Marci Antonii Plenciz,... Opera medico physica, in quatuor tractatus digesta, quorum primus contagii morborum ideam novam una cum additamento de lue bovina anno 1761 epidemice grassante sistit ; secundus de variolis ; tertius de scarlatina ; quartus

발행: 1762년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

18 DE TERRAE MOTU.

ex trigebat; sic die I9. Januariin 76o. AquiUranum , die Vero a I. ejusdem mensis, lepetitis concussionibus infesta bat coloniam Agrippinam; quinimo eo dem tempore se eXtendebat in Galliam, Hispaniam & Portugalliam.

XXIII. Isti , quos summarie adduxi, &breviter eXposui, terrae motuS sunt principes , qui ad haec usque tempora globum terraqueum concusserunt & affixe runt. Si horuni atque plurimorum aliorum terrae motuum, quorum hic mentio nulla faecta est, completam desideras historiam , habes autores tum Veteres, cum recentiores quam plurimos, v nde tuae curiositati satisfacere ValeaS.

XXIV.

Interim terraemotus, qui Viennam Austriae metropolim, aliaque contigua ,& Vicina loca, infestarunt, tacitus prae terire non ausim, sed mihi recepto mo

242쪽

TRACTATUS IV. 19 re tales quam brevissime attingam, ut

1485. tremuit Vindobona, sed damnumeXinde illatum non notatur, signum est , tales terraemotus fuisse leves. Ast terraemotus 1485. in eo est memoria

dignus , quod illo ipso tempore se Viennae manifestarit , quo Rex Μathias Viennam longa obsidione cingens, eamque ad deditionem cogens , publico &triumphali apparatu Metropolim ingrederetur.

XXV Funestus & memoria dignus est terraemotus anni 159 O. qui non tantum Μetropolim nostram, sed uniVersam etiam austriam infestabat. Iste prima Vice observatus suit Viennae I 5. Septembris hora quinta Vespertina , sat leVis , secunda concussio sentiebatur hora tardius sed sortior. Tandem tertia conquassatio, & quidem sortissima fuit hora Ia. B a nO- ν

243쪽

uo DE TERRAE MOTU .noctis; unde maxima pars aedificiorum fissuras & rimas contraxit, ut necessarium fuerit, fulcris & sustentaculis, ne collaberentur , fulcire. Domus ad se.

plane corruit, & solo aequata , lapidum horribilem prae se serebat acerVum; subcujus ruinis omnes inhabitatores aut enecati, aut lethaliter laesi sepulti jacuere. Item turris Ecclesiae Societatis IESU corruerat; celebris autem turris Sancti Stephani exinde incurvabatur; qualis ejusdem apicis cur tura ad haec usque tempora perseUerat.

Alter vix levior priore I 69 o. quar' ta Decembris infestabat Austriam & Vim dobonam, eX cujus concussione turris S. Stephani ex praecedente terrae motu alium de jam labefactata adhuc majus detrimen' tum contraxit, ut sere lapsui proxima Videretur. Quare necessarium fuit, ut

244쪽

celeberrimi Europae Architecti advoc rentur ; qui dein magno labore, & magnis sumptibus illam firmarunt , sicque a casu praeserVarunt. Aderat alius 17 Ia. Io. Aprilis circa primam pomeridianam , sed levis& vix memorabilis terrae tremor. XXVII. Tandem superest , quamvis eXtra annalium ordinem, singularis ille , &horribilis terraemotus eXponendus , qui 1755. & 1756. Orbem terraqueum, PO-tissimum Vero Lusitaniam, ejusque Μetropolim Vlymponem concussit & devastavit, qui per magnam Europae partem in Africam & Americam se eXtendit , & ubique locorum , quae attigerat, funesta & lugubria post se reliquit Vestigia.

XXVIII.

Terrae motus hicce inter alios recemtissimus propter stupenda illius phoeno-B a mena

245쪽

mena animis nostris tam alta impressit vestigia, ut credam . Opus non esse, per longas ambages ejuS tristem Teno Uare memoriam, praesertim cum tot,& tam diver sis linguis eYaratae, & minutim eXponentes ejusdem historiam , prostent, & cuilibest jam notae sint relationes ; unicum doleo, quod necdum copiam habuerim videndi latinam de hoc terraemotu historiam.

Unde haec potissimum est ratio, quae me moVit, ut in descriptione hujus aliquantum prolixior Videar. XXIX.

Antequam Vero ejusdem historiam referam , congruum esse judico, praemittere illa, quae communiter magnOS terraemotuS Praecedere, aut concomitari solent; sicque signa illa palam facere , quae BO' strum pariter praecedebant terraemo tum, quae cum illo coniungebantur.

246쪽

TRACTATUS IV. 23Μagnos terraemotus praecedere &plerumque concomitari solent quaedam signa , quae in aquis , aere. animalibus ,

quin imo in sole & luna observantur; sic aquae alias lympidissimae & ins1pidae . sunt turbidae, ingratae & sulphur redolentes. Observatur stridor gallinarum , anserum, nimia aVium in CaVeis perVO-litatio, fremitus equorum aliorumque quadrupedum conatus ad solvenda ligamina , columbarum diutinus per aera VO- latus , quasi non fiderent alicubi conaquiescere , quidam, ut Plinius, meminerunt cujusdam trabis coelestis, quam oblonga nubeS repraesentare Videtur.

nomenis debet considerari motus mercurii in Barometro, ut singulare phoenomenon ; nam solet moX ante, & tempore terraemotus set profundum situm o cupare; hoc ipsum contigit in terrae mo-

247쪽

a 4 DE TERRAE MOTU .

tu 1755. & quidem non tantum in illis locis, ubi sensibilis erat, sed & alibi,

ut hic Viennae, ubi nulla ejusdem adearant vestigia: sic in meo perpendiculari Barometro tam profunde situs erat , ut rarissime hoc in situ illum observaverim; in alio Vero Barometro , quod constat ex uno brachio perpendiculari, & altero horizontali in 8 o. gradus diviso contigit, ut brachium horizontale plane deseruisset, &se ad perpendiculare recepisset Mercurius. Ex quo inferre possumus,quod tempore terraemotus terra in certis locis non ita prematur; ex quo ut dein patebit, multa deduci possunt. XXXI. Terribilis iste terraemotus initium sumsit 1755. prima Novembris mane paululum ante decimam matutinam; ejus concussio fuit maxima Ulympone, quae eodem, quantum nobis notum est tempore se extendebat per Lusitaniam, Hibspaniam , Italiam, Galliam potissimum

248쪽

TRACTATUS IV. 25 maritimam ejus partem. Item per Amgliam, Daniam, Sueciam & magnam partem Germaniae; tandem in Africam& Americana praecipue Septentrionalem

penetraVit. Quousque Vero Oceanum pervagatus sit iste tam Violentus motus , non constat. In annalibus ab initio murudi ad haec usque tempora non refertur

terrae motus qui huic aequiparari possit, praecipue si illius eXtensio per Europam, Africam & Americam consideretur. Haec generaliter tantum allata & relatae adduxi; qua ratione Vero & quanto furore diversas concusserit proVincias, item quo ties repetierit, & quamdiu duraxerit ,

brevissime reseram.

Terrae motus, qui Ulyssiponem com quassabat, aedificiis tam funestus erat, ut magna eorum pars humi jacta , solo'que aequata tristem lapidum acerVum Oculis offerret ; alia Vero eorum pars

249쪽

a 6 DE TERRAE MOTU . concussionibus attrita rimas & fissuras tot contraxerat, ut ulteriori oneri se

rendo , ni eXtemplo fulciretur , impar extiterit; unde proh dolori factum est, ut tot hominum millia sub his ruinis se pulta jacuerint. Μaris Tagique tanta

fuit intumescentia & exundatio, ut dedificia , aliaque opulentissima mercium promptuaria pessumiverint. Quod vero adhuc supererat, orto incendio in cineres redigebatur; eX quo tam funestoeVentu commerciis & mercationibus , . praecipue Anglico opulentissimo emporio inaestimabile & irreparabile damnum

allatum erat.

Eadem saevitia , qua Ulysii ponem affigebat, terrae motus, furebat pariter in aliis Lusitaniae urbibus, pagiS, POPtubus, & fluminibus; eadem sere suit aedificiorum conquassatio, attritio & rui'na ; hominum, armentorum strages; m

ris,

250쪽

TRACTA TUA IV. 27ris, fluviorumque Violentus motus , &eXundatio. Urbes , quibus multum damni allatum fuit, sunt , praeter lyctiponem : Setubalia in Extremad ra, cujus Vix adhuc superesse aliqua vestigia dicuntur, Irenopolis , oportus Villa regalis, Conimbria , & aliae plures. Praeterea montes : Estrella, Ar,bido , Maruan , & lmons Iunius tanta conquassabantur Violentia, ut aliqui eorum in diversas separarentur, & desilirent portiones; alii Vero eorum plane subsiderent.

XXXIV.

Eadem tragoedia ludebatur in diversis Hispaniarum provinciis, ut Μantuae Carpetanorum, seu Madriti; ad fretum Herculeum seu Gaditanum, ad portum

Gaditanum, item Hispali, Μallacae , Coronii , & alibi, ut Compostellae , hi

regno Galliciae, ubi terrae motum comitabatur magnus strepitus & fragor. Praeterea

SEARCH

MENU NAVIGATION