장음표시 사용
251쪽
terea mirabiles erant in praedictis locis aestus maris; nam intra horam sexies, in aliquibus locis etiam septies ad sex, &ultro pedes aquae intumescebant & detumescebant, spumabant, & Vortices formabant, eX quo dein non tantum aedifi- Cia , civitatum munimenta & Viventia ipsa multum damni perpetiebantur.
In Gallia, praesertim ad oras maritimas fuit eadem clades & eadem strages, ut in aliis regionibus, de quibus jam diximus. Sed maximum damnum asserebat exundatio , uti aliorum fluminum , sed prae aliis, Rhodani, hujus enim in toto suo tractu diebus 29. & 3 o. NOVemb. 1755, tanta fuit exuberantia, ut duodecim pedes superaret illam intumescemtiam , quae I 743. adjacentes terras devastabat. Ex quo quisque cognoscere poterit, mala, quae omnes Rhodanum lambentes & adjacentes experiebantur Pro'
252쪽
TRACTAT Us IV. 29 vinciae. Parissis Vero 3 o. Aprilis 1756. hora nona Vespertina sentiebatur terra motus, qui plus terroris, quam damni attulit. In Piccardia autem erant sor tiores concussiones, & cum strepitu subterraneo conjunctae. Non procul hine exorta fuisse scaturigo sertur , ex qua
aqua magno impetu , & quasi bulliret,
Eadem hujus tetrae motus incommoda & damna persensit multis in locis It lia ; etenim tam concussiones, quam eraundationes se manifestarunt Μediolani , Bononiae , Augustae Taurinorum , Venetiis & alibi, sed favente numine sine notabili damno. In Anglia praestat meminisse motinum maris, quam terraemotus , qui hic
253쪽
Ast majore sunt memoria digna, illa , quae multae Germaniae provinciae ex hoc terrae motu perpessae sunt damna, sic non tantum Belgium, Hel Veliam, sed fere omneS proVincias, quae ad circulos , Rhenanum superiorem & inseriorem , West alicum, Sue vicum & SD Xonicum 1pectant, occupabat; aliquibus plus, aliis minus damni afferebat; quinimo & diversis temporibus concutiebat nam terrae motus, qui 9. Decembris 1755. item 26. & a 7. Januarii, item 18. Februarii 175 6. furebat, se extendebat per Belgium, Helvetiam & circulos
Isti terrae motus non erant senestitam suis concussionibus, quam eXundationibus, quales non . tantum in diversis numinibus , sed praecipue in mari germanico & Baltico, item in multis la
254쪽
tinus, Constantiensis, Bodamicus , Cellensis , Lausianensis, & alii mirum in
modum eXundabant, Vicinasque regiones cum magno damno inundabant; haec facta sunt prima Novembris 1755. item 9. Decembris ejusdem anni; aquae enim lacuum aestuabant, quasi bullirent. Idem observatum fuit in diversis Germaniae sontibus medicatis, ut Spadvno, in thermis Carolinis, sed praecipue Tinplicensibus, quarum scaturigo dere- sente evanescere, moX dein majore impetu, majore quantitate, & majore calore profluere Videbatur; in quo casu aqua alias limpidissima, turbida , & st, Vo fusco colore tincta , propter majorem Ocrae quantitatem apparebat, quae dein successive clarescebat, & ad pristinum caloris gradum, si non majorem reducebatur.
255쪽
XXXIX. Sicco pede praeterire non possum, effectus hujus horribilis terraemotus, qui in dissitis regionibus Africae ,
& Americae obserVabantur. Refertur enim, quod admiratione dignum , idem terrae motus eodem tempore , & fere eadem , si non majore violentia in Africa& America saeviisse. Etenim in Africa, ut Tanger, Ceuta, Tetuani , & in regno Μaroceano tanta fuit vis concussionum ἡ ut non tam tum multa aedificia, sed magnae & nobiles urbes multum damni perpessae suerint. Exundationes maris vero dicuntur fuisse alias invisae; nam ad 4o. & 5 o. pede. intumuisse sertur. Μultae scaturigines mox siccabantur; sed mox & majore impetu reviviscebant. In America Vero& prae aliis locis sensibilis erat in Barba dos & Boston, ubi tantus fuisse fluxus &refluxus dicitur , ut intra aliquot horas idem
256쪽
TRACTA 1 Us IV. 33 idem repetierit. Haec de horribili tediraemotu annorum 1755. & 1756. sere generice dicta sussiciant, si Vero quis harum concussionum diarium eXigat, talem remitto ad eruditissimos Viros D. D. Κriager, Wagner , Berghol Z, aliOSque, qui data opera & magno labore distinctam & completam non tantum de terraemotu anni 1755. sed & de aliis, qui ab initio mundi ad haec usque tempora globum terraqueum concusserant, scripserunt historiam. Hunc memorabilem terraemotum s quebatur alius longe minoris quidem momenti , Verum tamen , quia Metropolim Viennam concusserat, non praetereundus. Hic terraemotus ingruebat die 13. Augusti, I 76 o. sub Vesperum, tertio quadrante ad septimam, in aliquibus locis magis. in aliis minus sensibilis. Hunc terraemotum praecesserat tempestas Variabilis , statio Mercurii in Barometro PDI . IV. C in
257쪽
TRACTAT Us IV. riter variabilis. Die sequente seu I . Augusti mox post meridiem sequebam tur pluviae copiosissimae, noctu Vero cce. tum valde rubebat occidentem Versus. Anno 176Ι. 31. Martii circa meridiem conquassaVerat terraemotus Oras
praecipue maritimas Hispaniae , Galliae& Lusitaniae , quinimo in Angliam usque sese extenderat. Verum nulli biplus damni aedificiis navibusque , quam Ulyssi ne attulit.
SECTIO ILDe terraemotu in genere ejusque
cauilis. Omnis labor eorum, qui de terraemotu scribere conantur , debet praecipue in eo consistere, ut causas Phy sicaS
258쪽
DE TERRAE MOTU. 3ssicas adaequatas ejusdem adstruant, unde lacile, omnia illius horrenda phoenomena
explicari & exponi possint ; sed hic labor , hoc opus est, in quo plurimi desudarunt, sed perpauci id assecuti osse
videntur. Nam multi eorum accusant quidem partes sulphureas , bituminosas , Verum ΠΟΠ eXponunt, quomodo & quare istae accendantur & in actum deducam tur , ad hoc, ut tam horribiles globi terraquei convulsiones exinde deduci pos
XL. Alii vero partes nitrosas, &, nescio, quos Eul Veres pyreos in caUernis subterraneis delitescentes sibi imaginantur ; sed tales Videntur Veram naturam& originem nitri ignorare ; nam Uerum nitrum artis fere semper est OPUS, COnstat enim ex duplici principio, nimirum sale illo universali acido, alias primigenio & catholico dicto, quod in aere ho-
259쪽
36 TRACTATUS IU. spitatur, & Ventus in Ventre suo portat,& ex principio terreo, alcatino, sulphureo , quod matricem & basim constituit,& praedictum acidum, tanquam magnes
Unde constat , ad naturam nitri non susticere acidum catholicum, &terram alcatinam, ut opinatur Clariis
Icriiger in physicis operibus Tom. I. pag. 294. sed requiri sal alcati fixum, quod est artis, non naturae productum. XLI. Quare patet, quod illud nitrum, quod in muris antiquis , aut alibi sorte inVenitur, non pro naturali, sed potius
artificiali habendum sit, quia illud salticali fixum calcis Vi Vae, aut cinerum claVellatorum, quo tale nitrum constat, non pro opere naturae, sed artis habemdum est.
260쪽
XLII. Item patet, quod illud sal, quod
eX Certis aquis nitrosis per elixi flationem separatur, Verum nitrum diei non possit, quia neque in chrystallos coit, neque flammam concipit. Falluntur igitur illi, qui in caVernis subterraneis Verum nitrum reperiri autumant, sicque una cum partibus sulphureis accensionem fieri , & terraemotum exinde exurgere asserunt; nam deinde ostendemus , ad accensionem ina, teriae sulphureae non necessarium esse nitrum, quemadmodum talis accensio per
modum fulguris in nostra atmosphaera fit absque omni nitro. Igitur, qui talia terraemotus principia admittunt, falso supposito laborant.
Antequam vero adaequataS terraemotus causas constituamus , necessarium erit,
ut talia, sine quibus ille 'nec concipi, nec intelligi potest, praemittamuS.
