Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

tuam densitatem aut raritatem , quale est corpus nubilo sum I L ; & tunc radius ab agente ad medium inaequale , V. g FG , vocatur fract- ε, Alter vero ab illo medio ad circumferentiam usque , v. g. G H , dicitur refructus. Differunt ergo reflexio & refractio , quod in reflexione actio non pergat ultrii corpus reflectens , sed ab eo veluti remittatur vex Sus principium , ut patet in vulgaribus speculis: in refractione vero actio transeat per corpus refrangens , sed per lineas veluti fractas, ut patet in speculis ustoriis. Angulus reflexionis aequalis est angulo incidentiae , ut optico fertur axiomate ; hinc si radius directus perpendiculariter incidat, per eamdem viam reflectitur , ut patet ita

hac Figura.

Diuiti so

182쪽

Ub roeulus Α mittit speciem ad speculum C D. per lineam A B. qua redit ad eqndem oculum per lineam B A, facitque angulos rectos , pro. Eque aequales A BC , α

si vero radius directus incidat obliquδ, non per eandem viam redit, sed per opposi

183쪽

ctente angulum conficiat aequalem angulo incidentiae, ut patet in sequente Figura. Ubi oeulus E mittit speciem ad speculum HI, per lineam EF, quae redit per lineam FG , facitque angulum reflexionis H F G, aequalem angulo incidentiae E F I. Haec duo patent experientia, qua constat hominem seipsum intueri in speculo dirceid odi posito et hominem vero a dextra speculi comstitutum

184쪽

stitutum non se videre, sed rideri ab eo qui est a sinistra. Effatum est physicum t Datur sphara acti

vitatis ; quod patet experientia , qua constat actionem agentis pausatim minui pro majori distantia. Ratio a priori est , quia paulatim diminuitur approximatio agentis , quae ethconditio ad agendum: Ergo & paulatim diminuitur actio. Effatum aliud ex illo priori sequitur, nimirum , Datur gradus fleratis; nisi enim tandem daretur gradus sterilis , non daretur sphaera activitatis ; sicque exigua fax posset totum mundum collustrare : nam quaelibet pars gra- dualis qualitatis activae aliam producere potaset in medio vicino , & sic in infinitum. Ex i quibus patet actionem cujuscumque agentis naturalis per medium dimi ui. Quaeritur autem qua proportione fiat illud

decrementum.

ARTICULUS ULTIMUS.

De proportione , qua Agentia naturali reuut extra se. P a I M A CONCLuSIO. ens univocum extra se semper producit i qualitμtem sua remissiorem. .

PRobatur. Nisi agens uni vocum extra se

produceret qualitatem sua remissiorem , Dunquam minueretur ejus activitas ; nec pro-

Metaph sica P

185쪽

inde garetur sphaera activitatis S quia si in spatio sibi vicino produceret qualitatem suae aequalem , spatium illud in alio sibi vicino

producere quoque posset qualitatem suae aequalem, & sic deinceps : Falsum consequens.

Ergo & antecedens.

Objicies. Sequeretur inde ignem' nunquam posse producere ignem ei quia non potest procucere ignem , nisi produxerit calorem suo aequalem , scilicet ut octo : Nam agens non potest introducere formam substantialem , quin prius introduxerit dispositiones illius formae proprias ; dispositio autem propria ignis est calor ut octo. Nego propositionem ; & probationem ejus. Confirmationem distinguo.Agens non potest introducere formam, quin prius introduxerit dispositiones sufficientes , concedo: perfectas & completas , nego. Nam simul ac introductae sunt dispositiones sufficientes , sorma substantialis statim introducitur quae postea

dispositiones suas emanative absolvit, suumque perficit & complet domicilium. Patet ex Viventibus , quae nunquam initio suae generationis completas habent dispositiones , ut liquet ex eo quod suas functiones tunc perfecte non possint obire. Hinc arbores initio

ramos nondum habent explicatos, aviculae

implumes sunt , animalia omnia infirma &debilia. Unde ut introducatur forma ignis, sufficit quod agens in lignum septem intro duxerit gradus caloris v .g. nam postea forma ignis introducta octaVum emanativὸ Profua'

ssit. .

186쪽

SECuNDA CONCLus Io. gentila naturatis .extra se agunt uniformitω- dissormiter.

A Xioma est, quod proinde sola eget ex

positione terminorum. Sensus ejus est quod agentia naturalia extra se agant uniformiter & eodem modo in omnes partes ejusdem circuli activitatis ; difformiter vero de inaequaliter in diversos circulos activitatis. Verbi gratia , fax aliqua agit eodem modo in omnes partes circuli A : agit .autem ilitensius in circulum A, quam in circulum B ; & intensus in circulum B , quam in circulum C r Scsic deinceps , ut patet in sequenti Diagram,

187쪽

Quod agentia naturalia agunt anifox miter in omnes partes ejusdem circuli, patet , quia omnibus partibus ejusdem citculi aequaliter

applicantur. . .

Quod agant difformiter In diversos circulos, etiam patet: tum quia iis inaequaliter apprecantur: tum quia, ut ait sanctus Thomas I. L. q. 66. art. I. in effectib s tanto Aliquod es potius, quanto esi causa propinquius tum quia alioqui non datur sphaera activitatis. . Ex quibus patet nullam esse partem patientis aliquotam, quae aequaliter alteretur eodem radio , nulla enim pars est patientis,quae non sit divisibilis in duas partes quarum una propior est agenti, quam altera 3 proindeque ma--gis alteratur quam alia. Iam quaeritur qua proportione fiat decrementum actionis, an κατ ροιθμον, Arithmetiaca, an veto κατ' ἀναληγἰαν , Geometrica 3 In

proportione Arithmetica est idem plane excet is, ut patet in ista'; Ut se habent duo ad quatuor , ita viginti ad viginti duo : in

Geometrica vero excessus est tantum simi-

Iis , non idem; ut in ista , Ut se habent duo ad quatuor, ita viginti ad quadraginta : sicut alias diximus in Antepraedicamentis agendo de Analogi S.

188쪽

TERTIA CONCLUSIO.

Decrementum actionis non fit secundum proportionem Arithmeticam. PRobatur primo. Si decrement' m actionis fieret secundum proportionem arithmeticam, parva esset admodum activitatis sphaera : quia si agens lucidum ut octo Y .g. in prima sex peda producat tantum septem gradus Iuminis i in secunda, produceret tantum sex Sλn fer ia , quinque 3 in quarta , quatuor ri in

quinta, tre S ; In sexta, duo ; in septima, unum rIta ut tota ejus activitas foret tantum septem sex pedarum in orbem. Consequens est contra experientiam: Ergo & antecedens. Probatur 2. Si decrementum actionis fieret per proportionem arithmeticam ; per aequale intervallum fieret aequile decrementum. Con sequens est contra experientiam: quia lonoe majus decrementum apparet intra unum pedem spatii prope ignem, V. g. quam intIaiaequale intervallum longe ab igne :ὶ Ero o dc

antecedens. di Decrementum ergo actionis transeuntis fit per proportionem Geometricam , hoc odo.

S a bi Vi as . agentis lucidi ut octo non-ni si sub finem primae sex pedaeidiminuta sit ad septem gradus ; non- nisi sub finem tertia: sex pedae, decreverit ad sex gradusi; non- nisi sub finem septimae , decreverit ad quinque graius J non- nisi sub finem decimae quintae, ad quatuor gradus , non- nisi sub finem tri

189쪽

1 4 Aristotelis Metaphsicam,

gesiimae primae, ad tres gradus ; non nisi sub finem sexagesimae tertiae,ad duos gradus : non nisi sub finem centesimae vigesimae septimae, ad unum gradum I & proinde ejus activitas erit centum viginti septem sex darum. Ex quibus patet quantum crescat sphaera pro majori activitate agentium : nam si activitas agentis lucidi majoris aut activioris, non- nisi sub finem sesquisex pedae decreverit ad septem gradus ; ejus activitas erit centum nonagintas expedarum cum semi.

palem, & instrumentalem. Causa princeps est ea , quae propria virtute propriaque aut horitate operatur : sic ignis est causa princeps alterius ignis ; & Deus omnis

Creaturae.

Causa instrumentaria est ea , quae aliena virtute alienaque aut horitate operatur ; sic semen est causa instrumentalis viventis, & penicillus tabellae. Quod est causa instrumentalis effectus . dicitur instrumentam respectu ejus in cujus Virtute operatur ; sic semen est viventis causa instrumentalis & instrumentum; & penicillus, pictoris. Porro instrumentum dici poteth duplici-igc ter agere in virtute alterius. Primo, quia a

190쪽

eausa principe actualem motionem recipit, quomodo instrumenta artificialiatasunt in virtute artificum. Secundo , quia i plum instrumentum ex natura sua virtus est causae principis ; quomodo semina agunt in virtute viventium , a quibus decisa sunt. Instrumentum dividitur primo, in naturale artificiale. Instrumentum naturale illud est, quod ex se instrumentum est alterius : quomodo ; semen instrumentum est viventis. Instrumentum artificiale est illud, quod cum ex natura sua non pertineat ad agens, ab eo tamen assumitur ad effectum producendum ; quomodo calamus instrumentum est scribae. Instrumentum M viditur secundo , in conjunistam , quod phy sice unitur causae principi ; quomodo manus est instrumentum hominis :& in separatum, quod non unitur

physicὰ causae principi i quomodo glans i

strumentum est Huercu S.

Causa eruiens dividitur secundo , in uni-Vocam, quae producit eSctum ejusdem se- eum naturae; qualis est homo respectu hominis: & in aequivocam , quae producit effectum diversae a se naturae , qualis est sol re pectu hominis. Dividitur 3. in universalem, quae ad integram aliquam speciem concurre M potest ἱ ue Deus & Sol, & in particularem , quae ad aliquos tantum effectus concurrere potest; ut homo & equus ; ut colligitur ex divo Thoma I.p. q. I 3. art. s.ad I.

Dividi potest etiam per omnia serὰ entium

P iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION