Marci Antonii Plenciz,... Opera medico physica, in quatuor tractatus digesta, quorum primus contagii morborum ideam novam una cum additamento de lue bovina anno 1761 epidemice grassante sistit ; secundus de variolis ; tertius de scarlatina ; quartus

발행: 1762년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Μ. fiant pilui. c. Rob juniperi pomdere unius alteriusve grani , quae foliis auri aut argenti obvolvi & obduci pop

Quod vero usum hujus remedii comcernit, sequentia notanda sunt. Primo , quod una alteraUe harumpitularum omni biliorio , aut trihorio pro diversa aetatis , aliarumqUe Circumstantiarum, ratione eXhiberi debeat, quam dosim tres quatuorve sedes quotidie sequi debent, quae, si non succedant, tunc

vel earum dosis debet augeri, Vel prae dictis pitulis Magisterium mecoacanae , aut diagridium sulphuratum , aut pitulae cochiae addi possunt. Qua ratione dein salivatio impedietur. Quare Secundo, ut eo certius salivatio impediatur debet aeger post assumptas pi lulas bibere calido aliquot uncias infusi baccarum juniperi aut decocti radicum Araminis. Item

122쪽

DE SCARLA ΤΙΝΑ, Ι23

Tertio , postquam bidui aut tridui bis piluijs usus fuerit, debet ab earum

usu una , alterave die abstinere. Quarto si ab usu hujus remedii nimiae turbae in corpore concitari Videantur, poterunt tales sopiri remediis paregoricis. Tandem si in his , aliisque smilibus affectibus notabilis febris adsit, debemus ab usu hujus remedii abstinere ;quia timendum est, ne exinde febris augeatur; in quo casu alia superius recen. sita remedia , ut succus asellorum cum sale polychresto , aut nitro antimoniato in usum Vocanda erunt. Ab usu praedicti remedii intra unam alteramve diem ingens copia seri, tam per urinas quam per alVum eVacuari solet; ex quo abdomen prius tensum, &tumidum, una cum aliis corporis partibus collabescet, & flaccescet, brevissime ; quod ut eo facilius obtineamus ,

123쪽

124 TRACTAT Us ΙΙΙ.& , ut partes laXae & naccidae roboren tur, debent saepius pannis laneis fumo aromatico imbutis perfricari. Hoc remedium fuit a secretis Μa gnifico . mihique aeterna memoria colendo Domino Doctori Weber de Furn berg , quo in diversis pertinacissimis &rebellibus morbis chronicis summo cum levamine utebatur. Adeoque non tantum in cachmia , leucophlegmatia , ct hydrope sed & in contumacissima alvi &urinae obstructione , si inflammatio aberat , illud in usum Vocabatur. Item in catarrho suffocativo, in asthmate humoroso, ubi chermes minerale , sulphur antimonii tartarisatum, scilla , gummi ammoniacum, aliaque ,

alias ecticacissima remedia, inertia erant, aurum fulminans cum uno altero Ue grano mercurii dulcis, praesentaneum erat remedium.

124쪽

DE SCARLA ΤΙΝΑ.

IasQua de re, ut alios praeteream memini memorabilis casus, qui 18. circiter ante annos Illustrissimam Aulicam Domicellam L. B. de Kleng Augustissimae piae memoriae Imperatricis Amaliae perquam familiarem concernebat. Haec corripiebatur asthmate humoroso, orthopnaea disto; nam nec in lecto jacere, nec respirare , neC loqui potuerat ; facie totoque corpore mirum in modum intumuerat; denique ex omnibus quae aderant signis morti proxima videbatur. Clysmata stimulantia, & der, Vantia, Vesicatoria, scilla, sulphur antimonii tartaris tum, sal Volatile oleolam sylvii , aliaque Valentissima remedia ,

inanes erant medentium conatus. Tandem

ex consilio praefati Μagnifici D. Weber de Furnberg praestituebantur pulvisculi ex auri fulminantis gr. VΙΙΙ. mercurii dulcis gr. III. sachari siniss. gr. XII. saepius ,

125쪽

1a 6 TRACTATUS III. videlicet, prout necessitas urgeret, omnihiliorio , aut trihorio propinandi. Hora vix elapsa post assumptam primam dosim, exhibebatur secunda, quam paulo post ingens copia eXcrementorum , maximam partem, ut ab auro fulminante fieri solet, nigrorum, notabili Cum aegrotae levamine sequebatur ; eX CUJUS remedii dein , quamvis parciore manu, continuato usu perfecte conValuit. Haec ego tanquam testis ocularis, & aegrotanti diu noctuque assistens attuli & ex posui.

Hujusmodi, ut seperius dixi, casus

multos habuimus, in quibus ex prudenti hujus remedii usu secundos experti fuimus effectus. Scio, aurum fulminans a qdi'busdam , sed theoreticis, pro drastico haberi; Verum in similibus cassibus consulendi sunt practici ; ut Frid. Hostiman Statius, Necterus , Ettinuitatis , alii' que quam plurimi.

126쪽

DE SCAR LATINA . I 27

Ast manum de tabula; & illa, quae nostri scopi sunt, prosequamur. LXI. Multi praeticorum considerantes , habitum corporis esse tumidum, credunt satius, & convenientius agi, si serum illud per breviorem Viam , nimirum per auctam transpirationem, & per promotos sudores eUacuetur. Ad hoc respondeo, quod talis tumor suam sedem , & radicem non tantum incute, sed in Visceribus , aliisque membranosis, & musculosis partibus habeat; qua ex ratione, & confirmante id eXperientia assirino , quod aegri ex hac methodo non melius , sed pejus habeant; subtiliora discutiuntur, crassiora Vero Visceribus magis impacta haerent , eaque

Quapropter in simili casu melius , ct securius agimus, si praedicta aperiti

127쪽

xa 8 TRACTATUS III. Va , attenuantia , diuretica, aliaque su perius recensita, in Ulam Vocemus. Interim superius jam insinuavi, quod etiam illa, quae seri stagnantis discussio nem, & distationem per cutem augent , conveniant, & curationem Coa uUent, cujusmodi sunt frictiones. Item nec ab sonum erit, quandoque praedictis deco. Etis aperitivis, & diureticis addere ali quid specier. decoeti lignorum , sic enim fiet, ut una eademque fidelia humores stagnantes per diversa emunctoria eVa

Quando praedictus tumor leuco- phlegmaticus discuti, & subsidere incipit, partes Corporis , praesertim abdomen, quae Prius tumidae, & te sae erant collabescunt , & relaxantur. Quapropter in hoc statu solliciti esse debemus, ut alteri satisfaciamus indicationi, nimirum ut roboremus , naturalemque parti bus

128쪽

bus tonum conciliemus ; quod obtinemus per supradictas frictiones , per remediatonica, rhabarina, amaricantia & infusa

vinosa cum marte.

Hucusque studium nostrum erat, ut indicationibus, quae totius corporis tumO- rem respiciunt, generaliter satisfaceremus; superest, ut pariter medelam illorum symptomatum, quae praeiente tali tumore plurimum amigunt. Duo sunt inter laetera, quae hoc tempore magna medici cura, & attentione digna sunt. Primum, est sopor, seu comatosus assedius, qui denotat , serosam colluviem, sive intra, sive jam eXtra Uasa in cerebro haerere & restagnare. In quo casu praeter superius jam recensita remedia, Vestantia, praesertim nuchae applicanda ordinari debent. Quinimo, si morbus, &ema exigit, capiti raso apponi debent.

129쪽

13O TRACTAT Us ΙΙΙ. Contingit tamen quandoque, ut cum tali comatoso affectu notabilis febris, cidelirium conjungantur, quod denotat me niges, cerebrumque inflammata, convul sioneS, gangraenamque metuendam esse.

In tali extremo casu praeter jam di eta, sanguis in debita quantitate, sed prae. cipue sanguisugis post aures appositis, evtrahendus est. LXIV. Aliud molestissimum malum, qu0d tali tempore affigit, est ingens scroti tumor hydrocele, seu hydrops scroti appellatus , quem saepe talem Vidi, ut cupiat magnitudine, & amplitudine excederet ; in smili casu fit, ut gravitate & pondere scroti vasa spermatica, nerVique ex osse sacro oriundi tendantur, & doleant, praecipue dum aeger situm rectum obtinet quod incommodi genus sustentaculo, quo scroti pondus sustineatur, leniri potest.

130쪽

Tumor iste sedem habet , non tantum in duplicatura membranae musculosae dartos dictae , sed occupat etiam tunicas, testiculos ambientes; quin imo penis ipse , praesertim sub initium hujus affectus, una cum praeputio intumescit, sicque exitum urinae intercipit. Quando Vero seroti tumor augetur, tunc penis ipse retrotrahitur, & intra hunc tumorem absconditur; in quo casu uretra comprimitur , & eXitus urinae impeditur. LXV. Quapropter in simili molestissimo sta.

tu omnem operam impendere debemus, ut humores hic stagnanteS reUOlUamus, discutiamus, & eVacuemus. Ac tandem

his peractis praedictas partes laXas & stac.

Ρrimo scopo inservire possunt herbae: Ruta, calamith. moni. hyssopus , chae. resol. Flor. sambuci, meliloti, Verbasci, Chamaem. aliaque similia, quae, prout

SEARCH

MENU NAVIGATION