장음표시 사용
101쪽
est ad purum terminum. Contendo, V. g. causalitatem Adami non fui sic paternitatem, ita actionem genitivam: Eam vocet relationem Scotus', per me licet , modi enim omnes re- . vera nihil aliud sunt quam relationes & habitudines quaedam , ut alias probavimuS.
De proprietatibus Causa. PRoprietates causarum sunt, earum ordo, connexio ; foecunditas , distinctio causae ab effectu , & prioritas causae respectu essectus , de quibus seorsim dicendum.
ORdo causarum est , dependentia unius
causae ab altera. Quando una causa ita dependet ab altera, ut una sit superior , alia vero inferior vero subordinata: Talis subordinatio reperitur inter causam primam , & secundam : universalem , & particularem ; principalem , α instrumentalem. Causae ejuseem effectus quarum una non pendet ab a Ita tanquam a superiori, dicuntur causae ejusdem ordinis: quales sunt duci equi jugales respectu vectionis. Dum verd una pendet ab alia tanquam a. superiori , di cum tur causae dι υ bi oronis seu sub ordinat α:
102쪽
quales sum Deus , & creatura. Subordinatio causarum duplex. Acciden talis , & essentialis. Accidentalis est inter cas causas , quarum inferior pendet a superiore ut fiat , non autem proprie ut operetur : qualis est inter filium creatum , & ejus parentem. Essentialis est inter eas causas, quarum inferior non potest operari sine superiore ; qualis est inter potentias animae, & animam; inter causas secundas , & primam.
Subordinatio essentialis vel est propria,
quae reperitur inter causas ejusdem generis, V. g. quae sunt omnes emcientes , aut omnes finales , &c. vel impropria, quae reperitur inter causas di versi generis, v. g. inter materiam , & formam. Effatum est , exl. 2. Metaphys. c. 2. desumptum : In causis essentialiter subordinatis impossibilem esse processum in infinitum . Ratio est quia ex S. Thoma I. 2. quaest. I. art. . post Philosophum 8. Physicorum, causae inferiores non movent nisi in virtute primae: Ergo seclusa prima , nullus foret motus. v. g. in finibus , fines intermedii non movent nisi in virtute ultimi : Ergo sublato ultimo , impossibilis esset motus ; & sic de caeteris. Et hac via celebriores Philosophi Ethnici devenerunt in cognitionem primi
motoris , qui immotus omnia movet, ut loquitur Plii losophus ultimis verbis libri . Metaphysicorum.
103쪽
aeritur , Utrum causae possint esse sibi
mutuo causae; ut videtur asserere Philo-1oprius , l. s. Metaphysicorum c.2. Quod ut solvatur sNotandum dupliciter intelligi posse hane
quaestionem. Primo utrum possint esse sibi mutuo causae in causando , adeo ut una nece star ia sit ut altera causet: Secundo, utrum possint esse sibi mutuo causae in essendo : hoe est sibi mutuo dare esse. PRIMA CONCLuS Ior
Ua possunt esse sibi mutuo causa in
causando. PRobatur inductione. Primo , Materia deforma sunt sibi mutuo causae in causando composito ἱ quia nec materia sine forma, nec forma sine materia illud componere posset. Secundo, Agens naturale & materia sunt sibi mutuo causae in causando , quia sine se invicem causare non pollent: Hinc in effectibus naturalibus quatuor causae sunt necessario connexae , ut docet Philosophus I. 8. Meta- Physicorum c. .Et ratio est quia internae non causarent nisi applicarentur ab externis snec externae moverent, nisi darentur internae. Tertio denique, in omnibus effectibus finis & efficiens sunt sibi mutuo causae in causando , nisi enim finis aliquis moverer, nulla
104쪽
nulla causa em ciens erumperet in actum ;cum omnis causa essiciens agat propter finem ;ut fuse probavimus in Ethicis , disputatione de fine : & ni si aliquod agens ageret, finis nullam exerceret causalitatem ἰ cum in tantum causet finis , in quantum aὀens aliquod applicat adactum , hinc illud vulgatumri Secundum ordinem agentium est ordo finium ; ut loquitur S.Thomas I. 2. quaest.
Dua Causa non possunt esse sibi mutuo Causa iuessendo in eodem genere. PRobatur. Idem non poreice 'I. F ius& posterius eodem, in eodem genere e At qui si duae causae essent sibi mutuo causae inessendo in eodem genere, una esset prior & po- sierior altera in eodem genere, quia esset causa simul , &effectus alterius in eodem genere ;quod manifestam involvit contradictionem Objicies. Vapor est causa materialis pluviae , & pluvia causa materialis vatoris Ergo duae causae possunt esse sibi mutuo causae in essendo in eodem genere. 'Distinguo. SuccessivE, concedo: simul, ne-ιgo. Noltra autem conclusio intelIigenda est de simultaneis causalitatibus. A
105쪽
so In Aristotelis Metaphsicam,
Dua Causa possunt esse sibi mutuo Causa ira essenἁo in diverso genere. PRobatur Indumone. Dum aliquis studet propter dominam , doctrina dat esse studio in genere causae finalis , & studium dadesse doctrinae in genere causae efficientis. Idem dices , dum quis ambulat propter sanitatem, aut dum quis aedificat propter commodam habitationem. Duae posteriores assertiones sunt Philosophi l. s. Metaphysicorum c. 1. ubi sic habet, Causae sibi invicem causae sunt, ut exercitatio , bonae valetudinis ; & haec, exercitationis a sed non eodem modo , verum illa ut finis , haec vero ut principium motus , hoc est causa efficiens.
HIc singula Causarum genera sunt ex
pendenda. PRIMA CONQLus1Ο.Causa formalis unius tant m effectus Causa
PRob lux Indnctione. Una numero anima unici viventis causa esse potest ι Muna anima rationalis unici hominis. Et ra-
io est 2 quia . forma causat dando ipsum
106쪽
suum esse determinatum , sicque dando esse specificum : At unicum esse habet determinatum : Ergo unicum esse dare potest , puta anima esse animatum, candor esse candidum ,
Objietes. Anima rationalis causa est multarum intellectionum & volitionum 1 Ergo causa formalis potest esse causa multorum effectuum. Distinguo consequens ; In genere causa formalis , nego ι In genere alterius causae, concedo. Anima enim rationalis respectu intellectionum & volitionum habet quid mrationem causae efficientis , finalis & materialis ἱ non autem formalis. sucu NDA CONCLA SIS.Causa materialis potest esse Causa multorum contrariorum cssectuum.
PRobatut inductione. Eadem materia potest esse causa multorum specie corporum , V . glandis , quercus , ligni , &c. x multarum qualitatum etiam contrariarum, V. g. caloris & frigoris, &c. Hinc illa effata: Iddmes subjectum contrariorum. Contraria se expellunt ab eodem subjecto. Substantia recipit contrurium eum minatione sui. Et ratio a priori est indifferentia causae materialis ad varias formas.
107쪽
Causa finalis potes osse causa multorum oecontrariorum effectuum.
DRobatur Inductione. Propter sanitatem, A verbi gratia,alii usurpant remedia calida, :alii frigida ; & propter beatitudinem omnes agunt omnia quae agunt, quantumvis diversa& opposita. ULTIMA CON CL ds Io. Causa efficiens naturalis respectu ejusdem materia eodem modo desta, non potes per se use Causa contrariorum. T Robatur primo ex his effatis : Idem manens idem, semperfacit idem, ex secundi li-Ii de ortu , cap. 1 o. Idem fecundum idem nomes musa contrarii, ex quarti Metaphysicorum
. Probatur secundo Inductione , qua pate τὸ nem, butyrum semper liquefacere , lutum semper indurare Plignum semper comburere somnIa semper calefacere.
Probatur tertio a priori, quia natura est d2 terminata ad unum agendi modum. Dixi primo in conclusione : eausa natura- Τ: nam causa libera pro ea, qua pollet liberrate, potest esse causa contrariorum actuum, erram circa idem objectum, pura amoris , Modii. Dixi secundo , respectu ejusidem materi , nam causae naturales circa diversas materias
108쪽
diversos producunt effectus. Sic sol liquefacit nivem, & indurat lutum. Hinc illud vulgatum : Actiones votivorum diversificantur a passi υis. Dixi tertio , respectu materia eodem modo dissbsita, nam si sit alia dispositio in materia, contrarius aliquando producitur effectus. Sic Vinum , v. g. respectu eb1sdem hominis varie affecti modo congruas, inimicas modo qualitates producit. Dixi denique, per se ; nam causa naturalis, est per accidens causa contrariorum. Sic Sol praesen, causa est diei, & absens noctis ; quod enim praesens causa est effectus , illud absens accusamus contrarii , inquit Philosophus l. quinti Metaphysic. c. 2.
De Distinctione Causa ab effectu. SI idem non possit esse causa sui ipsius, benδsequitur causam necessario distingui abesse diu.
Idem non potest esse Causa siri ipsius, PRobatur primis ex definitione causae.in qua
habetur causam debere influere in aliud. . Probatur secundo ratione. Si idem esset
causa sui ipsius , esset prius & posterius seipso. Consequens est contradictoriam , D ut e olligitur ex Philosopho , libri de motione animaliam capite quinto : J Ergo M antece-
109쪽
dens. Probatur major. Causa est prior effectu : atqui idem esset causa & effectus sui ipsius:Ergo idem esset causa & posterius seipso. Hoc argumentum colligitur ex Aristotele,
Objicies primo. Christus se seipsum reproduxit in coena: Ergo idem fuit causa sui ipsius. , Transeat antecedens,quod falsum est ; haec enim re productio humanitatis Christi fuit immediate a divinitate ad prolationem Verborum Chri 1hi. Nego consequentiam, quias Christus seipsum re produxisset, non fuisset causa , sed principium sui ipsius & quidem non quoad esse simpliciter, sed quoad esse re-
productum. Objicies secundo. Finis in intentione , est causa sui ipsius in executione , quia finis intentus causa est usurpandorum mediorum: media autem usurpata causae sunt finis obtinendit Ergo finis intentus causa est sui ipsius obtinendi. Quia lut communi fertur axiomate, j quod est causa causa , est eausa
causali. Respondent alii, finem non esse tunc causam sui ipsius unde distinguunt axioma.Quod esst causa causae in eodem genere , est causaeausati, concedunt : quod est causa causae in diverso: genere, est causa causati, negant. A t- inquiunt, finis intentus est causa usurpando, rum mediorum in genere causae finalis : m dia autem usurpata sunt causae finis obtinendi in genere causae efficientis, proindeque finis non est causa sui ipsius, sed ad sum
110쪽
mum', principium. Alii aliter respondent. Ego Vero. . Distinguo antecedens. Finis in intentione, est sui ipsius in executione causa remota, concedo e proxima & immediata, nego. COnelusio autem nostra intelligenda tantum est de causa immediata & proxima e nam ali ter non sequitur idem esse prius & posterius seipso eodem modo, sed diverso ; sic in exemplo opposito , finis in inteatione spectatus, prior est seipso in executione considerato , quod non implicat.
PRi mo. Di stinguenda est hac triplex prio
ritas , scilicet temporis , naturae, & di
Secundo. Observandum causam sumi posse duobus modis , scilicet materialiter, pro ipsa entitate causae e & formaliter pro causa P zenus actu causat & influit. PRIMA CONCLuSIO.
Causa δεν maliter sumpto est simia tempora O natura cum Octu. PRobatur.Causa formaliter sumpta est eausa, prout causat 3 effectus veris formaliter sumptas , est esectus, prout causatur: Atqui non est prius tempore aut natura causare quam causari,cum sint corIelata et Ergo,.M.