장음표시 사용
181쪽
TRACTA TUA III. hiemem. Nam aegri conquerebantur de
summa totius corporis lassitudine , de dicversis rheumaticis affectibus, de ingenti dolore capitis, pulsus erat debilis , &sub initium morbi fere semper naturalis, in quo casu si sanguis mittebatur, ego semper lardaceum , aut perquam spissum, &tenacem Vidi; qua ex ratione binas, aliquando etiam ternas Venaesectiones praestituere solebam, eX quibus, aliisque appropriatis antiphlogisticis, effeci, ut ferme omneS, qui meae curae commissi erant, sanitati restituerentur.
Alii vero eodem petechiali morbo affecti, quibus sanguinis missio instituta non erat, die quinta, aut septima fiebant soporosi, delirantes , & die undecima, aut decima quarta convulsi plerique minriebantur.
Iste est status in morbis acutis, ut plurimum malignis, in quibus sanguis mitti debet. Aliter vero sentiendum est, ubi
182쪽
contraria signa adsunt; ut si sanguis missus dissiuat, Vixque cohaereat; aut, ubi largae eVacuationes per haemorrhagias, aut diuturnas diarrhaeas, praecesserant; eX quibus aegri viribus ohauriri solent. In talibus enim casibus a Venaesectione, quantum possum , mihi tempero; & ex fonte pharmaceutico & diaetetico remedia peto. CX, IKgrotus X. Adolescens quatuordecim circiter annos natus , 1758. corripiebatur scarlatina maligna , aliisque superius
S. XXVIII. recensitis & solitis symptomatibus.
Primis morbi diebus utebatur emulsis, sero laetis & tinctura florum rhaead pro potu ordinario , aliisque antiphlogisticis, & appositis remediis.
183쪽
Verum praesentibus eXanthematibus, propter metum retropulsus nulla Venaesectio admittebatur. Die autem ab eruptione tertia ad domandam acrimoniam septicam malignam exhibebatur corteX peruVianus, tanquam
specificum antisepticUm. Ast de die in diem augebatur morbus , febris , dissicultas in respiratione,& deglutitione; tandem accesserant serocia deliria; convulsiones & mors. XCI.
ad AEgrotum X. Sane te fateri possum , quod hujusce modi funestos casus non tantum in scarlytina maligna , sed etiam in aliis febribus malignis saepius viderim: si enim in sim, libus morbis, qui phlogisticam indolem Praeseserunt, cortex sine praemissa Venae'
184쪽
sectione exhibeatur, semper plus damni, quam commodi exinde opectandum erit. Aliter vero se res habet, ubi praemissa lassiciente detractione sanguinis ge-
sum laxum redditur, pulsus concidunt, debiles mollesque redduntur ; in similibus casibus sperare possumus, sore ut cortex virtute sua tam antiseptica, quam tonica, multum emolumenti aegrotis afferat. Si quis meis allatis observationibus non acquiescat, acquiescet tamen, si purumper considerarit observationes de evhibendo cortice in febribus intermittent, bus, & remittentibus apud diversos cel bres praeticOS. omnes practici norunt, quam mala exhiberetur cortex in exacerbatione talium febrium ; quia sic non tantum Parinxismus, sed morbus ipse augeretur Quapropter sedulo & attente obsedi Vare solemus talium sebrium apyreXiam,
185쪽
18 6 TRACTAT Us III. aut remissionem , ubi nimirum pulsus inacipiunt fieri rariores, mollioresque. In quo statu dein cortex optimo cum effectu exhiberi solet.
AEgrotus XI. Hi atis civis filia decennis laborabat
searlatina cum magna faucium instamma.
tione ; respiratione, & deglutitione, dissicilibus. Huic nulla fuit venaesectio celebrata , sed superius 3. XLIX. recensita remedia antiphlogistica, item gargarismata, & injectiones ex decocto hordei cum melle rosarum, & pauxillo nitri in usum
Vocabantur. EXterne Vero circa collum
cataplasma ex speciebus emollientibus in lacte coctis tepide applicabatur. Die ab eruptione circiter seXta quotiescunque gargarismata , aut injectiones in usum Vocabantur , secedebant, & e creabantur quaedam lamellae coriaceae, ibiis, quae superius 3. VI. describuntur, quoad omnia similes. Inti-
186쪽
Intimius dein harum lamellarum, internique oris institutum examen docuit, quod haec eadem , quae in partibus co port8 eXternis, praesertim manibus , &pedibus fieri solet, decorticatio fuerit; nam non tantum membrana , quae palatum in tonsillas, uVulamque investit, sed etiam illa , quae faucium ulteriorem, &profundiorem expansionem occupat, separabatur, & emreabatur. Tandem sed aliquot diebus tardius, succedebat eadem decorticatio in corporis partibus externis; quin Vero ille solitus tumor hydropicus sequeretur.
Tales lamellas coriaceas non tantum
in illa angina, quae scarlatinae jungi solet malignae, sed etiam in aliis anginis saepius vidi.
187쪽
18 8 TRACTA TUA III. vidi. Nuperrime cum Expertissimo , &Magnifico Domino de Z enhois tres hujuscemodi habui casus ; in quibus non tantum similes lamellae, sed integrae thecae, quae uUulam, tonsillasque obvolvebant, separabantur, & creabantur, relictis praedictis partibus nudis, intense rubris,& sensibilibus ; eo quod tunc tenerrima,& tenuissima tantum membrana obductae essent. Quapropter has partes laete tepido, aut mucilagine seminum Cydoniorum, donec naturalem tonum, Vigoremque adipiscerentur, lavere debuimus.
Adoloscens Dominus de Peternegus decim circiter annos natus corripiebatur scarlatina maligna , quae tam Vaga SVariabilis erat, ut nunc majore nunc mi fore copia appareret, item nunc magis,
188쪽
nunc minus ruberet , quod aliquoties de die observabatur, sicque per octi duum sere hujus exanthematis inconstantia pedi
AEgrotus interea statim a principio morbi inquietus, anXiosus, nunc Plus, nunc minus delirans erat. Instituta consultatione applicabantur duo vescantia ad suras; post biduum Uero alia duo ad brachia, tandem , cum deplorabilis morbi conditio pejor appareret, aliud ad nucham apponebatur. Item in usum vocabantur diversa superius 3. XLIX. recensita antiphlogist,
in remedia, quibus etiam modicum camphorae addebatur. Venaesectio Vero Propter metum majoris retropulsus non admittebatur.
Verum ex omnibus his nihil proficiebat , quin imo semper in pejus ruebat aeger. Nam die undecima delirium fiebat furibundum, & phreneticum, Per intervalla
189쪽
19o TRACTAΤUs III. valla enim aeger soporosuS, occlusis palpebris , demissa Voce diversa obloqueba tur , & aliquantum quietus apparebat ;sed mox convulsis palpebris, oculisque alta Voce clamare , & Vociferari incipiebat, e lecto prosilire, omniaque tegmmenta abjicere , conabatur ; donec magno clamore , ViolentiSque corporis motibus attritus, & lassius per brevia quae dam intervalla conquiesceret: quae maesta & horribilis scena saepius repetere
In hoc casu curavimus capillitium abscindi; sicque capiti columbas Vi Vasin duas partes scissas apponi, saepiusque aliis recentibus substitutis repeti. Item superius nominatis remediis adjungebantur aliquot guttae liquoris be-goardici Bussi, & anodyni mineralis :& tandem enemata emollientia applicabantur.
190쪽
Ast omnes isti erant vani , & in nes conatus; etenim die circiter Vigesima fiebat quasi haemiplecticus , quoniam in latere sinistro nec manum nec pedem movebat, cum tamen in alio latere violentos saepe ederet motus. Quare tot & tam diuturnis aerumnis attritus aeger die morbi Vigesima octava expiraVit. XCV.
In scarlatina saepe contingere solet , ut exanthemata ita Vaga, & inconstantia observentur ; qua ratione fit , ut morbus sedem suam per modum inflammationis in cerebro figat, ut in nostro casu contigit. Hoc vero singulare praesens casus
