Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

alteratione , qua agens producit in passo qualitatem ejusdem ordinis , cum sua qualitate activa, V. g. qua asens calidum calefacit, aut

frigidum trigefacie. Notandum secundo, Agens posse esse simile passo in rebus. Primo, in qualitate tantum, quomodo is nis similis est homini in calore. Secundo, in qualitate & in gradu tantum, quomodo serrum calidum ut sex , simile est paleae calidae ut sex. Tertio denique , in qualitate, gradu & conditionibus agendi, hoc est in densitate & raritate ; quomodo ferrum calidum ut sex , simile est alteri ferro calido ut sex ; & palea calida ut tria, similis est alteri

paleae etiam calidae ut tria.

Certum est primo , Agens simile in sola qualitate ι & excedens in gradu , p6sse agere in passum simile : sic ignis calefacit adhuc

hominem calidum.

Certum est secundo , Agens simile in qua- litate, gradu & conditionibus agendi, hoc est in raritate & densitate , non posse agere in

simile , quia si into fine cessat motus , actio ,

Finis autem agentis est assimilare sibi passum: . si ergo agens reperiat passum omnino sibi μmile , in illud amplius non agit ; hinc ignis non calefacit ignem. Ita fere Philosophus lib. primi de Generatione cap. septimo. Quaeritur autem, nunquid agens simile in qualitate & gradu , modo sit dissimile in co1 seditionibus agendi, possit agere in aliud, V. g. nunquid lignum calidum ut sex, propter eam quam habet densitatem, possit intendere calorem paleae calidae, etiam ut sex

172쪽

Agens similo in qualitata θ gradu, etsi densius, νον potest agere in simila.

P Robatur primo ex illo axiomate, omnis actio debet essa a proportione maioris in aqualitatis , id est : omne agens uni vocum debet esse fortius passo secundum eam qualitatem , secundum quam agit et Atqui si simili in qualitate & gradu , etsi densius, ageret in simile , ista actio non esset a proportione majoris inaequalitatis et Ergo non

potest. A

Probatur secundo. In tantum agens agit, in quantum est in actu respectu ejus, ad quod patiens est in potentia : Atqui duorum similium in qualitate & in gradu, iam uuum esset in actu, quam aliud et Ergo neutram ageret in aliud : ut colligitur ex l. I. de ortu cap. 7.

Deinde si simile potest agere in simile , quidni idem in seipsum 3 inquit Philosophus ibidem

cum idem sit sibi maxime simile , ex eodem Philosopho. Probatur tertio. Agens agit tantdm ut assimilet sibi passum , ex Philosopho lib.i. do Generatione cap. Atqui si fimile in qualitate & gradu , etsi densius , ageret in simile, non allimitaret sibi passum imo potius illud redderet sibi dissimile namque si serrum calidum ut sex , v. g. calefaceret paleam jam calida pa ut sex , illam sibi plani3 redderer dissimilem : primo enim redderet dis-

173쪽

1 1 8 In Aristotelis Metaph eam,

similem in gradu, ut satis patet; secundo eam redderet fibi dissimi leni in densitate, quia eam adhuc rariorem efficeret, cum proprium fit

caloris rarefacere.

Probatur quarto. Si simile in qualitate &gradu , etsi densius, ageret in simile, intensio qualitatis augeretur in infinitum: nam si v. g. Duum calidum ut sex propter majorem densitatem , calefaceret paleam item calidam ut 4 sex, illa postea palea ut potὸ calidior, calefaceret ferrum , quod postea,magis calefactum, propter majorem denstatem, caleface et adhuc paleam, & sic in infinitum. Falsum' consequens : Ergo & antecedenS. Objicies primo. Agens densius est actis ius ;Ergo potest agere in ratius, caeteIis etiam paribu S. Distinguo antecedens. Agens densius est l*cti ius quoad tempus & locum, id est ςitius & longius agit, eoncedo : est activius ιquoad gradum , id est intensius agit, subd

sti Nuo.Eo quod agens rarius non tamen prope sibi assimilet effectum , concedo: eo quod illud agens densius agat supra propriam intenosionem; nego : At ut simile ageret in simile, oporteret ut agens agere t sapra propriam intensionem.

Objicies seeundo. A ens aequivocum pro ducit effectum se intensiorem, v. g. lumem beneficio speculi ustorii , producit calorem

is intensi remi; quia. i illud lumen multum distat a lumine ut aeristo. , ut patet Ux eo quod multum distet a dueei solari ; sin tamen pro uducit calore a valdo 1 accedontem ais octo'

Orate Disitire

174쪽

De Causa Esciente. I J P

gradus, cum comburat: Ergo a pari, agens uni vocum producere potest effectum se in

tensiorem.

Nego paritatem Ratio disparitatis est,quoA agens aequivocum , praesertim nobilius,compensat dignitate entitatis , quod sibi deest secundum gradus intensionis : At agen S univo cum I ut pote simile in entitate , nihil habet, quo compenset defectam intensioni f.; nam . major diversitas non facit , ut agens agat su4.pra proprias vires , ut diximus in solutione superioris objectionis. Objicies tertio. In reflexione luminis - .laris , paries illuminatus auget lumen aeris, intermedii : Ergo simile potest agere in si- .mile.

Ut isti objectioni fiat satis, explicauda est reflexio qualitatum.

De reflexione Lualitatum. Milexio inimotu loeali, est reditus. localis rei motae , a termino ad quem versus terminum a quo. In qualitatibus vero est reditus non quidem localis sed j propagativus.

qualitatis propter aliquem obicem. Sic fit reflexio radiorum solarium a luna ad terram, M. a. terra ad mediam aeris regionem. Talis fit quoque reflexio specierum opticarum a spe. culis vulgaribus , & soni a locis cavernosis;& hinc Echo. Porro, noμ omnes qualitates reflectuntur,

175쪽

nam calor proprie non reflacti tur : licet enim laminae focis appositae carnium assationem ljuvent , hoc tamen non venit ex reflexione proprie dicta ; alioqui versus unam tantum partem calor augeretur ab illis laminis, quod est coutra experientiam. Iuvant ergo . tum quia ealefactae, cum igne coagunt i tum quia Ipiritus igneos in ipsas incurrentes verSus Carnes retorquent ; tum quia lumen ignis

reflectunt , quod postea ignem juvat ad

agendum. Inter qualitates autem quae reflectuntur, quaedam per reflexionem non intenduntur,

ut patet in reflexioni radii optici et quaedam intenduntur , ut patet in reflexione laminis ; hinc majns est lumen prope parietem reflectentem , quam in aere altiore , etsi soli viciniore. Et haec est ratio ; saltem in- adaequata, cur major sit calor in infima ae-

Iis reSione , quam in media r quia scilicet radii solis a terrii reflexi qui calectivi sunt in

non ascendunt ultra infimam aeris regio

nem.

Difficultas est inter philosophos, quaenamst causa physica' intensiva illarum qualitatum , quae per r flexionem augentur. Quidam dicunt solum ebrpus reflectens esse causam 'illius intensionis , vel per qualitatem , quam recepit ab agente principali , vel per quali ratem 'uandam virtualem , similem calori virtuali piperis aut vini ; qua qualitate fiat , ut sicut vinum,licet virtualiter calidum , non calefacit nisi excitatum a formali calore stomachi: ita corpus aptum ad lumen reflectendum

176쪽

itu in v.g. licet virtualiter illuminativum, non possit tamen illuminare nisi excitatum ab aliquo lumine actuali. Alii contendunt solum agens principale esse causam intensivam qualitatis reflexae : Alii denique asterunt utrumque concurrere, cum quibus sit PRIMA CONCLuSIO.

Intensio qualitatis reflexa non es a plo

reflectente.

PRobatur. Tum quia si solum corpus re

flectens esset eausa intensionis , intenderet reflexive qualitatem versus omnem loci Partem, cum agentia naturalia agant in sphae Tam , & aequaliter versus omnem partem , ut postea dicemus 3 quod est contra experientiam. Tum quia augetur reflexio pro augmen

to agentis principalis , & non tantύm pro augmento qualitatis in corpore reflectente existentis S nam fax noctu applicata parieti, magis procul dubio in eo producit lumen 'quam Sol die in ipso producat non tamen tanta fit luminis reflexio : Ergo ad istam intensionem concurrit etiam agens principale, ut sic compenset quodammodo per majorem antensionem, quam patitur extensionis j acturam.

Metaph sic

177쪽

Intensio qualitatis reflexa non es a sola Agente principali.

ΡRobatur. Si talis reflexio foret a solo

gente principali, non augerem1 reflexio pro varietate corporum reflectentium. Con-s equens est contra experientiam. ν- Primo, major fit reflexio ex oppositione corporis albi, quam nigri . ut patet ex eo quod nix hieme longe melius reflectat lumen astrorum , quam terra. Secundo major fit reflexio sex oppositionem corporis tersi , quam asperi, ατ paret ex eo quod specula meliis resectant, ηuam lapides. Tertio , Luna , plena , etsi remotior a sole quam terra, multo longius re mittit radios solares quam terra : nm luna solis radios ad terram usque tam valide re fiuctit, ut videatur solem in diei productionea mulari ; cdm terra eos ultra infimam aeris xegionem non repercutiat , quam scilicet per istius reflexionis limites , a media regione di sterminat: Ergo i &c.

178쪽

Us adaquam intensionis in Reflexione , s Agens princistate simul eum corporere ciente.

HAE e Concluso sequitur lex superioribus nam si caula istias .intensonis nec sit solum corpus refle*ens , nec solum agens principale ; sequitur quoὸ utrumque ad idem concurrat : agens quidem principale , in ratione causae principi S ; corpus vero reflectens , in ratione causae instrumentariae

His positis , sic respondendum est superiori objestioni.

Di stinguo ant redens. In reflexione lumi-- his solaris , paries illuminatus auget lumehseris intermedii, ut cauta iDadaequata , , coli causa agentis fortioris , eo edo : ut cass-sa adaequata, nego. Distinguo consequeris. Ergo simile potetu agere in simile , ut causa in adaequata , & simul eum agente rartior con cedo e ut eausa a/ quata , nego: Qtidcis plaefret rεe rete ag umein virtuale com

179쪽

1ς Aristotelis Metaphsicam,

corpus reflectens , ut concausa agentis principalis , nec absurdum esse idem agere in seipsum univoce , tanquam causam in adaequa-ram : Dici etiam posse quod postquam in priori naturae, agens principale usum est corpore reflectente ad intensionem qualitatis in medio ; medium illud jam magis illuminarum producat majus lumen in corpore Ie- sectente. Eligite.

ARTICULUS QUARTUS. .

Da Sphoa ammitatis Agentium

naturalium.

AGentia naturalia in actionibus suis transeuntibus agunt in orbem , hoc est aequaliter versus quamcumque loci differentiam. Verbi gratia , si fax aut sidus in Pedio alicujus spatii undique diaphani po-

neretur , aequaliter ageret versiis'quamcunque mundi partem, sursum , deorsum , dextrorsum , sinistrorsum ; antrorsum , retro sum. Hinc fit ut totum spatium activitatis vocetur Sphara , cujus sphaerae agens est veluti eentrum i ultima pars activitatiS, circumferens . Porro agentia illa versius circumferentiam activitatis agunt quantum possunt per lineam vectam, quia a puncto ad punctum linea recta est omnium brevissima ; natura autem l uraiunt in studet compendio a & haec linea vocatur radius actionis.

Radius actionis quintuplex distingui solet,

180쪽

sci licet rectus , directus , reflexus , fractus αrefractus , ut patet in hac Figura. Quippe vel totum medium uniforme est

usque ad circumferentiam, & tunc radius actioniS vocatur rectus, ut AB. vel medium non est uniforme , tuncque vel datur corpus aliquod , totaliter impediens ulteriorem propagationem , actionemque repercutiens,quale corpus opacum, MN ; & tunc radius ab agente ad illud corpus vocatur directus , v. g. C D ; Alter verba corpore repercussus aliquomodo Versus principium, V. g. D E , Vocatur reflexus , Vel corpus non impedit ulteriorem actionis propagationem, sed tantum ejus viam & lineam mutat propter majoxem

SEARCH

MENU NAVIGATION