Libelli cuiusdam Antuerpiae nuper editi contra serenissimum D. Ioannem ab Austria, gubernatorem generalem inferioris Germaniæ, qua parte conscientiæ, vt vocant, libertas in eo requiritur, breuis & dilucida confutatio. Auctore Ioanne Lensaeo Belliolan

발행: 1578년

분량: 101페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

vel ad torquenda in bonos conuitiorum i cula promptissimi reperiuntur' Num imter hos ecclesiastica constituti, propterea videbuntur accusandi, quod sese accommoda ie,aut condescendere, aut Conniuere

nequibunt 8 Et quam obsecro requirunt ad sua, Vel dogmata vel mores attemperatione mi Si enim hoc exigunt ut ipsis inquibusdam articulis traditae nobis doctrinae cedamus; & vel detrahamus quippiam,quo se offendi querantur, vel adhibito quasi temperameto ad eorum arbitrium molliamus; vel non eis saltem errorem Coarguendo repugnemus; rem poscunt & a natura verit

eis abhorrentem , quae nihil inimico sibi e rori concedi patitur, & maiorum exemplis vehementer improbatam.Non enim obscurum est quam sibi nec unicam illam coi substantiali tatis vocem eripi sustinuerint, ut patri filius no cons ibstantialis,sed similis duntaxat este diceretur: & qui id spe pacis atque Concordiar permiserint,velut in Ariminensi factum synodo legitur, non incertum est quantum improuida simplicitate sua haereticorum auxerint animos, ut se vicisse iure quodam suo gloriarentur. Ea enim est haereticorum crebris eXperimentis cognita versutiae improbitas, ut iis si vel ad latumisque cesseris in veri assertione, insolescat

32쪽

amplius, iactentque perfidiae dextras, & eo ipso premat infestius, quo pacatiores futuri credebantur. Magnus proinde ille Basilius vir ista cum a praefecto monitus esset ut parὁret te ' si pori, neque tot Christiani orbis Ecclesias propter dogmatu subtilitate diutius exagitari pateretur;resipondit eos qui diuinis sint eloquiis innutriti, corrumpi de diuinis dog- macibus ne una quidem syllaba sinere ; sed quasvis citius mortis species amplecti. De- niq; viderint qui sic obsecisidari sibi volunt, queadmodum parere tum queat Episcopus

pa in omni patientia & doctrina. Et rursum: Oportet Episcopu amplecti eum qui Πικα tisecudum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina fana, Meos qui contradicunt,arguere. Alibi quoque admonet, ut cum modestia corripiantur ij, iqui resistunt veritati. Quod vero ad facta pertinet, moresque haereticorum proprios, num id postulant, ut si res sacras plenis buccis irrideant, nos corrideamus t Si templa,si sacra prophanent, si diuorum imagines detrahant, abijCiant, conculcent, nos ea facta coprobemus ' si ecclesiastica ieiunia auido carniu eis, si festa seruilibus operibus violent , nos hisce pro nihilo putatis, criminis C socie-

33쪽

1ocietate maculemur'Si postrem ὁ corrupere haereseos veneno simpliciores nitatur, nos fratria nostroru animas perdi mussitates patia muri Cur requii si accomodationem, quam no nosci ut litteris Apostolicis prohi- Rom. 9. berit Nolite inquit Paulus)comunicare in fructuosis oper abus tenebrai ta,magis autem - ναε redarguite.& : Nolite iugia ducere cum infidelibus . Quae enim pat licipatio iustitiae cuiniquitate'aut quae societas luci cu tenebris quae autem cocordia Christo cu Belial aut

quae pars fideli cum infideli Et alio in locoriameg. 1. Denuciamus sinquit) vobis fratres, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulate ino dinate,& non secundia traditione quam acceperiit a nobis. Et rursum et Rogo vos fi tres,diligenter observetis eos qui disiensiones & ofiendicula praeter doctrina quam didicistis faciut,& declinate ab illis. Tota ergo quaestio haec est; rectene an vero inordinatὸ ambulent ij qui sua placita, no Ecclesiae Catholicae instituta sequutur: siti no quod tra

ditu est tenet, sed quod quisq; fuerit pro sua

libidine vel opinione commentus. Quod si prauὸ ambulant,nos declinare iubemur: si vero nos ambulamus inordinate ipsi nos vitare tenentur: sin neq; ipsi nos,neq; nos illos vitare tenemur; aut igitur Apostolica praecepta delenda sunt, aut,quod fieri non po-

test,

34쪽

test, utrique iuxta Euangelii vera que sdei

normam ambulantiis; qui tamen pugnantes

adeo fidei doctrinaeq; Vias vitredo sequimur. SED non desunt qui has res propter c A quas dissidi;s istis collidimur, opinionum δὲ esse non fidei res arbitrentur: neque admodum interessu iure hoc, siue illud teneatur, de quo, tanquam de quodam problemate, utramque in partem differatur . Ideoquo certis quibusda atque illis primis, quae symbolo Apostolorum expressa sunt, religionis capitibus, ex utraque parte conseruatis, doreliquis , salua familiari quotidianaque MChristiana amicitia,vltro citroque disputari 'oportere contendunt. Sicut olim Apelles quiddam enim esse videtur, tametsi non hi ηρ --. I per omnia sinaile in afferebat non oportero omnino fidei discuti rationem; sed unum-queque debere in eo quod credidit permanere. Salutem namque his esse qui in Crucifixum sperent, tantum si in bonis operibus inueniantur. Themistius quoque Phi- η losophus,cu Valentis imperatoris Arianiod '' delendos Catholicos cerneret improbum

zelum; hac eum ratione mitiorem reddere

conatus est, si scriberet gratius este Deo, quod non facile cognosci videatur; liuersGque de illo diuersa profitentibus, non Vno modo glorificetur. Ad similem modum, Ca &ho-

35쪽

3s& hodie quidam dissipatas atque distractas,

ob religionum pro sessionumque diuersit tem amicitias adglutinant; Vt quamcunque libuerit de Catholico dogmate vel fingere, vel sequi sententiam,non ideo quisquam stab amicitia repudiandus, Christiana modo professione tegatur. At hoc Cassandri nouum hae quidem aetate commentum,ab r

liquis etiam sectariorum scholis explosum est: qui tam multa ipsi propter testimonia

scripturarum credenda proponerent, quae nullo expressa veteri symbolo continentur e tam multa etiam olim quae diuinis ex litteris haurirentur certissime , sic credata non ignorarent, ut qui aduersa sensissent, haereticorum catalogo reperirentur adscripti. Viderunt & hoc fortassis astu callidi ierpentis agi, ut dum ea quae fidei sunt ad liberas opiniones reuocantur , sensim & ea fides quae de primis est suscepta capitibus,

ex hominum animis evanescat. Vt enim vectibus aliquando milites infima turrium saxa quibus fundamenta siustinentur, tecti opertique convellunt, ut nec opinantibus hostibus, cum adhuc illae firmae viderentur, repentina ruina concidant: ita prorsiis Versutissimus diabolus specie quadam pietatis obtectus, sensim per suos milites fidei strii-cturam demolitur: id quidem prius omni

cura

36쪽

itis

tIa cura cauens,ne summa aperth petere videatur. Sed reuera uno atque altero ex subiectis articulis ad hanc opinandi labertatem reuocato,quasi subductis lapidibus, ipsa quoque principia subruit: tandemque unam illam Catholicam & Apostolicam fidem, quae etiamnum successoris Petri ministerio com seruatur,apud non paucos euertit funditus. Cum autem omnes Unius compage Corpo, ris debeamus astringi, atque huius corporis unitatem spiritus unus contineat, neque .

spiritus este unus possit tam diuersia atque aduersa loquentium;nonne id potius officitur, fidem, fideiq; & dogmatum de religione professionem unam omnium esse debere, qui huius sint corporis membra ' Dissipari quoque necesse est,breuique dissidij, &conflictationibus collidi societatem hominum illorum qui non inter se mutui amoris glutino cohaereant. Pacem enim concordiamque gignit amor,qui si refrixerit,conibnuo bella sequuntur. Si autem ortae controuersiae de rebus ijs quae ad salutis negotium nihil omnino pertinent, saepenumero ambcitiarum serenitatem obnubilant; quonam modo non eas promptissimὲ scissura videantur ea dissidia,quibus inter se homines pugnantibus de religione sententijs magna

37쪽

cohaerere semper voluit Christus corporis sui membra Vinculo pacis . Quis enim sino

Praesertim corpori, non omnibus modis de perpetua coniunctione sic unitate prouideat Z Quo sit ut unam in familia sua omnium fidem , fideique & dogmatum professionem, tanquam amicitiae Christianae sundamentum atque firmamentum esse voluerit ille , qui habitare facit unanimes in domo: qui & orauit sollicite pro suis ut omnes Doηὼ I7 Vnum essent, sicut ipse & pater unum sunt:& propterea mortem non dubitauit oppe- mimis ii tere, Ut eos qui dispersi vel erant tum, vel futuri erant postea per errores Varios,Congregaret in unum non locum, sed corpus: quod ijs vinculis coerceretur, quae in epistola ad Ephesios beatus Apostolus com- rems, 4. memorat: Unus Dominus, Vna fides, Vnum baptisma, una spes vocationis nostrae: qui ad hanc sui corporis conseruandam Vnitatem, unum omnibus praefecit pia mimu αr rem,ubi dixit: Pasce oves meas; quo sic capite constituto, schismatis tolleretur occasio. Qui deniq; unanimitatem Christianam Zo. t.εμ- quemadmodum ait D. Ciprianus) firma solarMm, sibi atque inseparabili charitate conneΣam, instituto sacrificio declarauit S imo α confirmauit atque persecit, ut baptizati prius in unum corpus, multo posteam

38쪽

al: ο

gis unum essemus omnes, qui de Uno panori de uno calice participamus. Ideo quo Beatus Apostolus cum probὸ teneret nisi una fide consensioneque animorum, in ijs praesertim quae religionis sunt, Ecclesiastici . ixi corporis unitatem non posse contineri: obsecrat Corinthios, ut id ipsum dicant Oln- r.eo t. rnes, & non sint in ijs schi sinata. Nec dicat alius: Ego quidem sum Pauli: alius, ego au- te Apollo: alius,ego vero Cephae aut Christi, sed simul omnes non simus nisi Christia Quia nec diuisus est Christus. QvA E cum ita se habeant,Vehementer x ii Ladmiror quibus scripturarum locis reperexit iste quod ait, unam esse hanc Conseruam .dae Catholicae religionis rationem, si inter omnes firma costet animorum coniunctio, α mutua societas, non habita magnopere ratione quae quisque de religione dogmata consectetur. Ain vero i istane potest amicitia Christiana videri, quae non constet iacto prius, unius fidei religionisque landamentot Et multum intererit in amicitiis iustusne sit quispiam an fraudulentus, -brius ac temperans, an vero ebriosus, tanon intererit, quam quisque sit ema Devinpius ac religiosius ' Retulerit persaepe multum sitne Italus, Hispanus, aut Germa

39쪽

aut Catholicus ' Quid praeposterum magis

quam ab amicitia respuere quod fecit Deus, in amicitiam vero sine discrimine recipere quod Diabolus seminauit Etenim verissi- . mὸ dixit Augustinus, neminem posse Veraciter amicum esse hominis,nisi fuerit ipsius primitus veritatis. Praeclarὸ quoque inui--i is ctissimus ille Basilius: Amicitiam sinquit

imperatoris magnam cum pretate Iudico,

sine qua perniciem potius hanc appello. Cumque Vari j sint amicitiarum gradus,suis quasi sundamentis vinculisque discreti, Viderint sane huius amicitiaestur quae fundamenta Constituant , satis perspicuum est mundi huius eam esse,non Christi. In qua amicitia siue eam carnis propinquitas, siue Commercia negotiationum sue quid aliud Connectat,non religio fouetur, sed laquam posteriore habenda loco negligitur . Et quoniam Vtrinque religionis studium stiget, minus ipsa quidem contradicentium verbis impotitur, sed rebus tamen ipsis ac quotidiana communicatione, magis maginque languescit.Caedit saepe suo de iure plurimum, ne forte amicitiae tranquillitatem

obturbet. Ac primu quidem displicet quod agitur, post ubi consuetudinem frequentia peperit, facild & contemptum consuetudo parit, Ex quibus veluti sontibus,sta tandem

Verae

40쪽

verae & Catholicae religionis manat obliuio. Quid ergo est quod hac ratione lanis guentis, imo propemodum emortuae in re-hgione Germaniae profert exemplum tNum magis intelligi potuit quid per huius os diabolus loqueretur , quam si religio nis nostrae statum vellet ad normam per- rieuntis Germaniae reuocari Hanc mirum non est si tranquillam diabolus quietamque relinquat, quam multa post praelia, suam

tandem magna ex parte Victor effecit. Vt enim verissimὸ D. Ciprianus ait: Quos Vi- tib t.' cerit diabolus.hos tanquam iam suos factos 'ρυ -

contemnit ac praetent: illos Vero pergit la

cessere,in quibus Christum cernit habitare. Quanquam non Vanis rumoribus sed certis. simis significationibus cognostitur, multos in diuersis Germaniae prouinciis haereseos iugo quasi delassatos,longoque erroris Car iacere clausos, Catholicae religionis iam red- dita luce ac libellatoe laetari. Sed si illic tamen plerisque adhuc in locis partim libera est terrente nemine) errandi facultas,partim sublata potestas est veritatem profitendi: illum profecto nos debemus statum votis omnibus deprecari; Ne in eum incida Qmus, quoad possumus, enitendum est omni ope ac viribus . Ne denique tam scedd omnes hae prouinciae maculentur,interest om-

SEARCH

MENU NAVIGATION