장음표시 사용
151쪽
Isa TRACTAT Us III. Ρrimo , quod tam scarlatina benigna quam maligna opus habeat debito & mo derato lecti tepore, similique transpiratione : quibus neglectis ut plurimum status ille hydropicus superVenire solet. Ego ipse mirabar, & adhuc miror, quod ista regula non tantum tempore hiberno sed & aestivo tam necessaria esse videatur. Sed suadent, & exigunt id repetitae observationes ; ratiocinia vero hic sile. re debent. Sic id ipsum in aliis casibus , ut erysipelate, Vulneribus , ferme quotidie observamus; in quibus niti partes laesae debito tegantur, quantocius in Pe jus ruere solent tam hiemali, quam .esti
Secundo, quod in alvi, & urinae obstructionibus remedii dosis, quamVis quadruplicata assumatur, non eXerat esse tum , quem simplex ejusdem reme
152쪽
dii dosis in ' statu sano producere solebat. Unde necessitas elucescit in similibus casibus non tantum talium remediorum dosim augendi, sed etiam ad medicamina valentiora, & magis activa confugiendi. Hoc ipsum confirmat aegrotus tertius , sed praesertim quartus.
Tertio , quod in hoc tumore leuco- phlegmatico purgantia drastica ut plurimum sinistrum soleant sortiri effectum , quod inter alios , quos ego Vidi, aegro ius quintus confirmat. Ast posset aliquis hic oggerere, quod
aurum sulminans, resina, aut magisterium mecoacanae videantur pariter ad remedia drastica reserenda esse ; quo tumen non obstante , talia ego apprinbavi.
Respondeo , ingentem esse differentiam inter remedia, quae ab aloe, scumonio, jalappa, aliisque, resina acri ,
153쪽
154 TRACTAT Us III.& tenaci praedictis. petuntur; & inter
alia remedia, quae eX auro fulminante , mercurio dulci , aut etiam magisterio mecoacanae, desumuntur: quia illa con. stant particulis acribus, resina tenacissima obVolutis ; unde fit, ut non tantum illa fimilium remediorum portio, quae in primis viis haeret, verum etiam illa, quae ad sanguinem resorbetur, tenaciter adhaereat corpori; sicque constanter, Apertinaciter irritet tam genus Vasculo sum, quam nerVosum & membranosum. Unde dein labris accenditur , inflammationi , putredini, & gangraenae via ster
Verum omnia haec sunesta symptomata a nostris remediis tam lacile metu enda non sunt; quia aurum fulminans nec inhaeret nec adhaeret alicui corporis paxti; neque ad massam humorum resorbetur ; sed speciali suo pondere successi-
154쪽
DE SCAR LATINA . I 55 success1Ve pariter modo unam , modo alteram illorum irritat partem; sibique una cum aliis in eodem canali , aut in vicinia haerentibus. stagnantibusque Viam parat, & aperit. Item aliter est de resina V. g. jalappae& de resina mecoaeanaesentiendum, nam resina jalappae quacunque ratione subigatur, aut corrigatur, sua tenacitate, ita adhaeret libris , easque sua acrimonia irritat; ut sere semper aut Vomitus , aut tormina , tenesmus, aut labris , sitisque ejus usum sequatur; quapropter etiam ab ejus praescriptione quantum possum abhorreo,&abstineo. Aliud vero de magisterio, seu resina mecoacanae fere quotidie edoceor; nam haec nulla opus habet correctione , aut cum oleis subactione; a naturalibus motibus viribusque vitae facile subigitur ,& solvitur. Neque unquam speciale liquod incommodum, nimirum, dolorem , tormina , tenesmum aut febrem
155쪽
156 TRACTAT Us ΙΙΙ.inflammatoriam inde eXortam vidi: Imterim praesente febre C ab ejus usu mihi tempero. Doleo tantum , quod hoc
magni pretii remedium divitibus solummodo praestitui possit.
Sinistra sors, quam noster aegrotus quintus a supradictis drasticis expertus erat, consistebat in febre illa inflammat, ria , quae Principaliter renem dextrum, cerebrumque occupasse , & dein in gam graenam degenerasse videtur. Tandem quarto illud mirabile symptoma considerandum restat , quod ali, quando tempore observantiae , aliquam do tempore tumoris leucophlegmatici observatur. Contingit nimirum, ut sub efflorescentia scarlatinae saliva semguinea, aut loturae carnium similis appareat.
156쪽
DE SCAR LATINA. 157guinea, aut loturae carnium similis secedat; uti in nostro casu evenisse asserui. Hoc symptoma ratione prognoseos alicui , minus in his rebus experto, imponere posset ; verum coram testari possum hoc esse plane indifferens , adeoque nec mali , nec boni quidquam
Iudico enim hoc symptoma eodem modo tam quoad causas, quam quoad prognosim , sicut mucum narium sanguinolentum in coryZa , considerandum esse. Videntur enim vasa in isimilibus casibus ita relaxata esse, ut sanguis facile vasa aliena intrare, eorumque Oscula aperire , & exitum sibi quaerere
Hoc tamen in nostro casu mihi mi. rum Videbatur, quod urina ista sanguinea ab adhibitis quibuscunque diureticis, non exacerbetur , & exasperetur, quinimo
157쪽
158 TRACTATUS 1 ΙΙ.imo procedentibuS copiosis urin18 1uccessive minuatur , & tandem abigatur.
Infans bimulus laborabat scarlatina benigna , qui usque ad diem ab eruptio.
ne sextam Videbatur quoad omnes functiones bene valere. Eadem die ad vesperas fere inopinato convellebatur; istae conVulsiones nunc magis nunc minus urgebant , quibus tussicula accesserat. Die sequente continuabat idem calamitosus status; praeterea facies rubebat , & aliquantum tumebat, gingivae praecipue ubi dentes canini erumpere solent, rubebant, & dolebant, labia oris erant sicca , aderat labris, & sitis. Cum exanthemata scarlatina debito tempore evanescerent, neque de illorum retropulsu suspicio esse posset; sic tota hujus
158쪽
DE s CARLATIM A. 159 effectus tragoedia a dentitione merito rinpetenda erat.
Quapropter clysmata emollientia in mes trihorio, aut quadriliorio injici
Infanti nunc serum laistis, nunc emulsa ex decocto v. g. hordei cum Oxymelle simplici, nitro aut stibio niuxto, propinabantur. Item, tam ratione tusseos , quam ratione conVulsionum, linctus ex oleo amygdalarum dulcium , & diacodio odidinabatur. Omnia haec in remissione conVulsionum, nullo modo, praesentibus conVulsionibus, propinari, & deglutiri poterant. Ρraeterea gingivae ungebantur saepius cremore laetis, aut hordei. Verum omnia haec remedia non respondebant votis nostris I status enim morbi triduo integro fere idem erat.
159쪽
16o TRACTATUS III. Ab adstantibus, & putantibus haeca retropulsis oXanthematibus dependere, proponebantur Vesicantia applicanda , ad materiam eXanthematicam centro ad pe. ripheriam eVocandam. Quibus ut secundum quid satisfacere viderer, sermentum panis cum aceto rutaceo plantis pedum applicandum sub
Cum Vero praedicta symptomata a dentitione , adeoque ab inflammatione &sanguinis in cerebro , ejusque sinubus stagnatione dependere judicassem, curavi applicari sanguisugas post aures: qua ratione quatuor, aut quinque sanguinistinctae extractae fuere. Aliquot post hirudines applicatas horis sat quietus pacatus, somnoque Obru'tus Videbatur aeger, neque dein eVigilan tem comulsiones prehendebant amplius, seque lento gressu sanitati restituebatur.
160쪽
Similes casus saepe contingere solent, ut nimirum infantes , tam in scarlatina , quam post illam dentitione asticiantur, quae nunc PluS nunc minus negotii aegro. tantibus facessere solet. Unde fit, ut ex adhibitis superius recensitis , aliisque similibus remediis quandoque sine ulteriore labore resipi
Quod si non sat, & , s convulsio.
nes una cum febre inflammatoria urgeant, timendum est , ne morbus in gangraenam, & mortem terminetur.
Quapropter in similibus circumstam iiis , vel debet quantocius fieri gingivarum debita incisio , vel couveniens sanguinis missio. Irim. III L A pri-
