장음표시 사용
171쪽
ad .Hgrotum VII. Hicce casus praeprimis ostendit necessitatem venaesectionis in scarlatina maligna instituendae, praesertim dum magna instam. matio fauces occupat. Quo in o su si omittatur , Vel gangraena vel suffocatio presso pede sequi solet. Hoc assertum possum pluribus aliis Observationibus corroborare, sed lassiciat illa , quae eodem tempore nobilissimam D. D. Comitum de Κaunig Prosapiam ab tigerat. Duo nimirum Illustrissimi ejusdem familiae juvenes Comites , in Academia Sabaudica tunc commorantes, CODripiebantur scarlatina maligna. In utrinque eXanthemata fers una cum morbo in conspectum Venerant ; in utroque pari ter ingens instaminatio fauces occupabat. In
172쪽
In uno seu secundo genito, Propter me tum retro pulsus nulla Venaesectio admittebatur. Unde etiam laetum fuit, ut in tra triduum suffocaretur aeger. Alteri vero , nimirum primogenito debita sanguinis missio instituta erat ; quiquamVis dein totius sere corporis de u mationem , & decorticationem eXpertus, tumoremque hydropicum in longum tempus perpessus fuerit; nihilominus tamen favente Numine) omnem hujus truculenti morbi saevitiem elusit, supermit, evicit; cui Deus secundam sine fine tribuat Vitam, ut Μagni Parentis vestigia terens , sibi, Reipublicaeque felix vivat.
Praeterea eX hoc casu edocemur qua dam cautelas, quae Vomitum bilis, am,ritiemque oris scarlatinae malignae solita symptomata respiciunt, & quae medemtibus inexpertis, ut ego saepe vidi, imponere possunt. Vidi nimirum in similibus casibus emetica praescribi ; a quibus
173쪽
non tantum labris , anxietates, deliria perpetuusque nisuS ad Vomitum, augetur sed & fauces , praecipue larΥΠX , Phurynxque ita inflammantur, ut aegro sussocatione necessario pereundum sit. Quapropter meliore & saniore inco-dimus via si illud acre irritans tempere.
mus, diluamus, ct abluamus per illa, de quibus superius in cura dictum est; quae
tam per os assumi, quam per enemata imjici possunt. Neque ex enematibus diluentibus , & emollientibus, dummodo
omne acre irritans , stimulansque absit, quidquam de retropulsu metuendum est, ut quidam opinantur. Tandem quod tumorem leucophi est maticum in nostro aegro attinet , eXim de cognoscere possumus , quod quando' que levioribus aperiti UiS abigatur, quan doque Vero nec Valentissimis cedat remediis.
174쪽
Iuvenis septemdecim circiter annos natus cubicularii apud serenissimam S baudiae Ducem filius laborabat scarlatina maligna cum inflammatione saucium, alii
que solitis symptomatibus; quibus stili,
cidium narium se adjungebat. Omnia remedia , quae legitimis indicationibus fatisfacere possent, in usum Vocata sunt, excepta sola sanguinis missione, quae, quamvis ordinata fuisset, tamen instituta non fuit. Μorbus interea cum inflammatione saucium augebatur ; his accesserant deliria, conVulsiones & tandem quarta ab er ptione die morS. V ix denato aegro, & toto adhuc calente cadavere, ingens copia sanguinis eX Ore, & praecipue e naribus, effuXit.
175쪽
Haec succincta morbi, mortisque historia nos docet, quod eX instaminatione faucium, aliarumque adjacentium partium venae jugulares, & Vertebrales ita pre mantur, ut se in subclaviam eXonerare non possint; ex quo dein si stasis instammatoria in cerebro, ejusque sinubus. Hoc ipsum evidentissime observamus in angina, pleuritide, & peripneumonti His praesuppositis quisque cognoscet vanos, inanesque esse omnes alios medentium conatus, nisi in similibus casibus susficiens fiat detractio sanguinis. In quo ca su, sicut superius 3. LXXIX. ostendi sanguisugas in infantibus post aures appo sitas optimum praestare effectum, o ea dem
176쪽
dem pariter ratione, & quidem majore, cum fundamento judico, sectionem Venae jugularis in aetate proVectioribus omnibus aliis anteponendam esse. Quia haec immediate ex cerebri sinubus, aliisque ejusdem vasis, in quibus stasis inflammatoria haeret, deriUat. EX quo patet ratio illius observationis medicis praeticis notae , qua VidemuS, largam narium haemorrhagiam in morbis acutis proficuam esse, stillicidium vero semper mali ominis; quia denotat, stasim inflammatoriam in cerebro , quam de se solvere potis non est, in gangraenam
degeneraturam. Unde mirum non est, quod non tantam in scarlatina maligna, sed in aliis etiam morbis acutis, praecipue si sanguis non erat extractus, statim post mortem
magna cruoris Copia tam per OS, quam
per nareS, quandoque effluere soleat; quia post mortem vasa, quae prius stricta, &Tom. UL Μ im
177쪽
integra erant, relaXantur, aut erosa, facile aperiuntUr.
Quare dolendum quod quidam praejudiciis capti malint proprio suffocari cruore , quam in certis circumstantiis venae- sectionem admittere.
AEgrotus IX. Adolescens syntaxeos studiosus tredecim circiter annos natus 176 o. in No.vembri assiciebatur scarlatina maligna hoc modo : Prima statim die de summo lamguore, debilitate, nausea , & nisu ad vomitum conquerebatur ; secunda die in conspectum jam Venerant Ganthemata scarlatina in lacie , aderant praeterea respiratio, & deglutitio laboriosa , sitisque intensa ; & reliqua, quae prima die: Ego advocatus inveni pulsum celerem debilem, α vix perceptibilem, qui, quamUis adesset
178쪽
DE SCAR LATINA. 1 79osset summa faucium inflammatio, & reliqua , quae Venaesectionem indicarent ,mea sanguinis missione deterrebat, & adicebat. Dum vero post meridiem aegrum delirantem suffocandumque inVenirem, judicavi non obstante praedicta pulsuum debilitate , unicum superesse remedium , spemque e sanguinis missione ; qua dein in pede instituta, pulsus fiebant successive sensibiliores, & fortiores ; respiratio,& de utilio evadebat facilior ; & adhibitis aliis remediis aegrotus breve intra tempus sanitati restituebatur.
ad AEgrotum IX. De simili observatione locutus sum jam superius S. XLVIL ubi ostendi, vi M a rium
179쪽
18o TRACTAT Us III. rium prostrationem , languoremque saepius a spiritibus , & Viribus oppressis, quam ab eXhaustis dependere ; etenim in florente aetate, & alias robusto corpore causa subitanei languoris aliter concipi vix poterit. Idem saepe observamus in aliis febri bus continuis, malignis, miliaribus, &petechialibus, in quibus pulsus debilis ,& summa virium prostratio adesse solet; quae symptomata multos medicos a Ven3, sectione deterrere , & arcere solent. Quia praedicta virium prostratio quardoque a dissoluta humorum massa deperi dere observatur; in quo casu si Venaese
ctio institueretur, aeger certo certius suocumbere deberet. Qua ex ratione cum viderim , in similibus casibus venaesectionem multum ad salutem aut mortem conferre posse, in
il gavi, industria, qua potui, ut deter
180쪽
minarem, quando sanguinis missio institui,& quando omitti debeat. Si enim virium languor dependeat aspiritibus oppressis , tunc quamViS pubsus sit debilis , est tamen densus , & durus ; item genae rubent, & corpus ad ta-um calet; neque praecesserat nimia alicujus humoris evacuatio, quae omnia in spiritibus , & viribus exhaustis , aut humoribus dissolutis aliter se habent. Ut tamen in similibus casibus eo ceditior de secundo ex missione sanguinis effectu reddar, curo primo modicam sanguinis quantitatem extrahi; si enim sanguis magno impetu effuit, & dein crustam lar-daceam induit, aut in ejusdem desectu spissus, & tenax esse appareat, tunc sine omni cunctatione , & periculo debet debita sanguinis missio institui, eX qua dein aeger potius alleviatur, quam Opprimitur. Similis petechialis epidemia an. 175 8. 1759. hic Viennae totam obtinebat
