장음표시 사용
51쪽
TRACTAT Us ΙΙΙ.cet, & ut spero lubens fatebitur, scari, time praecipue malignae historiam, aethio. logiam, praesertim Uero curationem ad haec usque tempora sat mancam, incongruam& inadaequatam fuisse; adeoque in his multa adhuc desiderari; quibuS ego pro modulo & tenuitate mea saltem quoad quid satisfacere conabor; reliqua Vero aliis pediscienda relinquam. Interim si quis ex his, quae jam dicta sunt, scarlatinae desinitionem seu descriptionem expostulet, sequens ex his erui poterit : nimirum , quod scarlatina sit morbus eXanthematicus contagiosus & infantibus familiaris, in quo maculae rubrae, plus minus latae primo sa- Ciem , collum , pectus, dein universum corpus obsident; intra triduum aut quatriduum , aliquando tardius evanescentes; nunc majorem, nunc minorem, aliquando etiam nullam comitem habentes febrem,
ac tandem diversis aliis, prout benignae aut malignae sunt, stipatae symptomatibus. Haes
52쪽
Haec scarlatinae generica descriptio determinat non tantum, quid sit, sed etiam quotuplex sit scarlatina, & quomodo ab aliis morbis manthematicis differat. Quare sit
De diuisione F disserentiis scarlatinae. XXVII.
Princeps & necessaria diviso scarlati. nae est in benignam & malignam; ben, gnam illam Vocamus, quae levissimis &vix molestis stipata est symptomatibus ;qualis jam superius a Clarisis. Sydenhamio descripta fuit. Μaligna Vero periculosa& atrocia secum fert symptomata. Haec est quidem generica scarlatinae benignae &malignae descriptio, interim necesse erit, ut indicemus, quae sint illa symptomata,
53쪽
quae scarlatinam benignam & malignam comitari solent, ut differentia unius ab altero eo magis & clarius unicuique pate. at ; quod eo magis necessarium esse judi. co, quo pluS eX ObserVationibus constat, a scarlatina benigna nil , a maligna Vero plurimum metuendum esse. Scarlatina iiDque benigna solet alias sanos , aliquando cum levissima aliquando etiam sine aliqua sensibili febre inopinato inVadere, aliquando prima , aliquando secunda die , quandoque etiam tardius maculae rubrae primo in facie, collo, & dein in res, quo corpore in conspectum veniunt ;sicque tridui, aut quatridui, raro diutius,& sine magna molestia perdurant, & tamdem saepe sine omni desquamatione terminantur, quamvis Sydentiam dicat, illas
cum desquamatione terminari. InfanteStali scarlatina laborantes bene appetunt,& placide dormiunt, reliquasque iunctio nes sine labore peragunt. Hic
54쪽
Hic tamen probe notandum esse jud, co, quod quandoquidem scarlatinae etiam benignae post quindecim aut sexdecim ascarlatina elapsos dies supervenire soleat leucophlegmaticus ille tumor , qui multo plus negotii, & aegro & medenti, quam
ipsa scarlatina facessere consueUit.
Aliter vero se habent symptomata in scarlatina maligna; nam ingens prostratio virium uti & appetitus , inopinato accidere solet, tandem sequitur Vomitus; aliquando , sed raro di arrhaea ; adsunt dolores capitis, febris & sitis magna; imquietudines, anxietates, Vigiliae, sopor, aliquando delirium; tandem aliquando prima , aliquando secunda, aut tertia die in conspectum Venit scarlatina ; hoc tempore fauces dolent. tument, rubent; ut non tantum deglutitio, sed & loquela dis-enis reddatur.
55쪽
6 TRACTAT Us ΙΙΙ. Haec scarlatina maligna diutius solet habitum corporis occupare, quam benigna; nimirum aliquando ad seXtam, aut septimam protrahitur diem. Una vero altera e die , antequam eVanescat, eX-urgunt in cute, ut superius jam eXposueram, illa phymata seu quaedam Vesiculae, purpuram albam reserentes, quae majores & ampliores spatio bidui factae flaccescunt & collabuntur; sicque illi mirabili decorticationi , quam superius descripsi,
fundamenta praebent. Hic pariter probe notandum est, quod praedictae Vesiculae, praesertim, dum ampliores fiunt, Videantur externa facie
esse similes variolis spuriis lymphaticis dictis. Ast magna est inter ipsas differentia,
quia, si tales Variolae lymphaticae aper,untur, serum aliquod in se continent, in nostro Vero casu semper observavi tales vesiculas esse Vacuas.
56쪽
Tandem scarlatinam malignam sequitur plerumque superius jam descriptus t mor leucophlegmaticus, qui in benigna
Unde ex his , quae hactenus dietasunt, facile patet differentia scarlatinae benignae a maligna , quam quisque in praximedica eXpertus non tantum in statu , sed jam ab initio morbi facile cognoscet. XXIX. Exanthemata scarlatina multis imposuerunt, & etiamnum imponere solent, ut illa aut pro petechiis , aut pro morbillis, aut pro purpura Venditari soleant; quare nunc ostendam, quae sit differentia scam latinae a petechiis, morbillis, Purpura ,
urticata, rosalia, aliisque exanthematibus. Ρetechiae enim raro ante quartam diem morbi erumpunt; scarlatina Vero aliquam do secunda aut tertia die in conspectum Venit. Secundo scarlatina faciem & totum eorpus occupat; petechiae Vero collum,
57쪽
58 TRACTAT Us ΙΙΙ.pectus, dorsum & lumbos obsident. Tandem petochiae sunt distinetie maculae, scarlatina
vero habet unam continuam cutis rubedinem. Scarlatina differt a purpura per id, quod purpura habeat papulas ultra cutis superficiem prominentes, scarlatina Uero habeat maculas, quae cutis superficiem non eXcedunt. Item purpura nunquam statim sub initium morbi in conspectum venit, sicut scarlatina. Eadem ratione differt etiam scarlatina a morbillis , quod videlicet morbilli sint exanthemata supra cutem aliquantum prominentia, nec tam lata, ut in scarlatina praeterea cum morbillis jungitur molesta tussis, coryza, & oculorum stillicidium, quae in scarlatina non obserUantur. Ex iisdem pariter rationibus differentia scarlatinae lacile eruitur ab aliis eXanthematibus, ut ros alia, urticata, erysis pelate, & maculis scorbuticis; quia priora prominentia habent exanthemata; ery-
58쪽
DE SCAR LATINA. 59sipelas vero unam tantum corporis Partem occupat, scarlatina autem totum corpus ;& tandem maculae scorbuticae non rubent,
ut scarlatina, sed livent, item sunt sine febre , diuque corpus descedant. Haec, quae nunc de divisione & disserentiis scarlatinae dicta sunt, inserviunt pariter pro facienda scarlatinae diagnosi ;unde superfluum sore judico, diagnosta separatim tractare, ejusque signa distine ibVa adducere, quia ex his jam facile cognosci potest, quae benigna & quae maligna dici debeat; item ex iisdem scarlat,na facile a morbillis, purpura, aliisque supra dictis exanthematibus distingui potest.
Quemadmodum aliorum morborum tam internas, quam externas , tam PrO
59쪽
6o TRACTAT Us ΙΙΙ.ximas, quam procatareticas quiSque medicus denet indagare causas , ita pariter nostra interest, scarlatinae inquirere & assignare causas, quae scarlatinam ab aliis exanthematibus distingitant, quod, ut eo facilius assequamur , sequentes Observationes notandae & praemittendae erunt, ut Primo , quod scarlatina plerumque epidemice grassari soleat, etenim uno alterOVe anno plures, alio Uero neminem amigere solet. Secundo, quod talis scarlatinae ep, demia, quamVis Sydenhamius illam ad autumnum tantum reserat, quolibet anni tempore grassari soleat ; interim viginti &aliquot annorum spatio ego hic Viennae illam saepius circa aequinoctium Vernale, quam alio tempore observaVi; quo tempore etiam observarunt D. D. Schulgius, Vier, aliique. Tertio, quod scarlatina sit affectus ,
qui ut plurimum infantes, illosve, qui
60쪽
nondum ex ephebis excesserunt, inV dere soleat; quamvis ego aliquos trigimta , & ultro annos natos noVerim, qui scarlatina correpti erant. Idem legimus in Actis med. Berolin. Dec. I. VOl. VI. pag. 21. ubi legitur scemina adulta sca latina laborasse. Idem etiam, observavit& annotavit Eruditisse. Magnific. D. Haenin scarlatina maligna , quae 1748. in IIO-landia grassabatur, & infantes adultosque corripiebat. Quarto quod scarlatina praecipue muligna sit morbus summe contagiosus, Apericulosus, qui integras familias quandoque delere solet, & ideo pestis infantum
vocari consuevit. Si enim in communitate decem infantum unus eadem corripiutur , Vix aliquis praesentium ab ea immunis erit. Unde videtur ejus contagium
facilius propagabile & multiplicabile, quam in variolis & morbillis ipsis