Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nus raro admodum occurrit, idque nos bis tantummodo vidimus,& diuino auxilio feliciter satis curauimus, quinini dum haec meditarei ar, obtulit se eques quidam Melitensis, cui in monomachia, quod mirum est, hanc ipsius nares calamitatem exceperant Sed hactenus de naribus nunc labiorum, aurium differentias prosequamur Labia certe ex brachio propagine educta restituimuς, non tamen eas, quaci naribus videmus su Venire, sortiuntur differentias. Etenim a naribus consormatio eorum plurimum distat, quod causa es cur in illis secus atque hic, maior quandoque in restauratione dissi cultas emergat. Quare ex labi duntaxat quantitate, siue facilis pendet ope ratio, siue dissicilis. Nulli autem dubium est, exiguam portiunculam commodius, quam maiorem, resarciri posse, maiorem minori longe molestius restitui, praesertim ubi altius in labrum vel superius ascenderit, Vel inferius laesio descenderit. Auget tamen aliquo pacto hanc disti cultatem, eadem , quae suit in ipsis naribus incisionis figura, Vel obliqua, vel curua, Vel angularis, quaeque non minimum in reparando, negotium medico facessunt, longe tamen clementiora sunt, iuratu faciliora, quam si tale quid, naribus acciderit. Sed haec pauca de labiis admonuisse satis sit. Non enim natura rei plura requirit. Est quidem, alia labiorum differentia , qua cicatricosa, Vel leporina Vocant, quae tamen artis nostra limites non ingrediuntur , cum insitionem haudquaquam expostulent, sed leui prius facta excoriatione, commissa protinus in consuta restaurentur. Quare maiorem Verborum apparatum minime requirunt. 'urium porro curtarum differentiae X quantitate mutilationis pendent, atque adeo ex figura, ut de caeteris dictum fuit, quae si recte percepta sint, numquemque in cognitionem laesionis harum partium non

obscure diducit quid de operis successu sentiendum sit, liquido commonstrat. Superuacaneum ero admonuisse chirurgos omnino arbitramur, auriculas ex toto abscissas humana industria refici nequaquam posse, cum id naturae partis,& materiae promptitudini maxime repugnet. Illud vero eos nouisse volumus , quod dimidiae partis altera , atque inferior facilius restituatur, si superioris dimidi opus respiciamus, difficilius vero altera atque ea, quae superior est. Haec enim cum figura Varia sit , atque multiplex , cumque longe incommodius nutriri possit, quoniam emineat, non minimum in opere diffficultatis portendit. Illa autem quia situ decliuiori consistens prolabentem nulli suo humorem felicius recipit, simplicique quasi, uniformi constat substantia, nec eos figurar anfractus habet, lambages, benignioris multo atque felicioris euentus nobis occasionem praebet. Haec itaque sunt, quae de curtorum it ferentijs,

atque eorum in operando praesagijs dixisse non incommoda nobis visa sunt.

122쪽

CAPUT VIGESIMUM QUARTUM.

In quo restituta nares exculanea propagine, a naturalibus anter fictis disserant.

ECLARABIMus modo, quibus notis, atque indicijs hae nouae nares a prioribus illis,& Vnicuique natiuis recedant Patebit autem quousque artis termini progrediantur, quanta sit natura maiestas, quam aditu dissicilis, quam longe artem superet. Non enim fieri potest, ut si omnes neruos intenderis, quamcumque diligentiam , Vel operam adhibueris , reconditum illum, cimitatione inaccessibilem naturae characterem assequaris ob quam causam, si quiSOperationem hanc calum mari velit, sat sibi ansae ex his praeberi haud obscure videbit. Sed hoc l0ci illud accidit, quod in caeteris

artibus usu venire Videmus, quae proposito sibi quodam , aut hominis , aut animalis exemplo, natura pulchritudinem,& persectionem atque insuperficie solum exprimere conantur veruntamen qui pictor ita pollens ingenia, adeo diligenter instruci us, tanta cura exercitatus, ornatum naturae penicillo

satis assequatur, satis commendet, satis imitetur, quin longius ab uiuo illo,&absolutis: imo eius typo discedat' Non iam dicam de plastis, de sculptoribus, de statuarijs, quorum materia intractabilior est, opera maioρ illos decebat equidem quod materiem: organa longe haberent sequacia, studij que minus desiderarent, haudquaquam in opere suo peccare. Quid ergo de ter mus in hac nostra chirurgia , Vbi non saltem, quae in superficie sunt partes

sed internae etiam reficsendae sint, Vbi materiei neque tantus est apparatus, neque adeo exquisitus, d qualiscumque tandem fuerit boni consulendus est, ubi tanta instrumentorum, quae parare decet, adest dissicultas, quod figuram, quam semel in parte efformanda expresseris, quod in alijs absque culpa fit, eam corrigere hic non possis. Non enim tibi, si nequaquam arrideat, iterum rursus recidendus est,&denuo conficiendus. Itaque plurium a calum nia abest haec nostra ars, cum tot,& tanta hinc inde emergant incommoda, quae operis persectionem diminuant, sed summis potius laudibus extollenda,

quod foedissimi illius barathri indignum spectaculum corrigat, pristinum

faciei nitorem, si minus integrum, tamen e parte restituat. Sed prosequatamur in quibus nares secundae,&arte fabricatae a primisillis,&natiuis discernantur fit autem hoc colore, mollitie sensus Vigore, magnitudine pilis, atque foraminum angustia Nam narium cure, atque etiam faciei totuis, qua in brachio cutis existit, semper est albicantior, itaque, nareS refectis pallore quodam inficiuntur, vi ambiens frigus illis incubuerit, quam primum liuore suffiinduntur. Sunt prarierea nares hae ipsis natiuis multό molliores, atque ob cutis brachi naturam laxiores, quae licet a circunffluo aere densentur, quadantentis, eam tamen soliditatem, quam primus opifex indiderat, attingere nequeunt. Veruntamen illud necessario nobis concedendum est, quod post coalitum, longo quidem temporis spatio, a semetipsis nares hae plurimum distent, cum primo rariores fuerint, tenuiores, tandem solidiores mulato, duriores evadant. Sensu etiam restitutas nares a congeneis longe discrepare semper aduertimus. Primis enim diebus, peracta coitione, nullo ferme sensu vigere Videntur. Is mox post aliquot dies obscurior aduenit, at in progressu temporis adeo increscit, Vt partes hae primas eas atque naturales vegetiori tactu, perfectiori longe evineant. Quae res licet inter miranda naturae opera reponi debeat, eXistimamus tamen effectum hunc aratione minime alienum esse,& causam illius non male inuestigari posse. Quare eum Paucis

123쪽

paucis nunc declarabimus Clarum est uniuersis corporis partibus, per neruos quasi perpetuos rivulos, communicari animalem Virtutem, atque eorum Uime cerebro tanquam a fonte, principio derivari. In eorum ' distributione R G-ι - φtriplicem natura sagax scopum obseruauit. Horum primus est ut instrumentis 'r' ''quae motui destinata sunt, Vis motrix delegetur: alius est, ut sensorijssentiendi virtus impertiatur, tertio,& postremo, Ut caeteris partibus facultas quaedam demandetur, quo iniurias, quae aliunde ijs incidant, altem percipiant. Caeterum cum propcer temperiem suasu, quae proxime adaequalitatem accedit, tactus organum' constituatur , illud dubio procul euenire necessum est , uti Gai, de quotiescumque nativa temperie gaudeat, acutior etiam sensus in ea Vigeat ' iis .i it at corrupta, ab hac moderantia deieci a , pro substantia tamen intemperies, minus aut nihil percipiat. Accedit,in aliud, quod Vel obtusius, vel acrius parates sentiant, qua maiores uel angustiores neruorum ductus participant. Qui tabus hic constitutis cum brachica cutis, postquam coaluerit, ex translationis impetu, natalis soli defecta a pristina integritate plurimum deturbata sit, non mehercle mirum est, si tum sensu fere penitus destituatur, praesertim cum natura de rebus necessarijs magis sollicita iit,& quod primo urget, prius etiam adiaministret. Etenim post coalitum uita, nutritio necessaria est, minus Vero opus est , Ut partes tantopere sentiant. Itaque parcius animales spiritus demandat, largius Vero alimentum atque Vitain , ut hac de causa nutriantur quidem nares , atque Vita ruantur , priuari tamen sensu, ad quaedam temporis momenta appareant Cum autem sterius progressa e quo recessit, cutis

redierit, liberaliusque recipiat spiritus animales, ideo increscere sensum , ad munia sua partem redire videbimus. Quoniam igitur ipsis naribuS, ex natura sua longe sensilior brachi cutis est, itaque, recens nasus multo sentire excellentius,4 pristinam partem, atque adeo totam faciem superare tactu aduertitur, quandoquidem tunc, latiua fruitur temperie, uberrimo spirituum fluxu persunditur Magnitudine etiam vincere, primas illas con-

geneas partes, nares nouas consentaneum est, si post Vnum Vel alterum operationis annum, veram detruncati membri effigiem pre se ferre debent. Etenim ab ambiente frigore sensim constringuntur, constricta contrahuntatur, unde plurimum de magnitudine illis decedit. Sed si a principio ad eam, quam natura praefixit quantitatis normam accesserint, cum necessario semia per decrescant itaque mutila potius membra, quam persecta erunt, neque faciei decorem, sed deformitatem afferent. Quare haec incommoda Vt fugiamus, quod suo loco docebimus, multo largius ipsius propaginis moles educenda est, quantum fieri potest, magnitudo eius adaugenda. Minus enim malum est, amplas gestare nareS,4 prolixas, atque id per breue saltem spatium, quam imminutas,in deformes, per integrum Vitae curriculum circunserre. Non raro praerierea contingit, Vt in nouis naribus pili expullulent, atque in eam longitudinem eluxurient, Vt nouaculam aliquando adhiberi necesse sit. Id tamen siue turpitudinis, siue incommodi ab naturalibus illis partibus plurimum aberat, Multo enim densior narium cutis est ob cartilagitaneam naturam siccior Accedit quod ea pars, cum faciei,ornamento esse debebat glabra penitus, leuis, summa quidem ratione, ab natura sapiente CX-culpta fuit, ad quam maiestatem nempe remotissimam ars nostra nequit accedere. Dissentiunt postremo restituti nares a naturalibus foraminum angustia. Et si enim ampla satis,&aperta ab artifice primum fabrefacta fuerint, attamen cum callo statim obducantur,4 quia cutis cum mollior sit, per se contrahitur, ductus illos plurimum coarctari, contrahi necessum est . Ataque id nisi tubulorum quorundam opera, quos eius rei gratia factos, naribus indimus , solerter caueamus , ad eam tandem nares deueniunt angustiam, ut, spiritum per eas aegre, non nisi maximo conatu attrahamus. Haec itaque sunt, quς, qua ratione nares artificiose a natiuis discrepent, liquido ostendunt, quibus ob oculos positis,&in operando inspectis fit, ut plurimum gratiae

124쪽

, DE CUR TORVM CHIRURGIA

sedulus opifex operi suo comparet, quae saepe res concomitari solent, incommoda caute declinet.

Solutio quorundam problematum, qua in hoc traditatu

occurrunt.

Eo iam pro coronide huiusce libri primi paucula quaedam,

ea tamen non ingrata, in medium proponenda,&discutienda esse duximus. Horum alterum est, ut declaremus, quonam pacto nouae nares nutriantur, Vitrant, Tentiant, alterus Vero , Ut sympto matura quorundam , quae semper has nares restitutas a principio subsequuntur, rationem reddamus. Ad primum sane illud conspicuum est, quod ex humero cum dissecta

nondum sed partibus curtis suturis commissa suerit, ipsa cutis traducis, bene1 1-cio caloris insiti, coalescat, valide conglutinetur. Is enim, ut communi medicorum assensu concessum est , operationum Omnium, quaecumque in corpore nostro administrantur, instrumentum est praecipuum. Eiusdem caloris efficacia,& cutim iam agglutinatam, nuper rescissam ali, vivere, sentire assirmamus. At quonam pacto id contingat, res anceps est,&ambiguitatis plena. Itaque id uti declaremus, hanc iam prouinciam nobis desiumpsimus Scimus in corpore nostro terna vasa prudentem naturam ad utilitatem

communem architectatam esse, uenas nimirum neruOS, atque arterias, quorum ductu, ita,&sensu,&nutrimento partes impartiantur. ScimuSetiam atque id oculis ipsis videmus,4 nutriri, littere, sentire cutim illam, qua partibus deperditis ex arte nostra assiga est. Dicendum itaque est profecto Vel nouam uasorum sobolem denuo regenerari: Vel conseruatis ijs, quaecum brachio in hari eret, aderant, cutis ductibus,4 eorum OriS, cum ij S, quae incumtis sunt, canaliculis commissis rursus coalestere vel si neque hoc fiat, Vasa illa in curti existentia has nouarum partium uetus excitare, lagendi vim tribuere Sest nemo unquam asseruerit neruo S, atque arterias de nouo gigni, cum membra sint ex semine genita,& genita ex semine membra, atque semel deperdita omnis medicorum schola, unanimi consensu neget restitui. Venas quidem denuo oriri quis asseuerare posset, quod haec sententia videaturalia Gal. i . me quando Galeno arrisisse, dum enas ' aspectabiles, atque prioribus non med. cap. 6 similes, sed plane easdem regeneratas se uidisse arfirmaret. Sed id rarum esse, atque insolens idem Galenus alibi asseruit. Vis enim requiritur, quae partes es formet, ualidissima, materia spermaticae apparatus quam copiosissimus, quae duo non ita frequenter , in laesis partibus solent suppetere. Sed ipsius cs, i. a. uero ascribamus. Primum' dicendum, raro uisum esse uenam renasci, de sem.eap. 13. inde nihil omnino X alijs. Vas enim, quod accrescendo recens uenae ueteri adiungitur hac enim parte scilicet continuum est non in qualibet corporis natura materiam copiosam ad generationem habet. Si igitur neque caro ori ficium Venae abscissae circuncrescendo occupauerit, neque abundantis materiar humor defuerit, gigni iterum vena poterit. Oportet etiam simul Vim , quae est in venis abscissis validissimam reperiri, quippe quae partis adnascentis fabricatrix est,in materiam seminalem tantam etiam suppetere , t ab increscente carne obstrui os non permittat, quae utraque simul rarissime conuenire assueverunt. Quare generationem venarum in his nouis naribus, si recte Ga

leni Verba perpendamus, longe dissicillimam esse, imo plane impossibilem

recte statuimus. Cum enim curtarum partium non adeo vegeta facultas sit,

quod cutaneae sint,&absque intercursu aliorum ossibus partibus frigidis su

125쪽

LIBER PRIMUS. 9 a

biectat , neque tanta materia siti pellex, quanta Opus esset, in promptu sit, quo, modo quis uenas, easque nouas repullulare existimauerit Relacta igitur secundi huius vasorum seminalium ortus in curtis partibus semcntia necessario fateri cogimur, aut Vasa pristina Vtriusque partis,&caudicis,&surculi coal scere, aut horum vim illorum influxu reuiuiscere,&ad solita munera vocari. Vasa certe in insita cutis propagine contineri nemo quis recte negauerit, cum aliquando dum myxas,&infimam columnae partem, conformationis gratia incideremus, profluxisse sanguinem vidimus, tam large, tam irnpetuose , ut non sine difficultate compesci potuerit, Absonum esset dicere, eundum humorem conseruari intra cutis poros,&illis incisis pro manaro Non enim magis in naparte, quam in alia, atque id praeter impetum, hoc sanguinis effluuium non contingere impossibile est. Hoc tamen eadem penitus Vehementia, quae caeteris venis, si incidantur, Vsu Venit, subsequi experti sumus. Quare rei necessitas, ne venas in traduce adesse non fateamur, nos omnino adigit cum sanguinem hoc pacto extra Vasa sua, alienus locuScaperet, quod Galeno teste non nisi de corde dici potest, cum peregrina in regione delitescat hac ratione is ipse putresceret. Itaque tam ea, quae sunt in traduce, Vasa, quam in stipite narium , conseruata hactenus coire, osculis adiunctis inuicem coalescere si quid ratio valet nam hic oculi coecutiunt proculdubio affirmabimus. Si enim sanguinem, vidi istum iam necessarium fuerit in suis r ceptaculis includi, per eam iugiter, tanquam per rivulos alio deferri, quid siet, si hunc vasorum coalitum reiiciamus. Nam aut aperitS Venarum oris, Vel resudando sanguis excidere, Vasa quae in cute traduce collocantur, nouo Ordine intrare debet. Sed cur non dispersus potius dilabitur ξ cur per carneam substantiam non diffunditur quae quaeso vis hunc fluorem tam rite moderetur, ut denuo ad fontem quasi nouum,4 scaturiginem ad principia scilicet uenarum , quae in traduce sunt, accurrat Θ quis tantam attrahendi uirtutem, praeter rationem vacui, ut sese, alios simul nutriant, inuenis concedat ΘΙtaque dicemus omnino iam uasa dicta inuicem coniungi, accretione colligari. Etenim, maiusculas uenas conglutinari posse , haudquaquam impossibile est. Neque hic agitationem quandam,&influxum occultum concesserimus, quem si incorporeum quis, uelut coesorum in haec inferiora impressiones, si tamen fas est credere, esse dixerit, proculdubio errauerit, cum nullo non obstante obice uirtutes illa insundantur, causis generalibus solum influxus hic conueniat. At non eos, sed corporeos influxus habet hoc corpus nostrum, in materia quadam, non tanquam domicilio, sede, quae immota sit, sed quasi in causa, quae,& ipsa efficiat, reconditos, quorum uires per instrumenta corporea, aspectabilia alio transferuntur, in quibus si quid insit obstaculi nulla uis, nulla facultas fuerit, quae hos postes effringere,&aggerem appositum possit perrumpere, Nam sic etiam nerui,&arteriar, si mutuo consortio sui generis seiungantur, agitari per uicinas,&moueri queant, quod tamen falsum esseis experietur, qui execto unius digiti neruulo, anicinum comitem, uim proximi penetrare cred rit, aut adiacentium ope arterias discissas conseruari putauerit. Vt enim res distinctas, distinetis flanibus alligatas, abscis uno, id cui hic destinatus erat, alterius une non attraxeris; ita neque in hoc corporiSer gastulo, ubi singulis partibus singula organa legata sunt, si alterum laedatur, alterius nutu illud non adiuueris. Ergo haec uasa inuicem coniungi, & omni dubitatione remota, uere coalescere, recte dicemus. Id enim, quod sentimus,

si neruos spectemus, ienas non penitus impossibile est. Et si Galeno credi , si1 ab

mus, tota cutis continua est , neruosa adeo, ut eam non abs re existimemuSic.aff3.

esse aliud, quam neruum quendam expansum, ad minima quaeque suis discissis fibris explicatum. Praeterea, si eundum consulamus, Venae omnes in flagella quaedam tenuia desinunt, quae rursus extenuata sensim in tenuissima capillamenta abeunt, indique dispersa, ad summa usque cutis concedunt. Itaque cum ipsa cutis tot,&tam densas neruorum fibras habeat, cumque tanta sint

126쪽

rae sim uenarum illam intercurrentium summitates , quis neget has in uicennnon aptari, non connecti, non agglutinari Θ&si non primas, saltem secundas, si neque has, at tandem tertias: si, neque reci as, sol una modo obliquas aut ' Ri transuersias, cum Galenus ipse in omnibus Venis, occulta quaedam spiracula,&mutuas cum arterijsάνα rombo concedat. Et quid Θ si dicamus cutim non es aliud quam fibras nerueas , atque Venosas, minutim discis as commixtas, Gal. i. de in cutis formam explanatas est enim cutis secundum Galenum 'sanguinest*P RiWm0 praeditus neruus quem haud absimilem componendi modum, ut pote ex fibris tam nerueis quam ligamentalibus, dum tendines efformaret, solers natura obseruauit: itaque, tunc absque ullai reli tantia mutuum vasorum coitum concesserimus. De arteriis quidem, quod iam disimus minime certum est, cum easdem Videamus non tam alae ad exteriores partes penetrare, sed intro absconditas evanescere. Itaque, ad curta partesea Shaudquaquam accedere, neque vita persundere quispiam existimauerit, quamuis tamen id Gemal r. de tenus Salibi concedat. Sed neque, ut hoc fiat, apprime expedit, cum tenuis sit

simpi m*iὲς substantia sanguinis vitalis,&ignea, quae facile quocunque subit, Vim siuam dici ψa si non distantibus, saltem propinquis communicet Quod,&ipse Galenus S multis par. ia toties Imrmat, in corpore nostro ipsum iecur, quod neque insignes arterias obtinet, neque in totam eius substantiam, quae tamen viviti, dispersas, inspicientibus testatur. Sed id etiam de spiritu animali enuntiandum est, longe tenuiori, penetrantiori an id fieri nequit, quod vitali spiritu, qui semia per una fertur cum sanguine multo tenuior sit,&limpidior, priusquam a cedat ad partes destinatas, dissipetur. Nam Vitalis vis, cum densiori sangui nis corpore immoretur, no ictu transpirare nequit ille Vero, quoniam rarissimus est, tenuissimus, nisi tunicarum obice cohibeatur, momento evanescit. An sensus ea ratione impertitur, ut terram a sole illustrari contingitὸ Quae uis neque si aer non affuerit, ut sic ponamus, aut si perspicacia sua destituatur,teriarae potest communicari: ita,& in sensu si nerui non adsint, quo aeri Gai is nus recte comparat, aut si oppositum fuerit inter cerebrum,&partem eam, sui , . quae cereor influxum recipiat, aliquod obstaculum, neque tunc Ulla fiet sensatio aut facultatis animalis impressio. Sic enim abscisso neruo, obstructi omissensitiva intercidit. Itaque necessario neruorum copia e sensus potestas membris adueniat, tanquam aer ad excipiendum solis fulgorem expetitur,

si sensu gaudere partes restitutas concedimus, mutuum neruorum aut neruearum fibrarum in curtis refectis congressum fieri fatebimur. econtra uero arteriarum coalitum, ut pote superuacaneum, la natura prudentia alienum expedire minime dicere cogemur . Aut si quis his ipsas, quae a nobis dicta sunt,

non assentiatur cum eo, atque Hippocrate, in naturae admirationem abrepti facile exclamare possumus , consensius unus, una conspiratio, consentientia omnia. Vt enim in hortorum irrigationibus, aut per occultos meatus, humor ipse penetrat, aut abdita plantarum vi a longinquo etiam allicitur ita, in corpore nostro tam sentiendi, quam uiuendi,&reficiendi materies per uias nobis

incognitas demandantur, aut ordine quodam inuestiga, i,&inexplicabilia partibus administrantur. Cuius rei gratia naturam ipsam saepissime benignam, optimam, sapientem, diuinam, diuinus Hippocrates pronuntiat, iotestatem illius, bonitatem, prudentiam illustribus, praeciarissimis laudum

elogijs praedicat. Atque sic quomodo parteS nuper insita uiuant, nutriantur, sentiant, satis superque diximus: iam accedamus ad ea, quae nobis eorum symptomatum, quae naribus resectis accidunt, rationem patefaciant. Sunt autem haec sensus ignauia, color narium albicans, 'accescentia, frigiditas, laxitas, liuor, rugositas. Sed omnia haec ex uirtute operationum, quae iam diXimuS, nempe Vitalis, naturalis, animalis, non penitus quidem exhausta, sed admodum imminuta, pendere recte dicimus. Etenim plurimum translationi V hementia, insolita partium sedes, a genuina temperie, quae praecipuum sunctionum naturae instrumentum est, partes ipsas deiecit, quae tamen, cum ViS

ipsa

127쪽

ipsa desaeuerit,in partes mutuam ex consuetudines cietatem inierintς tandem aliquando redit, in pristinum Vigorem restituitur. Huiu autem restitutionis, . haudquaquam certa tempora definire possiimus, cum in calidis temperamentis, iisque tam humidis, quam siccis, ob copiam sanguinis, S b nignitatem , Ocyu ad ingenium suum partes redeant: at in statu corporum frigido vel humido Vel sicco ex humoris inclementia, tardiuς multo membra reuiuiscant. Non tamen aequo passi iam dictae virtutes accedunt, sed earurrialia prior, alia pollarior . Nam longo admodum post interuallo sensus superuenit, cum iaculiatis huius ratio ineXquisita quadam qualitatum ommum symmetria consistat, Quae,& nutricis potentia subsidio reparanda,&diuturna consorti mora confirmanda est, quaeque individuum comilcm nempe Vitae nostra famulum siccum affert. Non enim in eorum accessu quandam Ordinis eminentiam obseruari par est creditu Si quis tamen uitalem faculiatem, eo udod sanguiliis tenuitate facile sese insinuet, potentiam naturalem anteire a sereret, id quidem exiguo spatio fieri existimamus, quo Vna cum uita, nutrimentum deserat. Nam multoties uitalem sanguinem, praecipue Galenus alere docuit. Ficum itaque suerit,ut hae uirtutes inuicem disiungi possint, cum tanta ciam insignis nutritionis necessitas suerit, ut partem eam Cmortuam esse diXeris, qua aliquando, atque id perexiguum saliem spatium non nutriatur . Nam in cbntinuo motu ipsa natura est , absque inrerruptione, Mordine prior est caeteris potentijs omnibus, quae huius adminiculo, neque ad oculi nictum, uacare possunt. In curtis igitur partibus, quae arti nostrae beneficio restitaruntur, primum natura uita uiget, cum ad integritatem horum influXu, uigorem deuenerint, tandem animalis Virtu accedit, quae cum singularem mediocritatis apparatum X petcbat, sua munia prius explere haudquaquam poterat. Atque exhiStymptomatum, quae iamiam enarrauimus, ratio jacile patescit. Quod enim aut parum, aut prorsuSnihil in primis nares sentiant, sed ignauia quadam torpeant, id accidit propter partium illarum immoderantiam , ex Operationi uehementia, caeterisqlae iam dictis, concitatam. Reliqua omnia autem, tam in naturalis quam uitalis potentia labem reserenda sunt. Albet enim cutis, ob defectuna sanguinis, quem adesse alias, rubor certissimus index commonstrat Friget cutis, quia calore, qui in sanguine subsistit, haudquaquam fouetur. Flaccescit eadem , laxatur, atque rugis contrahitur , quod alimentum non suppeditet; Alias exuto ingenio illo caudicis nouercali felicius enutritae partes, quamprimum intumescunt, nitent, solidescunt Livent etiam nouae nareS , Ob caloris, spiritus penuriam, quorum uis intro refugit, cum ob insitum traducis frigus, tum propter partis illius raritatem, quae quasque aeris Xterni

iniurias facillime recipit. Sed symptoma hoc ijs familiare est , quibus ante hyemem paulo nares restitutarint,in qui nulla integumenti cura adhibita ambientis iniquitatibus sese eXposuerunt. Atque ex his unicuique licet cognoscere, quae sit ratio nutritioniS, uite, sensus, quibus nou narium partes fruantur: quidque causa sit, ut accidant eae naribus at sectiones , nimirum ita uor, rugositas, flacciditas, reliqua iam enarrata, quae naribus iam restitutatis,uel omnes uel potiori ex parte superuenire solent. Sed iamdiu in hoc aequore nobis prius incognito uersamum tempus esse uidetur, ut aliquando uela contrahamus, anchoras eij ciamus, saluti consulamus in robori, ut uiribus refectis, quod reliquum est itineris, commodius conficere possimus , post-

am, medium sere itineris superauimus, ta longe littus ipsum di portum iam expetitum aspiciamus. Cum enim finis,& scopus operis nostri sit

curtarum partium reseca io, quae in instrumentorum, auxiliorum , quae nos ad exitum perducant, ratione inuentis consistat, atque horum facultas nisi ex- partium statu tam natiuo quam alieno, praeterea minime pateat, itaque diXimus iam, quae sit partium earum, quae arti huic subij ciantur,& nativa, mombosa essentia explicuimus quae sint media, qui materiae apparatus, unde petendus

128쪽

9 DE CURT CHIRURGIA LIB. I.

dus sit, in qua quantitate eligendus, quomodo, quando administrandus, atque id an sit cum exitio, an cum salute coniunctum demonstrauimus. Non omisimus etiam, quae artis huius origo fuerit, quid ali sentiant, quidque cum ratione in experientia respondeat. Quibus omnibus huiusce negocij contemplatio, tota mihi videtur absoluta esse, atque id saltem restare, ut ad ipsum opus accedamus, rationem, qua parteScurtaS reficiamus, uere,&secundum methodum tradamus, de quibus, Deo fauente uobiscum libro sequenti agetur fusius.

Finis Libri Trimi.

SEARCH

MENU NAVIGATION