Marci Antonii Plenciz,... Opera medico physica, in quatuor tractatus digesta, quorum primus contagii morborum ideam novam una cum additamento de lue bovina anno 1761 epidemice grassante sistit ; secundus de variolis ; tertius de scarlatina ; quartus

발행: 1762년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

38 TRACTATUS IV. XLIII. Primo praesupponi debet , quod,

quemadmodum dantur multae cryptae &cavitates subterraneae , quae aperto ore

ad superficiem terrae se manifestant, qu, les legi possunt apud Varenium & Κidi cherum ita pariter admitti debeant aliae

cavitates subterraneae sat profundae, &sat amplae , quae raro .hiante ore ad superficiem terrae nobis notae sunt; quarum aliquae magis superficiales, aliae Vero Vabde profundae, & quae maXimam partemper certos canales inter se communicant; quia, nisi hoc admittatur, concipi non potest, quomodo I 63I, incendium VesuVii communicatum fuerit Semo AEthiopum monti; uti habet inter alios Gassendus in vita Petreschii. XLIV. Sed nihil magis tales subterraneas

Vitates, earumque inter se per diversos Canales communicationes evincit , qu milia

262쪽

DE TERRAE MOTU. 39

illa phoenomena, quae in memorabili terraemotu I75S. prima Novembris obse Vabantur ; etenim, ut omnibus constat, eodem tempore in diversis Africae, , mericae & Europae regionibus observabatur terraemotus; in aliis Vero, ut in littoribus maris praecipue Balthici; in Bo- hemia circa thermas Carolinas, Teplicenses observabantur diversi superius jam recensiti ejus effectus. Verum haec nec intelligi, nec concipi possunt absque praedictis meatibus subterraneis in longum extensis & inter se communicantibus. Plura de cavitatibus subterraneis legi possunt apud Erud. Κlinium. Quare eXinde constat, quod quamvis a priori praedietas caVitates demonstrare non possimus , eo quod profundius uno milliari penetrare non liceat; aposteriori tamen, & ex effectibus eVibdenter tales dari eVincantur.

XLV.

263쪽

4o TRACTA TUA IV.

XLV. 'Secundo, quod praesuppositis talibus

subterraneis cavitatibus debeant admitti diversa subterranea receptacula, quorum

alia hydrophylacia, alia aereophylacia ,& alia pyrophylacia dici debeant; quod,

ut clarius pateat, singula seorsim exponere Oportet. Woodbardus quidem in sua geographia physica in visceribus terrae admittit magnam quandam aquarum abyssum, per di Versos canales cum mari, fluminibus, lacubus , & fontibus comminnicantem. Quamvis ex hoc systemate multa phoenomena naturae egregie eXpi, cari possint, tamen particularis quidam alicujus regionis terraemotus ViX eXponi posset, quia, cum causa terraemotus in illa abysso latere dicatur , deberet semper se per totam eXtendere abyssum, adeoque semper ad minimum medietatem globi terraquei tali convulsione assicere. Supersunt multa alia argumenta , quibus

264쪽

DE TERRAE MOTU. 61 Doctissim. Camerarius hoc systema ossi bardi infirmare conatur, quibus locus hic non est.

XLVI. Si tamen plures tales subterraneas plus minus profundas, & per diversos

Canales inter se communicantes cavitates magnam abyssum Vocare lubet , non laborabimus, ut assentiamur.

Unde spero, lare, ut quisque iacile& libenter nobis concedat , quod es, quae praedictarum caritatum sint aut plenae, aut semiplenae aqua, quae hydrophylacia dici possunt, in aliis vero adsit aer, quae aereophylacia audiunt; neque credo , aliquem esse, qui in hoc nobis dissicultatem aliquam moUeat , quorum exi stentia dein ex diversis phoenomenis clarius patebit.

XLVII. Verum major posset esse dissicultas de pyrophylaciis, ast nos hic per pyro-

265쪽

4a TRACTATUS IV. phylacia non intelligimus ignes quosdam centrales, ut aliqui autumant, sed calorem quendam subterraneum, qui in uno loco major, quam in altero observatur, in quantum causa ejusdem materialis , de qua postea erit sermo , majore quantitate in uno, quam in alte ro loco aggesta est.

XLVIII.

Μultae afferri solent rationes , quae sententiam de ignibus centralibus insidimant, nos in sequentibus acquiescimus: nimirum, quia sequeretur, quod talis calor seu ignis deberet aequaliter per terram esse diffusus, cum ab eodem dependeret fonte, quod, ut moX diximus, est contra experientiam. Item sequere tur, quod, quo profundius & propius ad terrae centrum tenderemus , eo major deberet sentiri calor; quod pariter est contrarium observationibus & experimentis, a Clariss. Μarsilii tum in mari, cum in

266쪽

DE TER RAE MOTU. 43

in prolandis fodinis captis, quae apud eundem per extensum legi possunt. obvium autem argumentum, quo ignes centrales extinguuntur, desumi potest ex diversis sontibus medicatis, quorum aliqui calidi, alii frigidi observantur, quod ab ignibus centralibus certe derivari non potest. Quapropter quaeri potest , si calor subterraneus ab igne centrali non dependet , qualis igitur illius causa assignari debeat nam dici non potest, dependere a calore solis, quia calor solis ultra I a. pedes non penetrat, igitur ad aliam caussam confugere debemus, quae , ut clarius pateat, sequentia bene observanda sunt. iXL X. Ex relationibus lassorum constat, in locis subterraneis sere ubique, in aliqui, bus tamen plus, in aliis minus de materia

267쪽

4 TRACTATUS IV. ria sulphurea, bituminosa, martiali, sub

pyritarum sorma reperiri.

Item certis observationibus constat , si terrae pyrite di Vites aeri eXpositae madefiant , quod statim incipiant calere , aestuare, & latissime tam essluvia, quam odorem sulphureum spargere ; quinimo si hoc in cubiculo , alioVe loco clauso

quis experiri Velit, tunc tale cubile impletur tam magna emuViorum & halitu. Um copia, ut, si candela accensa quis imirare Vellet , moX accendantur halitus,& odor sulphureus se adhuc magis manifestet. LI. Ex his observationibus multa, quae ad nostrum scopum pertinent, inserre &eruere possumus ; ut primo, quod calorem subterraneum magno cum fundamen to a praedicta materia sulphurea, martiali humectata derivare possimus, quae prout in

268쪽

DE TERRAE MOTU. 4sin aliquo loco majore aut minore quantutate reperitur , major quoque , aut mi

nor calor ibidem percipiatur. EX quo pariter ratio patet , quare sodinarum fossores in aliquibus sodinis suffocativum

sentiant calorem. Item quare aliquae aquae mineralee calidae, aliae Vero minus calidae profluant; etenim dum tales aquae praedicta loca calore praedita praeterlabum tur, debent necessario, non tantum eodem assici calore, Verum etiam materia illa

sulphurea martiali, & Vaporoso illo primcipio, alias spiritu minerali dicto , imbui& saturari. Spiritus enim mineralis nostra opinione nihil aliud est, quam pra dicta illa materia volatilis , quae sub sorma Vaporum halituum , seu essiuviorum a praedictis corporibus pyriticis serva. scentibus elevatur. Iste spiritus non Vbdetur semper, & ubique ejusdem esse naturae, sed dissert prout diversa eombinam

269쪽

46 TRACTATUS IV. tur mineralia, quae una cum pyrite calent, & servent. Unde Videmus aliquas minerales, ut Aquisgranenses, in Au. stria thermas Badenses, plus de materia sulphurea, alias Vero, ut aquas Pyrmontanas , Spadanas plus de martiali partic, pare. Verum manum de tabula, nam haec potius scopum medicum, quam nostrum attingunt.

Interim hoc hic praeterire non possumus, de quo etiam dein fiet mentio , quod saepe tales vapores, seu halitus calidi ex visceribus ad superficiem terrae penetrent, sicque in illo terraetractu aera tepidum reddant, quod saepe adulta jam hieme & in regionibus frigidissimis contingere observamus; ut ex tali tepore derepente & glacies & nives solvantur, sed tale phaenomenon non aliunde, quam eX praedictis vaporibus ex visceribus terrae exhalantibus derivari potest; quia qdi libet

270쪽

DE TERRAE MOTU. 47 libet observare potest , quod & nix &glacies in illa parte, quae terrae est magis vicina & contigua, solvi, & regelare incipiat prius, quam alia, quae est magis remota. Item eXperientia ostendit , quod praedictus tepor supervenire soleat absque omni vento siVe australi, aut alio, & quod determinatum tractum terrae Occupet, ita ut circum circa & gelu,& pristinum frigus teneat, & perseVeret; adeoque signum est , quod caussa praedicti teporis a nulla plaga derivari possit , secus enim deberet dici, quod a plaga V. g. meridionali usque ad praedictum tractum terrae , regelare omnia deberent ;itaque signum est evidentissimum quod talis tepor ex Visceribus terrae suam habeat originem.

LIII

Unde necessarium esse, quisque in telliget, ut praedictae exhalationes subterraneae intime trutinentur , praecipue in

quanin

SEARCH

MENU NAVIGATION