장음표시 사용
91쪽
tia quales sunt materia & forma,in toto physico ; gcnus & differentia, in metaphysico. Partes integi ales seu entitativae illae sunt, quarum etsi aliqua: tollerentur , adhuc intelligeretur essentia ; quales sunt manus, pedes,&c. in homine. Res omnes materiales entitate sunt praeiaditae , & pleraeque qualitates spiritales , eae scilicet quae suscipiunt magis & minus. Partes entitativae, aliae sunt extensivae, quae scilicet extra se invicem ponuntur , ut in substantiis materialibus ; aliae intensivae seu graduales , quae intra se invieem in eadem subjecti parte recipiuntur, ut in qualitatibus alterativis. Quaeritur: hic , Utrum infrebus entitate praeditis, essentia & entitas distinguantur
realiter. CONCLus Io. 'Non distinguuntur realiter. PRobatur. Illa non distinguuntur realiter
in cleatis , quorum unum non potest esse sine altero : Atqui e flentiaret entitatem habentis, non potest esse sine entitate: xes enim materialis esse non potest siue partibus entitati vis ; aut qualitas alterativa sine partibus gradu alibus , ut satis patet. Entitas etiam sincedentia csse non potes hi c- m - l
92쪽
ru in unum potest augeri , altero non auctor Atqui in vivente crescente , augetur in dies' entitas , non autem essentia : Ergo distinguuntur realiter. Distinguo majorem. Si unum possit augeri secundum realitatem , altero secundum Iealitatem non aucto, concedo: Si unum secundum realitatem augeatur , altero formali ter non aucto , nego. Sic augeri potest rea liter qualitas , similitudine formaliter non aucta ; nec tamen qualitas & sinat litudo distinguuntur realiter , ut docuimus Sectione de Relatione. At quando augetur entitas Viventis , augetur etiam realiter ejus essentia; non tamen formaliter in esse essentiae, seu secuntum praedicata essentialia. Instabis. Estentia hominis cresce ut is non augetur realiter ; aagetur vero realiter entitas : Ergo potest realiter augeri entitas non aucta realiter essent a , sicci Ie distinguuntur realiter. Distinguo. Si una pars essentiae sit indivisibilis , & proinde incapax entitatis, essentia non augetur ratione illius partis , concedo: secus , nego. Sicque tunc entitas totius distinguitur realiter in adaequa te ab essentia praecise sumpta ι quod in solo homine contingit.
93쪽
cap. II. Extremrim uniuscurusque , extra
quod nihil est accipere , & intra quod sunt omnia.Vulgo de scri bitur , quod impedit, ne
res ulterius citeriusve protendatur.
Res vero terminabilis est illud Ens , quod terminum recipere potest.. Terminus dividitur primo in internum qui est in re ipsa, & externum qui est extra rem,sc ultimus dies anni, est ejus terminus internus, quia usque ad eum inclusi υe annus ex-rpnditur; prior vero dies anni subsequentis,
externus est:terminus praecedentis , quia utaque ad eum exclusive annus praecedens extenditur. Dividitur secundo in terminum negati- .vum, qualis est mors respectu vitae ; & positi vum . qualis est ultimus dies respecta
Dividitur tertibin terminum persectivum, qualis est subsistentia Verbi Dei respectu humanitatis assumptae ; & corruptivum, qualis est mors respectu vita . Dividitur denique in tot species, quot sunt ordines entium: verbi grat a , in substantialem, qualis est subsilientia;& accidentalem, qualis est inhaerentia : in spiri talem ι qualis est subsistentia A ngeli ; & corporeum, quali sest subsistentia saxi: in naturalem , qualis est
inhaerentia caloris;& supernaturalem, qualis est in Laerentia gratiam: in creatum, qualis est subsistentia creata; & in increatam, Quales
94쪽
a ut eius terminatio quasdam excludat perrectiones , quomodo essentia omnis creata
Primo modo terminari imia perrecti nein arguit, terminari secundo modo infinitam importat persectionem: Deus secundo modo terminatus est, non prim ,
principia convenian rati. VNti creato competere potant omnia Quaeritur quamam principia conveniant
m genere non habet principia externa aut interna physica. I Robatur. Quod convenit superiori convenit omnibus inferioribus: Atqui omnia Interiora enus non habent principia extem
95쪽
Objicies. Filius & Si ritus Sanctus fune Deus : Atqui habent psincipium externuat namque Filius est a Patre , Spiritus Sanctus a Patre Filioque procedit : Ergo Deus habet
principium externum. 'Distinguo minorem. Fi lius & Spiritus Sanctus habent principium externum , rationet Personalitatis , concedo : ratione divinitatis, nego.Adde quod prima persona divina sit Eris, nec tamen agnoscat ullum principium externum et Ergo omni erui non convenit habere principia externa. Sacu NDA CONCLUSIO. Ens in communi habet eatera principiorum genera , hoc es ; tum principia cognitionis com plexa ct incomplexa, tum principia rei interna metaphysic .
PRobatur. Quod convenit omnibus in se rioribu S, convenit superiori Atqui omnibus inferioribus entis convenit babere supradicta principia : Nam si quod Ens ea non
haberet, maxime Deus : Atqui Deus ea omnia habet. Primo enim habet principia cognitionis complexa , cum de eo multa per axi Omata cognoscamus. Secundo, habet principia cognitionis incomplexa , puta omnes creaturas, ex quibus; tanquam ex tot vestigiis sempi terna ejus virtus & divinitas innotescit.Tertio denique , habet principia interna metaphy sica, puta senus & differentiam, ut docuimus in Logicis : Ergo , &c.
96쪽
PLerique hunc Tractatum ad Physicam remittunt , sed non ita merito , cum enim causa in genere abstrahat a materia. ejus expositio est juiis metaphrsici. Hinc Philosophus postquam l. s. Metaphysicorum cap. I. egit de Pi incipio , capite fecundo agit de
Nos vero hunc Tractatum dividimus in duas disputationes ; in quarum priore agemus d Causa in eommuni : in posteriore de Causis in particulari.
CAPUT PRIMUM. De Nomine, Notione o Exsentia Causa. Jamvis Causa aliquando eum Principio confundatur , praeser tim a Graeci. Propriὰ tamen minus patet , quam Principium. Licet enim omnis Causa sit Principium, ut docet Philosophus l. s. Metaphys. C. I. Omne tamen Principium non est Causa.
Ad rationem causae, tres requiruntur conditiones , non necessariae ad rationem principit. Prima est, ut causa sit quid positivum,
97쪽
defectu cujus conditionis, privatio est ratum principium generationis, non causa : Secunda est, ut causa influat ; cujus conditionis desectu, terminus a quo motus localis , est principium motus ; non autem causa. Tertia
est, ut causa influat in aliud , seu ut causa det effectui naturam, a sua numero saltem distinctam; defectu cujus conditionis , Porso na producens in divinis non est causa Personae productae, sed tantum principium. Causa etiam latius pater, quam Elementum. Hinc Aristoteles libro citato prius agit de Causa , quam de Elamento. Qaippe causa abstrahit ab interna & externa , Clementum vero proprie significat tantum principium internum: Hinc quatuor prima mundi subh1- naris corpora, vocantur Elementa ; quia sunt .& mulidi sublunaris & omnium mixtorum principia intrinseca. Causa etiam confundi non debet eum conditione sine qua non, aut occasione,quia
Conditio sine qua non, est id quod licet
non influat in effectuin, sine eo tamen nuu- quam fieret effectus , ut approximatio respectu combustionis.
Occasio, est id quod licet non influat in effectum nihilominus sine ipso hae saltem
Vice , non contigisset effectus. Vel est causa impersecta aliqualiter inducens ad agendum,
ut, colligitur ex sancto Thoma, L. 2.quaest.43 art. I. ad tertium: ut ambulatio per talem viam respectu fortuitae inventionis crumenoe,
M pecunia praesens respectu furti. causa vero concipitur ut aliquid positivum,
98쪽
a quo per se pendet effectus ; seu per se influens esse in effectum , seu in aliud. Dari Causas satis patet, quia nullum ens
praeter Deum, est non causatum.
De causis Causa. CAusa in genere non habet causas: tum quia daretur processus in infinitum ; tum quia inter causas continetur Deus , qui est prima causa , nullam proinde agnoscens sui causam. Igitur hoc capite asserenda tantum est Causae definitio, & ejus causalitas , quae fant instar formae cujusdam Metaphysicae. Causa describitur l. 2. Physic. c. 3. Odyripter quod res est , ubi particula , propter, lath sumi debet, alioqui conveniret soli causae finali. Causa definitur ab antiquis Peripateticis, id ad euius esse sequitur H M4. Dicitur primo, id, supple principium. Dicitur secundo, ad euius esse, scilicet in ratione causae. Additur, sequitur , supple per verum influxum, Veramque causalitatem. Subditur denique, aliud, id est aliquid distinctae saltem numero na
Clarius definitur vulgia Principium per se
infuιns esse in aliud. Dicitur primo, principium, quae particula tenet locum generis; principium enium , ut diximus , latius patet quam causa. Dicitur secundo, influens esse. per quam particulam causa differt a condicionibus, occasionibus, principiis negativiss
99쪽
leuia privationibus & principiis terminati-ivis motus localis , quae nimirum existentiam non in suunt. Additur, perse, per quam particulam differt vera causa a causis per accidens , quae scilicet per se non dant esse , ut eum homo fodiens terram , invenit thesau rum. Subditur denique,in liud, per quam particulam differt causa a Personis producentibus in Trinitate, quae non influunt in aliud, sed tantum in aliam Personam , quippe. Alius , alia, aliud, adjective significat tantum di versitatem supposi ii aut subjecti'; aliud
vero substantive,diversitatem naturae, saltem numericam: alter , altera , alterum , solam diversitatem accidentalem erusdem etiam a.
seipso. Hine Pater divinus est quidem alius a Filio , sed non aliud. Petrus autem est Malius , & ali uia Paulo . Petrus verδ doctus neque est alius neque aliud ; sed altera se
ipso ignaro. Causa constituitur in esse. causae, per causalitatem.
in aeritur in quo consistat causalitas causae. Ut huic quaestioni fiat satis. Notandum primo causam posse spectari dupliciter scilicet in actu primo , prout causare potest 3 & in actu secundo , prout de facto causat, ut colligitur ex Philosopho locis citatis. Notandum secundo ; quatuor in causa spectari posse, scilicet entitatem , potentiam seu virtutem causandi, influxum actualem,& relationem causae ad effectum. v. g. in
Adamo haec quatuor distingui potuerudi
100쪽
scilicet entitas Adami, puta humanitas uelitalius virtus genitiva; in fluxus ejus in Abelem , puta generatio activa ; & relatio paternitatis ipsius ad eundem Abelem.
Causa constituisur in actu primo per virtutem causandi. PRobatur. Per id causa constituitur in actu primo , quo intellecto intelligitur posse
causare. Atqui talis est virtus causandi: Ergo causa constituitur in actu primo per virtutem causandi. Sacu NDA CONCLUSIO.
Causa constituitvr in actu secundo per in luxum P Robatur contra Scotum asserentem , causam constitui in actu secundo per relationem ad effectum. Per id causa constituitur in actu secundo , quo intellecto intelligitur causare: Atqui intellecto influxu causae, intelligitur causare, & eo sublato non intelligitur causare :.v. g. intellecta illuminatione intelligitur Sol diem causare , & ea sublata non amplius intelligitur causarer Ergo , &C.
Objicies. Caula litas non potest intelligi sine ordine ad effectum : Ergo est telatio.
Distinguo consequons. Causalitas est relatio secundum dici, concedo: est relatio secundum esse & categorica , nego : non enim