Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

1 6 In Amistotelis Metaph eam,

res sormas specificas , ad unam potius quam ad alteram determinetur : At optime concipi potest quomodo Deus extrinsince determinet materiam ad hanc specie formam ; sicut eam extrinsece determinat ad hanc numero formam. At velo in distantia localis est con- .ditio physica applicans materiam formae; unde suppleri non potest ; non enim magis .causa non applicata causare potest, qua causa non existens.

ARTICUL Us SECUNDUS

De distinctione Agentis a Pasio. G aeri tu r utrum idem possit agere in sei

psum Z quod ut solvas,dio ta actionem aliam esse univosiam quae terminatur ad effectum e juscem naturae cum. principio productivo , qualis est calcfactio hominis ab igne ; aliam aequiyocam , quae terminatur ad effectum diversae naturae a principio productivo , qualis est calefactio homi- .nis a vino. PRIMA CONCLUSIO.

Nem potest agere in seipsum octione assu voca. PRobatur inductione. Aqua calida seipsam. frigefacit; anima in se ipsa producit intellectionem & volitionem ; liberum arbi- trium se ipsum ad agendum moget ix deter- . minat : Ergo , &C.

162쪽

Objicies. Idem non potest esse simul in iactu, & in potentia, respectu ejusdem: Atqui si idem ageret in seipsum actione aequivoca, sunul esset in actu, & in potentia, respectu ejusdem. Esset in actu, quia esset agens; omne autem agens est in actu i eiIut in poten ii quia esset patiens omne autem patiens est inapotentia : Ergo id fieri non potest. Distinguo majorem. Idem non posset esse: simul in actu formali, & in potentia, respectu ejusdem, concedo : idem non potest esse s mulin actu virtuali, & in potentia , respectu ejusdem, , nego. Sie idem N i num , quod est iactu virtualiter calidum , est potentia form liter calidum : At ex eo quod idem agit iii se ipsum actione anquivo ea, sequitur tantum' quot sit in actu virtuali, & in potetitia formali respectu ejusdem effictus : agens enitar aequivocum eiΚctum virtualiter tamuru con

Id non pons agere in seipsem actione

PRobatur ex Philosopbo lib. i. He Otia

Idem non potest esse simul in actu formali,& in potentia, respectu ejusdem , V. g. non poteli idem corpus simul esse actu formali tercalidum , & potentia calidum S alioquin simul esset formaliter calidum, de non calidum, quod repugnat : Atqui si idem posset

163쪽

1 8 In Aristotelis Metaphsicam,

agere , in seipsum actione univoce, idem simul esset in actu formali, & in potentia respectu ejusdem. Esset in actu formali, quia omne agens univocum est in actu formali respectu effectus , quem scilicet formaliter continet. Esset vero in potetitia , quia haberet rationem patientis 3 omne autem patiens est in Potentia r Ergo , &c. Hoc argumentum colligitur ex Philosopho l. s. Physicorum cap. s. apud Duvallium 6. Objicies primo. Homo hyeme decumbens in linteis frigidis seipsum calefacit ; Ergo idem potest agere in seipsum actione uni-

voca. Nego antecedens. Non enim homo tunc

se ipsum calefacit, sed spiritus de halitus calidi perpetuo ex ejus poris , per impossibilems ut aiunt Medicit transpirationem exeuntes , a stragulis retenti, ipsum hominem cale ἀfaciunt; ut patet ex eo quod nunquam lapis aut cadaver in linteis calefieret. Objicies secundo. In anti peristasi idem agit in se ipsum univoce r v. g. hyeme aquae tantanae & puteales se ipsas calefaciunt et Ergo

idem potest agere in seipsum uni voce. Huic objectioni ut fiat satis, explicanda est antiperistasis. '

164쪽

ARTICULUS UNICUS. De Antiperistasi. A Ntiperistasis propriὸ significat resisten-λλtiam quandam adversus aliquam qualitatem extrinsecus circunstantem & obsiden

tem.

Describi tur a Scaligero , t Contrariae naturae obsidium. Definitur a Philosophis , s Actio qua agens aliquod ab obsidente contrario oppugnatum invalescit aliquo modo ad retundendas con- ararii vires. A nti peristasis duplex est : scilicet impro-

.pria M propria.. Impropria est ea , qua agens a contrario obsessium evadit quidem activius, sed non intentius : ut dum ignis hyeme apparet ardentior , quia adurentis frigoris obsidione ita coercetur & constringitur , ut vix ullae partes igneae dissiuant, Virtus autem unita est fortior seipsa distersa, ut communi fertur axiomate rpropter quam etiam rationem ignis validior est in aprico , quam in irradiato loco. Propria est ea, qua agens a contrario o sessum non tantum evadit activius, sed intensius, &de illa sola dissicultas est inter Philo sophos , an, & quomodo fiat.

165쪽

aso D Aristotelis Astaphysicam,

Datur agni rei sis Uria. P Robatur contra Gaionum , Cardanum,. Hugonem Senensem, & Valesum multis petienti is. Primo , Inde oriuntur fulmina, quod exhalationes ab aere frigido mediae re-ἀionis uinctae ita inea scant, ut ignem concipiant. Secundo, Hyeme fundus maris inritaminum calidior est , .ut patet raco .quddarunc pisces ad eum sese recipiant, .viaeque ad operiores partes enatent. Tertio, Eadem tempestate superficies terrae ni ve operta calitator est , quam si esset nuda , ut patet ex eo quod melius sub nive conserventur segeteS. Quarto, calx visa injecta aqua inardescit. inὴo, .ssi state cellae vinariae profundiores

ara frigidae sunt , ut si quis taealescetas di ius 4n ipsis commoretur , periculosissimum

m Iahit morbum. Sexto, calor ventriculi in emesmajor est , quam aestate , ut testantur

utior fames, Scoctio promptior. Septimis denique, Res subterraneae, ut aquae puteales& fontanae, byeme icalidiores sent , aestaveatoso frigidiores , propter obsessionem agen- ais contrarii , ex Philosopho it . primi Meeteor. .cap. 12..ubi dicit etiam obaintope istasim , in regionibus calidioribus , ut tin Arabia re AEthiopia saepius & impetuosius pluere aestare quam hyeme. Nec satisfaciunt Galenus & Cardanus , dicendo istiusmodi aquas esse tantum cali-

166쪽

D, Causa Efficiente. Is r

diores apparenter ἱ eo quoci hyeme manibus frigidioribus eas tangamus. Tum quia, etsi calidis manibus istae aquae attrectarentur hyeme , adhuc calidiores sentirentur quam aestate. Tum quia fumi E puteis & fontibus hymnae perpetuo exundantes , id satis indicant. Tum quia id patet ex comparatione istiusmodi aquarum eum aquis fluvialibus ; si enitii aquae puteales & foutanae non sunt hyeme calidiores , eur non tam facilἡ gelu concrescunt ae fluviales 3 Non satisfaciunt etiam Hugo 'senensis & valesius , dicendo qualitates in aut iperistasi non intendi, sed tantum acui per majoresti condensatiotiem partium. Tum quia si hoc esset, situla aqua puteali plena , hyeme gravior e sset quam aestate; quod est contra expe- et eae iam. Tum quia quo aqua magis calefa- cta est , eo est rarior : Ergo aquae puteales &fontanae hyeme non tepescunt propter majo- relia condensationem. Iam velo stabilita existentia propriae anti- peristaseos; quaeritur causa intensiva quali tatis obsessae. Corone Ilus recurrit ad ipsum naturae Au thorem , qui debilioris agentis undique a fortiori contrario obsessi misertus , uberiori quodam concursu illud juvet, non tantum a conservationem , sed dc ad augmentationem suae qualitatis. Muliebris sane explicatio : Brevi solve rentur nodi omnes Philosophi, si fas esset ad Authorem naturae sic confugere: In explicatione effectuum naturaIiam , non est ad

N iiii

167쪽

1 31 In Aristotelis Metaphsicam,

Deum recurrendum, quoties suppetu,nt catlsae naturales ; Hic autem suppetunt, ut pOstea patebit. Paulus Venetus dicit e primis qualitatibus

species intentionales perpetuo emuere . sicut revera effluunt e coloribus ; quae species occursu agentis contrarii reflectantur in corpus

obsessum ; sicut species visibiles occursu speculi reflectuntur versus objectum sicque repercussae qualitatem corporis obsessi augeant& intendant. Somnium tum quia et si darentur species intentionales tactiles s quod examinabitur in

animastica, J non haberent contrarium ; nec proinde repercuterentur a contrario. Sicut enim species visibiles non habent contrarium;

eum species albedinis & nigredinis simul in

eodem aere , vel oculo recipiantur ι ita nec species tactiles haberent contrarium. Tum quia si dentur species intentionales caloris aut frigoris sunt tantum ad illarum qualitatum contactum vitalem; non autem ad earum productionein aut intensionem : species enim in tentionales non sunt productivae qualitatum realium , sed aut cognitionum , aut ad fuminum aliarum specierum intentionalium.

Ut probabilior sententia stabiliatur , notandum est qualitatem, quae per anti per istasim intenditur, vel esse subjecto inimicam, ut cum hyeme aquae puteales incalescunt, propter obsidium frigoris ; vel esse subjecto amicam , ut cum aestate eaedem aquae fiunt frigidiores , propter ob sessionem caloris.

168쪽

sualitas inimita in Antiperistasi augetur a

corpusculis retentis. PRobatur exemplis. Primo ,γcalor exhalationum in nube intenditur tuterdum ue eo

quod spiritus quidam calidi & igniti vi circunstantis frigoris in ipsis exhalationibus reclusi , ita eas calefaciant, ut ex illis generent fulmina. Secundo , Fundus maris &fluminum , & superficies terrae nivibus operta, hyeme tepescunt aliquo modo, propter exhalationes ibi diutius retentas propter obsessionem agentium frigi lorum. Tertio, calx viva ex aquae superfusione inardestit , quia - puriores spiritus tu extin m calcis superficiem frigore aquae condensatam incurrentes, ad eam allisi ad interiora seseleeipiunt, & sic se collidendo inflammantur , caeterosque spiritus prius consopitos excitant ; hinc fervor aquae. Quarto , Causa intensiva caloris Ioiacorum subterraneorum & aquarum putealium & fontanarum hyeme, est, quia aere nimio frigore densato , exhalationes a sole,caeterisque Altris excitatae, aε rem facilἡ non possint dividere, proindeque diutius in locis& aquis subterraneis retentae , calorem ibi de excitent & intendant Eo ferὸ modo quo fuligines E poris nostris perpetuo exeuntes a multis stragulis retentae nos hyeme in cubili bus calefaciunt. Ratio autem cur aquae illae subterraneae

169쪽

hyeme incalescant potius , quam fluviales , est, quia halitas calidi non laudiu manent in fluminibus , a solo scilicet aere satis permeabili obsessis , diutius autem manent in aquis subterraneis , eo quod terrae superficies frigore , aut gelu etiam constricta , illis halitibus' omnem exitum praecludat: ad eis ut non aliam viam nacti, quam eam , per quam aquae subterraneae fluunt ι qua data porta ruant, aquisque fluentibus immisceant sese, easque sic calefaciant. TaR C o N c Lus Io.

DRobatur exemplis. primo, Astare auge A tur frigus focorum subterraneorum , dc aquarum fontanarum & putealium, eo quod terra ab quo modo dehiseeute, aere rarefacto , faci te exeant halitus ealidi ab astri, excitati ; a quibus libera corpora ista, ex na- tura sua frigida, ad pristinum frigus a forma sua substantiali restituuntar. Secundo , Aqua calida solaribus radiis exposita, citius refrigesert quam in locis apricis, eo quM aere per aestivum calorem attenuato lacile di Baant partes ealidiores, a quibus immanis aqua statim redit ad amicum frigus. Dixi , saepe in anti peristasi amicam qualitaIem augeri sola forma substantiant;nam nonnunquam etiam juvatur forma substantialia a quibusdam corpesculis. v. g. Inten

170쪽

B Causi Egi istite, Iss

ditur initio calor eorum , qui hyeme contrectant glaciem aut ni vem, eo quod anima mittat in subsidium partis laborantis spiritus calidos , qui cum propter constrictionem pororum, non facit E possint egredi, ipsam formam dubstantialem juvant ad intendendum calo- .rem in manibus : Sic etiam hyeme juvat .anima a spiritibus & halitibus calidus intus Tetentis, ad calorem naturalem fovendum de intendendum in stomacho. Ex quibus paret, in Anti peristasi idem non agere in seipsum actione uni voca 3 nam ubi anti peristam fit per retentionem corpuscu-uorum , idem non agit in seipsum , sed eorpuscula retenta agunt in eorpus in quo retinentur : in anti peristasi autem, in qua intendio fit a forma substantiali, idem quidem agit an seipsum , sed actione aequivoca , ut se is

patet.

TRACTAT Us TERTIUS.

De excessu entis supra Possum. HAne quaestionem variis verbis exprimunt

Authores : Plerique petunt, utrum fi mi te possit agere in simile r Alri, utrum Omnis actio debeat esse a proportione majoris inaequalitatis : Alii denique, utrum agens exscedere debeat qualitatem passi rNotandum primo, hane quaestionem intelligi tantum de actione alterutra i seu qualitatis pro luctiva: & quidem non de qualibet , sed de alteratione univoca , hoc est de ea

SEARCH

MENU NAVIGATION