Marci Antonii Plenciz,... Opera medico physica, in quatuor tractatus digesta, quorum primus contagii morborum ideam novam una cum additamento de lue bovina anno 1761 epidemice grassante sistit ; secundus de variolis ; tertius de scarlatina ; quartus

발행: 1762년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

TRACTAT Us ΙΙΙ.Quapropter cum Omnia praedicta , quamvis Valentissima , in usum vocata remedia videantur imparia tanto tollendo

malo , unica spes superesset ex sanguinis missione, & antiphlogisticis per epicasini

evacuantibus ; & statim Q initio talis exacerbationis, methodo a Clariss. Η, milton praescripta , ordinatis .' quia , si inflammatio jam adolesceret . ViX quis quam boni exinde sperandum erit; in tali enim statu , aut in gangraenam, aut in suppurationem tenderet inflammatio. Interea hic superficialiter saltem ibiam observationem attingere debeo , qua in similibus casibus videmus quandoque fieri metastases ad aures, parotides. Τνles metastases aliquando fiunt critice, ali quando Vero symptomatice. Vide 3.

Ast hoc ipsum omnes medici pructici observant quandoque etiam in aliis

morbis acutis contingere.

202쪽

2Egrotus XU. Perill. Domini de Baumaister filius,

13. Circiter annos natus, 1761. primis

Aprilis diebus sine manifesta causa fiebat languidus; tristis, prima statim morbi die, nec appetebat, nec placide , ut alias dormiebat. Item de siti, dolore capitis, ct aliqua in deglutiendo dissi

cultate conquerebatur.

Secunda morbi die aderant jam eXanthemata scarlatina in facie , sebris erat magna, & urina saturate rubicunda, sitis, & reliqua , ut die praecedente. Tertia die totum corpus videbatur quasi una macula faturate rubra obstum, subtumidum, & ad attactum, praecipue in manibus, adinstar carbonis igniti urens. Die quarta idem rubor, & ardor per Verabat. Interim , quod mirum , non obstante praedicto ardore , pulsus

203쪽

ao 4 TRACTAT Us III. sus neque tam Celer , neque tam durus, ut diebus praecedentibus, obserUabatur. Item sitis non erat ita intensa, neque inquietudo tanta.

Die quinta in lacte jam pallescebant

exanthemata perseverante tamen praedicto rubore in aliis corporis partibus. Die sexta & septima pallescebant,& in toto ferme corpore eUanescebant exanthemata ; eXCeptis tantum illis, quae pectus occupabant; nam haec biduo in tegro diutius; adeoque ad nonam usque morbi diem, perse rabant. Hic adnotare debemus, quod jam quarta morbi die in manibus quaedam minimae papulae albae, eXanthemata miliaria reserentes, in conspectum venerint; quae numero, & Volumine successive auctae suturae decorticationi fundamenta ster nebant; nam die morbi sexta epidermis praesertim circa cubitum, & carpum fiebat alba,& in diversae figurae lamellas, ast adhuc arcte

204쪽

cte cum subjecta cute cohaerentes , fininbatur , quae sequentibus diebus successive a cute secedebant, & quaedam plus, quaedam minus densae separabantur. Mirabilis illa decorticatio erat, quae in Volis manuum contingebat; nam epidermis crassa, & ad instar bergamenae densa , Volas manuum eXacte aequanS, reserensque abscedebat; quam hodie dum propter rei raritatem pixidi inclusam

Parentes conservant.

Praedicta decorticatio in manibus tam tum observabatur ; etenim quae in facie, pectore, dorso , reliquoque corpore fiebat, erat illi desquamationi, quam in morbillis videmus, similis. Die morbi decima quinta , & decima sexta, ubi aeger jam perquam belle Valere videbatur , inceperant tumere ,& dolere parotides, aliaeque glandulae colli. In quo casu aeger febricitabat, sitie. . t , nec caput , nec collum mOUere

205쪽

ao 6 ΤRAcae AT Us I 11. poterat; quinimo Pressis a praedicto tua more maxillae inserioris musculis os ad capiendum cibum, & potum dissiculter aperire Valebat. Illa Uero, quae assumebat, sine magna molestia deglutiebat; quod denotabat, tonsillas , aliasque la-ryngis , pharysgi3que glandulas liberas esse.

Iste tumor glandularum solebat saepe,& celeriter Variare situm; etenim nunc magis praedictas colli glandulas ; nunc illares, mox dein inquinales occupa.bat, molestabatque. Quapropter mira bar , quod materia peccans tam cito ab una corporis parte ad aliam migrare &transferri possit. Verum tamen post quam considerassem idem fieri in variolis, & in arthritide Vaga; videbar mihi dilucidius Vias, per quas id contingeret, percepturus ; nimirum non tam lege circulationis , quasi materia peccans, ad massam humorum resorpta, ad praedictas

206쪽

partes deponeretur, quam quod mediante membrana cellulosa facile ab una parte ad aliam migraret, judicabam. Ratio asserti consistit in ipsa experientia , qua Videmus quod tales materiae translationes fiant sine notabili exacerbatione ; sic in variolis tumor faciei trans- sertur ad manus & pedes, sine speciali exacerbatione; item in arthritide Vaga saepe, &sat cito materia peccans transfertur ab una parte corporis ad aliam pariter absque praecedente aliqua eXacerbatione.

Hoc quidem Verum est, quod tam in variolis, quam in arthritide Vaga, dum materia peccans in aliqua parte sedem figit, dolores, tensionesque ibidem efficiat ; ast si prius circulo humorum communicaretur , deberet sebrem, anXiet

tes , & inquietudines eXcitare antequam ad aliquam partem fieret depositio. Hoc ipsum sere quotidie videmus in criticis evacuationibus morborum acut rum;

207쪽

ao8 TRACTAT Us ΙΙΙ.rum; in quibuS materia peccanS circulam do antequam per urinas , per alvum, aut per aliam Viam , critice macuetur , febrem accendit, anXietates deliria, aliaque graVia symptomata exasperat; juxta effatum Hippocrat. Seet. ΙΙ. Aphor. I 3. quibus crises st, bis nox ante exacerbationem gr is es. Qui vero plura de membrana celimiosa legere cupit, Videre poterit in Illustrissimi Domini de SWieten comm. TOm.

I. g. 38 a. Item in Μagnifici Archiatrido Haen tractatu de febrib. eXanthem. Sed redeamus ad nostrum casum: Hic molestus, atque ab omni periculo non immunis, status perdurabat usque ad Vigesimam quintam circiter morbi diem;

quo tempore non tantum febris, & tumor minuebantur, ac tandem dissipab,

tur; sed & libertas motus praedictis par tibus conciliabatur ; sicque aegrotus, quam Vis sat aegre lanteque pristinae sanitati

restituebatur. rin

208쪽

Remedia vero, quibus tam primis quam sequentibus morbi diebus , dum

febris augebatur , utebatur aeger, erant

illa ipsa diluentia, antiphlogistica superius s. XLIX. exposita. Ad tumores glandularum colli, parotidumque discutiendos applicabantur s. Cundo cum effectu ab expertissimo Domino Reter , Chirurgiae Doctore saccinii sicci, quibus species carminativae iapulverem redactae inclusae erant. Ρhlebotomia autem , quamis Cum e fundamento non tantum in principio modibi , sed etiam tardius, nimirum die x6. aut 17. dum febris sere inflammatoria urgebat, celebrari potuisset, nihilom, nus tamen omissa erat ; quia timendum fuit, ne adstantes, & obstantes sinistrum morbi eventum , quem metuebamus ,

huic unice, ut in similibus casibus fieri selat, adscriberent

209쪽

TRACTATUS III. Verum hic annotare debeo , quod , dum aeger resipiscere Videbatur , urinae crassae cum copioso sedimento secesserint, quod signum erat materiam Peccantem hac Via eVacuari.

ANNOTATIONES ad ΣΞgrotum XV.

Non tantum praesens, sed etiam plures alii similes, quos habui casus, docuerunt, quod, quo plura, & frequen- tiora cutem occupent exanthemata , ct quo plus partes affectae ad attactum urunt, eo major & notabilior fiat decorticatio. In quo casu diversa malae notae consectaria metuenda restant; vel enim tumores & indurationes diversas corporis glandulas , Vel tumor leucophlegmaticus totum corpus occupat, & pertinacissima

210쪽

Quapropter omni possibili cautela opus est; ut nimirum aeger in debita tram spiratione ad quartam usque hebdomadam detineatur; quo tempore, si nihil prae dictorum accesserit, sperandum est , sore, ut sine periculo liberam in posterum capere possit auram; quod forsan aliquibus,

in hoc morbo minus e erils , aut certis praejudiciis captis , paradoXum Vide. bitur. Ast haec, quae scribo praeticos, minus alios attingant, Velim. Praeterea praedicta mala consectaria ultronee praecaventur , si alvus quot die respondeat; quodsi non fiat, ut plerum que contingere consueVit, debet, aut appropriato enemate, aut superius 3. XLIX. recensitis remediis sollicitari suique ossicii admoneri. Sic enim essicimus, ut humo res seros, lymphaticique , qui in membrana cellulosa , viscera abdominis per

SEARCH

MENU NAVIGATION