alibi.Nunc illud sussiciat,dissicillimum,& sere impossibile de propagine iudicium, atque singularem illum indiuidui characterem omnino dissuadere, quo minus in alieno corpore hoc opus aggrediamur. Etenim huius proprietatis ea uis est & potentia, ut coalitum si quis accelerari,& symphysis decus adaugeri,quin si minimam quidem operationis partem sese assequi posse crediderit, hunc plane

superstitiosum,4 in disciplinis physicis male sermatum esse existimemus.

96쪽

cap. 26.

quid sirioserint antiqui, recentiores de curtorum restauratione,s an hac n ira illis conuemaut .

Vero ulterius progrediamur, uere illud esse discutiendum primo censeri potest, nunquid ueteres medici, quorum operain comperiendis,&explicandis artis onacijs, singularis fuit,quique curtorum cognitionem qua dantentis attigerunt, hanc artem praeceptis, pro operis exigentia, opportuno illustrauerint:&quid neotericorum nonnulli, atque sua tempestate omnium consensu clarissimi uel scripserint, uel indicauerint, Ex priscis qui aliquid hac de re tradiderunt, Galenus est, Cornelius Celsus, faulus Aegineta, quorum Virorum sententias primum annectemus, neotericorum decreta subiungemus, ut commode posthaec nostra cum illis conferri queant. Vt autem primo Galenum consulamus, is in hunc modum retulit diximus' de eius, nodi rationibus in sermonis progressu, aeque profecto, ut decurtis id genus, quae κολοβ-ατα graeci appellant, quippe ita Vocant, quae inlabijs, aut narium alis, aut aure deficiunt.Nam methodo curantur haec quoque primum quidem excoriata cute, deinde adductis coniunctisque inter se cutium oris, ac utriusque, quod callosum est, detracto,mox quae reliqua sunt,assutis atque agglutinatis. Et rursus, si digitus' desit, inquit, uel tale quippiam, restituere id prorsus non

licebit. Sane proditum, te praeputio prius est, quemadmodum id quispiam instauret. At quae in naso, Vel labio, Vel aure curta sunt, ea quidem, ut refecisse non liceat, ita decorem aliquem his ad ij ciat, si quis diuisam utrinque cutem mox in Vnum conductum, queat agglutinare. Atque haec est Galeni sententia Paulus Aegineta aurium detruncationes, ac labiorum curari scripsit hoc plane modo. Cum

lac circa aures, aut labia hac ratione tractantur, ut primum quidem cutim ex inserna parte excoriemus, postea Vero Vulnerum labia inter se contrahamus,&callis

ablatis deinde suamus,&agglutinemus. Sic Celsus, ut sequitur indicauit. Id

quod curtum est in quadratum redigere, abisterioribus eius angulis linea transuersas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ectoto diducant deinde ea, quae sic re luimus,in unum adducere. Si vero satis iunguntur Vltra lineas, qua&ante fecimus, alias duas lunatas, ad plagam conuersas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur. Sic enim fit ut facilius, quod adducitur, sequi possit. Id non ut cogendum est ed ita adducendum, ut ex facili stubsequatur,&demissum non multum recedat. Interdum autem ab altera parte cutis, haud omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. Huiusmodi loci altera pars incidenda,altera intacta habenda est. Nec igitur sunt antiquorum de hac operatione nostra placita, quibus quid minores senserint, iam ascribendum est, in quorum numero Ale-Xander Benedictus, es alius, Ambrosius Pareus Gallus, Stephanus Gotarmelius, Ioannes Schenarius de Gras en breghomines ingeniosi&solertes habentur Alexander itaque Benedictus, patria Veronensis, medicorum eloquentissimus, resa ciendarum narium chirurgiam his Verbis annotauit. Aetate nostra narium deformitatem cohonestari docuere ingenia Caruncula me brachio suo concisam ad narium sormam conseri, addique trunco naso saepe visum est. Summam enim cutim brachi j nouacula excidunt: fac' o vulnere, abrasis si opus est, naribus,uel nouiter abscissis capiti brachium ita coniungunt, Vt Vulnus Vulneri cohaereat, conglutinatis vulneribus a brachio tantum cultello demunt, quantum instaurari conueniat. Nasi enim Venulae, cognatae carunculae nutrimentum praebent, cutisque demum superinducitur, pilis quandoque pro brachi natura innascentibus, eoque modo nares nouas miro studio componunt, foraminaque faciunt, audaci ingenio naturae imperantes. Id additamentum hyemis uiolentiam vix sustinet,& curationis Nasum ne prehendant moneome sequatur.Vesalius praeterea hanc narium restaurandarum artem insinuans hoc pacto illas componi commonuit Tunc tem

poris

97쪽

poris ante scarificationem brachium, quod magis aegroto commodum sit, accipimus musculum superficia lem, cubitum in anteriorem partem lictentem prope tendinem, hoc est, circa locum copulationis eiusdem tendinis, manibus diligenter exquirimus, quo in uento ab utroque latere uiolenter ita vulneramus,Vt reliqui ui cini musculi minime malum perpetiantur. Eadem vulnera scalpello profunda es ficimus, curam usque ne dolor uel inflammatio superueniat,&interim pedetentim magis perforamus , donec linteum ab utraque parte facile aditum habeat ac si dicas, te uelle musculum eleuare in ea parte, in qua magis carnosus, ac corpulentus existit, labalijs subiectis partibus totum seiungere. Hoc facto ab altera superiori parte paulatim adhuc separamus , donec undequaque derinis,&epidermis contracta sit, quocunedicamentorum ope comini ode satis perfici potest. Interim locum, in quo antea nasus erat , diligenter scarificamus, donec sanguis maximus e suat, postea faciem ita cum musculo iam affecto coniungimus, Ut nec moueri quidem, vel caput, vel brachium quadraginta dierum spatio possit Vestalio Ambro sus Pareus succedit Parisiensis, regius chirurgus,homo insignis & doctus,qui dere-fectione curtorum habet haec sequentia. Extitit in Italia, annis superioribus chi a Paheu, ii. rurgus, qui resectae portionis nasi reparandae hanc rationem inierat. Nasi mutili la bracallosa circuncidebat,quomodo in implendis rostris leporinis fieris solet inde lacunam nouacula tam magnam in bicipiti musculo brachij excavabat, quantum amputati nasi portionis amplitudo exigere Videbatur In eam mox nasum,qua parte mutilus erat, demergebat, capite ad brachium tanquam ad palum sic reuincto,& colligato, ut immotum,& stabile nullam in partem flecti posset. Quadragesimo inde demum die, quo scilicet tempore peractam carnis brachi cum naso agglutia nationem suspicabatur, tantum eius pro deperdita nasi portione circuncidebat, quantum ipsi reparandae saris esse putabat. Hanc restaurandarum narium rationem Stephanus Gourmelius non fabulo sani estis, sed uerissimam,ex epistola qua fri ενh. dam Caleuti ad Oppianum demonstrare conatus est,&Brancam Siculum huius 6ue . . ariartis professorem egregium constituit. Quis vero hic administrandi operis modus hir ς p ' fuerit, autor ille nequaquam explicat. Postremus itaque inter recentiores est Ioan 8'.'M'nes Schenicius nostrae tempestatis vir eruditissimus, qui idem decurtis naribus, la-hiis, auriculis affirmat, modum, quo ea restauremus, significat, qui cum nullatenus a caeteris dissideat, hac de ratione illius verba omittimus. H:s itaque sic

constitutis, quis est in re medica tam infans, tam imperitus, qui unico saltem intuitu curtorum reparandorum chirurgiam a priscis,&modernis propositam, toto caelo ab hac nostra distare, lenitus dissonare non videat. Prisci enim non aliunde petebant propaginem , sede proximis partibus, excisa parumper cute, arripi bant, quam nos,&a vicinis locis, ut in auribus excipimus, cte longinquis,&distantibus membris excindimus, cum pro narium resectione qua in humero est,curim attrahamus Hanc regionem quamuis iuniones resciverint, quae tamen ea uera Pars effet,quae in usum nostrum cederet, cutisne an caro musculi Obscure satis,obiterque indicarunt. Sic longius est diuersa operatio nostra, qua in secernendo,ins rendo,& conformando traduce utimur, ab ea quam hi homines insinuarunt. Et nim antiqui cutim excoriabant, leuiter attrahebant, suturis committebant, neque Praeter haec quicquam moliebantur. At nos eam incidentes a subicctis corporibus auellimus, ut saltem una in parte adhaereat, nares denuo excoriando vulneramus, propaginem adiungimus, suturis valide connectimus, multos dies post recindi, mus,foramina ei sorinamus,& tandem quicquid reliquum operis est, ad finem perducimus. Nec quicquam horum minores medici efficiunt. Quidam enim cutima cta dissecant, quidam secando lacunam effodiunt, hac parte nares immergunt, nullumque praeterea Vel suturarum, vel deligationis uinculum, praeter brachii, fasciarum ope, cum naribus connexionem adhibent, partes sic unitas per dies quadraginta cohibent, tandem, quod defectum narium reficiat, quod extremurn Operis est, nouacula excindunt. Qua de causa uchementer miror quid his eviris, alioquin doctis,4 eruditis in mentem venerit, ut ex carne musculosa nares resarciri posse crediderint. Quomodo enim haec pars sine uitae periculo contrectari

Quo pacto incidit qua ratione a membranis diuelli poterit Θ cur non nerui disten-

98쪽

duntur Θ quid oberit, ut sanguis tanto impetu prosiliat, ne eum cohibere queas Θquid causae est,quin motus brachij,si sanitatem acquiras, non tollatur penitus PMLrum reuera est , cur cognitis incommodis, quae lesiones harum partium comitan tur, alioquin ex natura partis manifestis,tam enormia,& tantis viris indigna, huius nostra tempestatis medici attulerint. Etenim antiqui suismet principiis consen tiunt,& recte instituunt curationem, quam in leuibus narium offensis, etiam in usum venire posse nemo non intelligit Athi homines ea iubent,quae si velis ex qui,prius aegrum certe, quam refeceris, naso curto ad inseros demiseris. Itaque in hanc sententiam venio,Vt homines hosce hanc curationem neque vidisse unquam, neque attentasse dicam, sed aliorum relatione confisos,satis imperite: inconsideranter, quae de curtorum restitutione audiuerint, scriptis suis dumandasse. Nec enim sedem, nec materiem propaginis, nec inde operationis rationem perspex

runt, sed fabulosa quaedam, vulgo peruagata, nugisque anilibus haud absimilia

protulerunt, quae neque ratio demonstrare potest, neque sensus unquam ostendere. Quamobrem ut paucis sermonem nostrum perstringamus, dicamus certe hanc curtorum reficiendorum artem longe aliam esse ab ea, quam antiquitas,&haec nostra aetas, plus gerris quam ueritati dedita, nobis proposuit, eamque hactenus a nullis, quo ad mihi constiterit, vel scriptam esse,Vel traditam constanter asseuer mus. Hanc ea diligentia 4 perspicuitate, qua poterimus, suo loco Vobis commo strare,d explicare recipimus, atque promittimuS . .

bus coniungiti simi.

V o NaAM Veroqui acerbitatis sum&malevolentia tela semel in bonorum inuenta coniecerint admoniti breuibus haud ita facile a calumnia desistunt: quin bene cum his agitur, si explicata satis, inspecta rei veritate ad frugem redeant, itaque ut eorum molestissoccuramus, illas manuum operationes, quibus usa fuere prisca secula, quae iam penitus exoluerunt, in medium proponere, Madhibita lima expolire decrevimus. Videbunt enim hi nasuti, quanta stoeuitia, quanto cum mortis periculo antiqui non tam morbos, quam leuia quaedam incommoda, quaeque non sanitatis praestantiam, sed decoris speciem labefactarent, extirpauci. rint. Hos naribus qui adeo emunctis est, aut condemnet,aut nOSautoritate illorum suffultos, ab iniuria missos faciat. Non funera nos, non libitinam paramuS,non tormenta, non sceuissimam carnificinam instituimus. Nulla in re parcendum sibi esse prisca illa aetas statuit, ut ea auxilia inuenirent, quibus aegrorum vitam ab interitu redimerent, quae quamuis essent immanissima,&plures reperirentur,quos remedij vis sustulerit, quam seruauerit, attamen si semel artem suo onicio defunctam esse videbant,nec se pauca praestitisse,nec artis auxilia culpanda esse duxerunt. Nos e

go, qui tam insigne dedecus a facie amovemus, certo fabulis exitu, nulla cum dismcultate, eXigua,& pene momentanea molestia, ab inceptis desistamus Illos certe artifices praestantissimos, & de posteris bene meritos, qui nos conuicijs lacessuerit, aut ignorantiae arguet, quod potiora praesidia non habuerint,aut crudelitatis,quod clementius non egerint,proculdubio condemnabit. Sed quam immerito facile liquet. Etenim reperiuntur nonnulli qui nullos non labores subire,&extrema quo uis pati malint,dummodo exiguam de vita spem,aut aliud quid quod leuius sit corporis bonum, animo suo conceperint.Atque si Videamus, quid non molita sit sedula antiquitas, intelligemus equidem haec nostra multis paras angis anteire,o pGrationi certitudine, atque benignitate, illorum curandi modum longe superare. Quare nec dissidimus, quin aliquando hoc chirurgiae genus propagari, it careera medicinae opera in sum transferri debeat, quod apud quamplurimas artes,

praecu

99쪽

ptiecipue autem in hac nostra factitatum esse scimus, Auxilia enim quaedam, ob

vehementiam satis dissicilia, ruerenda, perspecta tandem natura,& administran di modo e sacrarijs artis erruperunt,&in publicam utilitatem cesserunt. Quid et Ieboro albo terribilius 'Quid in uacuanda pituita vehementiusὸ Tanta fuit huiuscera remedi aliquando credita, Vt religione quadam ab hoc arceri sese prisci crederent,nec unquam Uel raro, maxima cum cautela id propinarent,quod tamen adeo post usu peruagatum fuit, Vt plerique studiorum gratia, quasi ioco, assumpsi rint. Quod Carneadem fecisse, dum Zenonis libris responsurus erat, illudque auidius ebibisse Plinium testatur. Caeterum sceuissima chirurgiae genera,&ingenti suus periculis plena, quaeque ob immanitatem desiueuisse puto,illa primum sunt, 'δς φδ 'quae ab Aegineta recensentur,4 arteriotomia,angiologia,hypospathismus, je-etiscyphisus appellantur. Prima est arteriarum' edti O,diuturno oculorum defluXui, b Aegin. is. diuertiginosis affectibus Vulgaris, qua in arterijs recto post aures collocatis sic ad tap. . ministrabatur. Derasis eo loci pilis, arteriarum pulsum explorare decet,&locum atramento scriptorio notare per lineam, quem ad duorum digitum longitudinem cum notatus sit,ad os usque transversim incidimus.Si autem arteria minus conspecta sit, a digitorum trium interuallo diuidemus regionem eam,&inieci a manu arterias dissecabimus, donec, vitior sanguinis pulsatilis appareat,&instrumentum ad os usque ad adium sit. Effluxo quot satis est, sanguine, membranam cranij eradimus, ne inflammatione distendatur, iraso subtus osse, cuneolum ex linteo vulneri subiicimus,4 medicamenta adhibemus illita linteis,4 si demum os caluarleue remanserit, denuo Xculpimus. Hoc igitur genus chirurgiae quam atrox sit, quam verendum, nemo est, qui absque horrore cogitare poterit Altera est angio Ab iis logia in hemicranicis peruagata, cinijs, quorum oculos, aut diuturnuS dolor,aut cap., acutus, ex calida, & acri fluxione infestaverit, ita ut in musculis temporum,& calor, &laxus tumor excitetur. Fit autem hoc pacto Pilis primum in temporibus derasis, vasa digitis notabimus,attamen Vt fomenta praecesserint,aut ceruice constricta Vasa intumuerint, quae in conspectum cum sese dederint, atramento notabuntur,& ex lateribus,cum sinistrae manus chirurgi,tum ministri digitis cutis leuabitur. Vas linea superficiaria incidemus,&totum Vbi penetrauerimuς, eleuatum hamulis,&instrumento a membranis uicinis denudatum suspendemus undiquaque liberum. Hoc itaque si fuerit tenue, sublato eo per hamulum caecum, circunductoque membranam detrahemus,ita ut eius partem etiam comprehendamus. At si magnum sit,duplex illi acu fiuniculus subijcitur,& in rectum scalpello diuiditur. Effuso, quod satis

est, sanguine quod denudatum est in utroque extremo lino ligabitumquod intercedis, aut excisum protinus, aut cum solutum fuerit,auferetur Haec sequitur hypospa Ae ib. c. thismus, ab instrumento nomen sortitus,quo utebantur antiqui,cum in oculos mul p. tus fluorin calidus praecipitabatur, faciesque rubebat,&in fronte sensus quidam quasi vermium, aut formicarum discurrentium suboriebatur Abraso prius frontis pilo, tres lineas pari spacio distantes, easque rectas in fronte incidunt, quorum extremae duae temporum musculos ne laedant, cauendum est. Eas omnes adusque os impingunt,&trium digitorum interuallo secernunt. Spatham postharca linea,quae est in sinisteriore tempore, ad mediurn Vsque subiiciunt, totum illud spatium una cum caluariae integumento excoriant,vi inde rursus spatham a media ad reliquam dextera partis sectionem demittunt. Scalprum posthaec quod scolopomachaerion dicitur,in primam lineam conijciunt,Vt alterum latus,quod acutum est carni ab interna parte cutem comprehendenti, alterum ero scilicet retusum ossi accommodetur, illud ad usque mediam lineam propellunt, lasa uniuersa ad oculos de scendentia, illςsa tamen cutis superficie, incidunt.Idem a medio ad alterum extremorum administrando peragunt. Sanguis Vbi mediocriter affluxerit, extrusis grumis, tria linamenta tortilia, singulis incisuris inserunt,4 panniculo implicito,&aqua madente superiniecto, plagas deligant. Postridie Oeneleo,& ulcera,& temporum musculos, cum auribus propter inflammationem refouent, tertia vero die, cum soluerint, superfusione diu utuntur,vi basilico rosaceo diluto, linamentisque insertis reliquum curationis absoluunt.Quartum Verochirurgiae genus periscyphi Ah, i ssus est,cuius talis est administratio. Deraso capite, transuersam lineam incidemus, ah

100쪽

66 DE CUR TORVM CHIRURGIA

quod tamen sine musculorum in temporibus motus offensa fiat.Ea in sinisteriorem

temporum parte incipiat,&in alteram deXteram nempe desinat, habeatque ter minos, ubi motus nullus est. Haec paulo supra, quam frons habetur, ducitur,attamen ut suturam capitis, quam: αναiαν Vocant evitemus Leonides Vero per mediam

frontem lineam deducebat. Caeterum detecto osse penicillis, aut linamentis plurimum partes inuicem separabimus, extrema diuisionis deligabimus, uino oleoque mixtis, ut prius dictum est, regionem illam fovemus, A solutione, cum inflammatio iam declinauerit os radetur, quo ad caro suppullulare incipiat. Tunc rationem procreandae carnis adaptabimus,& caetera, quae in ulnerum curatione requi runtur. Sed omnes operationes,quakiam enarrauimusmon Vacant summo periculo, nec sine maXimis molet ijs,Vehementissimisque cruciatibus perfici queunt. Si enim dignitatem parti uim si symptomatum, nempe inflammationis,conuulsionis,

aliorum metum nobis ob oculos ponamus,an non existimemus, quinde unius cuiusque vita agatur ut operationis moram, si sensus acumen respiciamus, nonne dicemus, nec Siculos tyrannos maioribus tormentis homines consecisse. Itaque multo magis haec antiquorum ercitia, quam nostra condemnandastant,quita- Gδ' s- ςx me cum periculo aliquid moliri maluerunt, ut Galenus eXistimat, quam salutem aegri prarier artis beneficia, nihil agendo si non perdere, saltem in dubium reuocare. Sed de nostro instituto susus infra uerba faciemus. Iam caeteras antiquorum operationes manufactas perstringemus, atque id quanta fieri poterit breuitate Veruntamen ab earum censura supersederimus, quod in omnibus similis, aut pene eadem ratio est, quia unum si noueris, Omnia cognoueris. Sed agite ad rem accedamus Fit futura in palpebris oculorum, in illa affectione quamus τοι bie

τι graeci appellant, cum naturali palpebrarum ordini,d alij prarier naturam pili succrescant. Hanc eorum ablationem antiqui hoc pacto instituerunt Aeger in sedili, vel aduersus, uel asinistra collocabitur,4 superior palpebra in uertetur; siquidem longos habeat pilos, illos ipsos apprehendendo indice,&magno linistrae manus digito Sin vero breues sint, per medium cili; in exteriorem partem acus cum filo traiicitur, & perfitu sinistra palpebra attollitur, dextera vero, si specilli cuspiadem post filum in rugas cogamus, in uertitur, subtusque linea quaedam percilium ducitur, ab angulo maiori ad minorem usque, inserius paulo, quam pungentes pili habeantur. Filo autem post interiorem sectionis lineam subiecto, pollice sinistra linamentis induci ob& obtento, supercilium attollimus, alia ques arua linamenta imponimus ultimis angulis, pereas attollere palpebras famulum iube ,

mus. Tunc lineam uer modo reclam, quam ij ελαἰὰν graeci vocant, scalpello incidimus, qui suturis aptus sit, paulo supra, quam naturales pili existant. Huius lineae ductus ab uno angulo ad alterum tendit, adeo alta, ut sola cutis possit diuidi Post eam lupatam sectionem adhibemus, incipientes quidem, unde, verisimilis linea inceperit, in tantam Vero altitudinem tendentes, Ut totam cutem, quae superflua est, circunscribamus,4 similiter, ubi commemorata desinit linea, tandemd sistamus. Postea quanta cutis estigiem myrti folis circunscripta reserat,transfiκoangulo, qui ad dexteram nostram spectet per hamulum, hanc totam cuticulam excoriabimus,& spongia vibicibus ter quaterue extersis, Ora Vulneris contrahemus, a medio auspicantes, atque acum perinteriorem sectionem cum filo ex Jana tranumittemus. Caeterum quod eius superfluum est, amputabimus, non prope futuras,

sed ut circiter trium digitorum longitudo ociosa pendeat, eamque per frontem exporrectam, cum emplastro quodam agglutinante applicabimus,&palpebrae pilos,acus cuspidea suturis liberabimus. Atque hunc modum communem ma Xime, ἡ-.lis. ι. securum este Aegineta reseri, cui adhuc duas rationes auferendi hoc morbi eap. g. genus addit, ab hac dicta paulum diuersas, quae tamen iisdem eaedem incommodis, ut illam habere videtis laborant. Haec subsequitur pterygi cura,non minuS, Ut aliae

operationes, iniucunda, iericulis plena. Est autem πτερυγιον membranula ner-uea, oriens ab oculi angulo, quae nonnunquam ad pupillam usque excrescit,&mO- tui ossicit, saepius quidem ab narium, interdum etiam ab temporum Parte enata. Sic dictum puto, quod instar alae, quod graecis πτουπιον est, aut oculiS, aut pupilla'

ad nascatur Excisio eius talis est Palpebrarum alteram a medico, asteram a ministro

SEARCH

MENU NAVIGATION