장음표시 사용
151쪽
13 6 In Aristotelis Metaphsicam,
muntur 3 ita caeterae causae per causam efficientem , earumque causalitates per activa vocabula explicentur. Sic dicimus finem movere , materiam sustentare , formam informare , causas internas componere , o muzScausas causare & dare elli.
De donitione ct causalitate Causa resticientis. HIc agendum esset de eausis Causae efficientis in quas agnosceret : sed loco causarum , dicendum est de ejus definitione , α causalitate, quae sunt veluti causae formales metaphysicae ipsius causae efficie piis. Causa efficiens definitur a Philosopho l. 2. Physicorum cap. 3. & lib. 3. Metaphysico-aum cap. 2. Id unde primum principium mutationis & quietis. Dicitur i. id , id est, ea causae, & haec particula tenet locum generis, Dicitur 1.unde, id est, causa a qua : quae particula tenet locum differentiae, per quam cau- sa efficiens differt a caeteris causis causa enim finalis est causa propter quam , materialis e Tqua, formalis per quam ι nulla autem alia est causa a qua , praeter causam efficientem. Dicitur 3. Unήe primum ρνincipium; id est prima origo, prima scilicet secundum ordinem
CXecutionis , non secundum ordinem inventionis, effectus prius pendet a fine, quam ab efficiente. Dicitur denique mutationis O quietii: quae particulae si proprie sumantur,
152쪽
denotant tantum causam efficientem naturalem & physicam,quae non agit nisi immutando materiam praesuppositam ; si vero late fumantur , nimirum mutatio pro qualibet productione, & quies pro qualibet conservatione ; definitio convenit omni causa: efficienti etiam creanti. Et sic debent intelligi hic illae particulae ; res enim , quae producitur & st;
mutatur aliquo modo , in quantum transit de non esse adesse e res Vero quae conservatur,
quiescit aliquo modo in suo esse. Sensus ergo definitionis Aristotelicae hie est i Causa effic ens est ea causa, a qua est prima origo omnis productionis & conservationis. Alii causam efficientem definiunt primum principium omnis mutationis, & quietis.
Clarius. Causa efficiens est causa , a qua producitur effectus. Quod spectat ad causalitatem causae cI cientis sit. PRIMA CONCLus Io. Ualitas Causa effieientis in actu primos virtus activa. PRobatur. Causalitas causae efficientis in acta primo ,est id, quo posito causa efficiens intelligitur posse causare dii & quo sublato non intelligitur posse causare r Atqui virtus activa est ejusmodi : nam omnipotentia intellecta, v. g. Deus intelligitur omnia posse pro ducere; virtute genitiva intellecta, intelligia tu r animal poste generare. Ergo, &c.
153쪽
r 3 8 In Ar stelis Metaphsicam,
Causalitas causa esseientis in actusecundo si actio. ΡRobatur. Causalitas causae essicientis in actu secundo est id , quod constituit causam effcientem inesse causae actualis r Atqui actio constituit causam essicientem ita eme causae actualis , v. g. calefactio coiistituit ignem actu calefacientem, & illuminatio solem actu illuminantem : Ergo, &c. Confirmatur. Ita se habet actio ad agens, sicut se habet eausalitas in genere ad causam in genere : sicut enim causalitas est abstractum causa: S ita actio est abstractum agentis rAtqui causa constituitur in esse causae in actα secundo per causalitatem actualem r Ergo causa agens constituitur in esse causae agentis in actu secundo per actronem actualem.
Agunt hic vulgo Philosophi de Actione ised nos de ea satis diximus in Categoriis, Sectione de Actione , ad quem locum recurrendum est.
De proprietatibus Causa escientis. M Ultae sunt proprietates causae e sciet , iis , scilicet indistantia ejus a patiente bjus distinctio a patiente ; ejus excestus seir, ut loquuntur ,. Proportio majoris inaequalit
154쪽
tis j supra patiens; sphaera ejus activitatis;&proportio agendi r quae omnia licet ad Physicam vulgo remittantur , nihilominus hoe Capite explicabuntur a uobis , ne mutila fienostra de Causa efficiente tractatio.
ARTICULUS PRIMUS. vir- dari post actio in iustos. OB servatur primo , duplicem esse eontactum , unum mathematicum & ster Iem, qui est sine actione rerum contiguaarum, qualis est contactus duorum lapidum alterum physicum, qui est cum actione unius in aliud ; qualis est contactus ignis cum ita
Observatur secundo , contactum physicum duplicem esse ; scilieet suppositi, & solius virtutis. Contactus suppositi est ille , quo suppositum agentis .immediate praesens est suppositio patientis S quomodo ignis con singit lignum quod eomburit. Contactus solius virtutis est ille , quod agens localiter distans a passo , suam virtutem usque ad ipsum, per mediam transmittit; qualem contactum Sol habet xespectu infimae regionis quam illuminat, suum lumen
per totum medium transmittendo. Observatur tertio, medium corpus inter agens & pariens posse habere aut rationem coagentis tantum aut rationem compatientis tantum ; aut rationem utriusque simul. - g. pa s propior carbonis accensi habet
155쪽
r o In Aristotelis Metaphsicam,
Iationem coagentis tantum respecta partis remotioris , quia remotior ita agit per illa nuut in ipsa nihil producat, sed tantum cum 3psa agat in patiens. Aer habet rationem compatiens tantum respectu oculi recipientis species intentionales ab objectis visibilibus; quia ita eas recipit, ut cum ipsis non possiti similes producere : At vero idem aer habet simul rationem coagentis & compatientis Iespectu caloris ab igne producti , usque ad palium distans : quia ita recipit ab igne calo- Iem , ut postea calefactus simul cum igne concurrat ad calefaciendum. His praenotatis, Certum est primo, non requiri contractum suppositi inter agens & patiens , ut pa retex eo quod Sol agat in res a se dissitissi
Certum est secundo , nihil referre utrum medium habeat rationem, aut coagenti S tantum , aut compatientis tantum, aut utri u
que simul , ut liquet per exempla in ultima observatione allata. Quaeritur ergo utrum dari possit actio inpasIum omnino dilians : id est ita ut medium nee habeat rationem coagentis , nec compatientis. Et haec quaestio potest intelligi, vel de potentia naturali, vel de potentia abso lutas
156쪽
Naturaliter agens non potest agere in passum
Est Aristotelis l. s. de Generatione c. s. &l. . Physicorum c.2. Ubi probat ex professo ampla inductione, movens in omni motu simul esse cum mobili. Probatur primo experientia , qua constat impediri actionem , si medium intercipiatur incapax & recipiendi influxum agentis, &cum agente coagendi. v. g. si intercipiatur corpus opacum , statim impeditur luminis diffusio,ut patet in ecclipsi Lunae, quae tantum oritur ex interpositione corporis terreni, per suam opacitatem impedientis transmissionem luminis solaris usque ad Lunam. Probatur secundo. Si agetis naturaliter agere posset in passum omnino distans, nulla esset sphaera activitatis agentium naturalium , quae scilicet in hoc consistit, ut quo longius extenditur actio , eo magis decreta Cat e tum quia agens calidum v.g. Parisiis existens, quod ex se posset calefacere spatium centumpeciale , posset calefacere naturaliter hominem Romae existentem, si nimii um nihil ageret per spatium intermedium , sed totam
suam activitatem reservaret pro homine R mauo ; tum quia per medium non dimi nueretur adbivitas agentium naturalium. Falsum consequens : Ergo & antecedens.
Objicies primα Basilisci occidunt homi
157쪽
nes distantes , ignis comburit naphtham distantem: Torpedo piscis torpefacit manum piscatoris distantem ; quaedam vetulae naturaliter fascinant pueros distantes : Ergo dari potest actio in distans. Nego consequentiam haec enim omnia fiunt per transmissionem aut particularum subtiliolum , aut quali ratum: . nam basilisci immittunt tetros quosdam vapores , ignis exiguas quasdam scintillas, torrido qualitatem quandam itupefactivam , v.tulae praecipue inedia laborantes , spiritus quosdam tabificos , ut explicat sanctus Thomas quaestione 16. de mals , articulo 9.ad ultimum. objicies secundo. Homines viso eminus lupo raucedinem contrahunt, secundum illud poetae. Lupi Marim videre priores :Ergo datur actio in distans. Nego consequentiam, quia aut raucedo illa,
s si qua sit contrahitur per spiritus quosdam
a lueo emissos , aut quod probabilius crediderim viso ex improviso lupo , ita prae timore turbulentd excitantur spiritus & humores hominis , ut raucedo sequatur. Objicies tertio, Magnes attrahit ferrum distans , non attrahendo aerem intermedium;
Ergo agens potest agere in distans.
Nego consequentiam : Magnes enim imis mittit virtutem quandam attractivam per i aerem intermedium. Instabis. Aerest capax attractionis localis, nec tamen magnas attrahit aerem: Ergo non immittit virtutem attractivam per aeLem.
158쪽
Distinguo antecedens. Aerest pax attractionis localis, quae sit per simplicem motum localem, concedo : quae fit per sympathiam cum magnete , nego. Sic quaedam liquefieri possunt , quae tamen a sole liquefieri non po fiunt, ut patet de sale & saccharo e Ita a Pari, quaecumque attrahi possunt, non pro Pterea a magnete attrahi possunt. Objicies quarto. Sol calefacit aerem , nec tamen calefacit caelos intermedios : Ergo agens agit in distans , non agendo per medium.
Distinguo consequens : Ergo agens agit in distans, non agendo per medium; hoc est non producendo eundem effectum secundarium in medio, concedo : hoc est non proda-cendo aliquem effectum primarium in medio , nego. Nimirum Sol ubique producit aliquem effectum primarium , puta lumen, aut aliquam qualirarem occultam et qua media varios producit effectus secundarios pro varia dispositione recipientium. Sic ignis eundem producit ubique essemim prima-llium, puta calorem , quo medio Varios pro ducit este imis seeundarios , pro varia capacitate patientium : alia enim corpora liquefacit, alia indurat . alia inflammat, alia co
objicies quinto. Fundus lebetis ebullie tis tangi potest impune: Ergo ignis suppos tus agit in aquam non agendo per medium
fundum. 'Nego corde quentiam. Nam ideo tangi potest impune lebetis ebullientis fundus, qaia
159쪽
partibus aquae calidioribus sursum ascendentibus , partes frigidiores prae sua gravitate descendunt in fundum lebetis , seseque me jus poros insinuant ; quo fit ut propter summum frigus illarum partium quibus lebetis pori repleti sunt, sentiri non possit calor fundi , qui tamen maximus est , ut patet ex eo quod si effundatur aqua ebulliens, tangi noci possit amplius fundus impune.
Ne quidem diminiim dari potest actio in distans. P Robatur. Non potest agens divinitus agere, nisi ubi est aut per se aut per suam virtutem emissam S sicut non potest agere divinitus nisi quando est aut per se , aut per
suam virtutem conservativam :.Atqui si daretur actio in distans , agens ageret ubi necesser per se , nec per suam virtutem emissarn :
Ergo ne quidem divinitus potest dari actio itidistans. Confirmatur. Agens hoc anim millesimo sexcentesimo quinquagesimo tertio existens, ne quidem divinitus poterit agere anno mille- smo septingeutesimo, nisi aut per se , aut per suam virtutem duret per omne tempus intermedium s aut saltem ipsum vel virtus ejus tali anno a Deo reprodacatur : Ergo a pari, agens Lutetiae existens nequidem divinit . potest agere Romae ; nisi aut per se aut per suam vir cutem transeat pec omne spatium intermedium ,
160쪽
intermedium ; aut saltem ipsium vel virtus ejus Romae r roducetur : Ergo nς quidem divinitus potest dari actio in passum Oinnino distans. Objicies. Deus potest supplere conditiones sine quibus non ; atqui approximatio agentis est tantum conditio sine qua non e Ergo Deus p test eam supplere. RDistinguo majorem. Deus potest suppIereconditiones pure morales, conceμ : physicas, 'ego. Sic potest absolute producere gratiam in Infante sine Baptismor, quia Baptismus est tantum conditio moralis : sed non potest sup-
lere intimam praesentiain localem materiae M tormae respectu corporis naturalis componendi ; no' potest supplere cognitionem respectu amoris voluntati quia istae conditiones sunt physicae : At contactus a entis est conditio phy sica 3 cum ex natura rei re
Instabis. Dispositiones materiae ad sormam substantialem sunt conditiones playsicae : Atqui Deus potest illas supplere : potest enim unire formam materiae non dispositae : Er
Distinguo majorem. Dispositiones materiae Lunt conditiones physicae determinantes materiam , concedo et applicantes materiam'
B Pyl ing Q consequens : Ergo Deus potest supplere conditiones physicas merddeterminantes , concedo : applIcantes ne 'o. Dispositiones requiruntur tantam ex part materiae, ut materia de se indifferens ad plu-