- 아카이브

Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

x g In Aristotelis Metaphsicam ,

genera. V .g. in naturalem & supernaturalem, i piritalem dc corpoream; substantialem& accidentalem ; necessariam , & liberam, vitalem & non vitalem.

Sed celebris est divisio causae efficientis in

primam , & secundam. Causa prima est ea, quae independenter a quacumque alia causat, &a qua dependen-xer caeterae causant, qualis est solus Deus. Causa secunda est ea , quae causat dependenter a prima , qualis est omnis causa creata. De utraque hic accurate dicendum est : atque ut a facilioribus incipiamus , prius dicemus de causa secunda quam de prima.

ARTICULUS PRIOR.

De Causa secunda.

MUl r sunt hic opiniones refellendae rPrima est quarumdam Maurorum , qui putabant creaturas nihil prorsus operari, sed Deum ad earum praesentiam omnia producere. Secunda est Avicembri , qui putavit subsantias corporeas nihil producere, sed tantum Intelligentias ipsis intime praesentes. Tertia est Avicennae , qui concessit quidem substantias corporeas accidentia posse producere, noni men alias substantias; adeo ut prima causa in ejus opinione , immediath produxerit primam aliquam Intelligentiam , prima Intel l i- gentia secundam , secunda tertiam , & sc u que ad infimam, quae infima formas substan-riales introducat in materias omnes ab agen

Iibus corporis dispositas. Ultima est Scoti,

192쪽

De Causa Effluente. 177

qui admisit, substantias corporeas & accidentia & substantias producere posse : Itemque accidentia quaedam, aliorum esse productiva: sed negavit accidentia ad productionem substantiarum corporearum effective concurrere. Ut has omnes opiniones ordine quodam confutemus, tres instituemus Paragraphos: in quorum primo , agemus de causis secundis in genere ; in secundo , de substantiis creatis; in tertio, de accidentibus.

PARAGRAPHUS PRIMUS. An Causa secunda aliquid agant.

CFo N C L M S I Ο. uadam creatura sunt activa. PRobatur primo ex scripturis Genes..cap. I. ubi De is hanc virtutem sic concedit. Germinet terra herbam virentem , facientem

semen , ct lignum pomiferum faciens fructum , t gen in suum. Lucae cap. 1 I. ubi Christus sic ait: Videte ficulneam is omnes arbores , cum producunt jam ex se fructum.

Probatur secundo experientia , qua constat aerem a Sole illuminari, nos ab igne calefie-xi , a nive frigefieri , adeo ut omnem sensum damnare oporteat eum , qui tam manifestis experientiis refragetur, Probatur tertio ex absurdis. Si creaturae nihil agerent. Primo, solus Deus esset author omnium peccatorum. Secundo , Nulla esset

193쪽

3 8 In Aristotelis Metaphsicam,

ratio cur potius ad praesentiam ignis prodaceretur alter ignis , quam ad praesentiam auri aliud aurum. Tertio , Nullum esset discrimen inter viventia, & inanimata. Quarto, Inutilia forent omnia prorsus viventium Organa r quibus omnibus nihil potest concipi absurdius Probatur ultimo ratione. Si Deus potuit virtutem activam creaturis largiri, eam procul dubio largitus est: nam si id potuit, decuit exuberantem illius bonitatem, ut creaturis aliquam sui similitudinem non ineta sendo modo , sed & in operando largiretur: Atqui potuit , cum nulla afferri possit co tradictio. Ergo fecit. Objicies primo. Deus est eausa omnium effectuum. Distinguo. Drus est causa smnium esse-etuum, concurrendo,concedo : solitarie producendo , subdistinguo. In prima mundi Genesi , concedo: peracta prima mundi Genesi, iterum distinguo. Dum desunt causae secundae , concedo edum adsunt, nego.

Objicies secundo. Deus potest immediatε omnia facere : Ergo creaturae nihil faciunt, quia hoc esset inutile. Transeat Antecedens, quod falsum est cum

Deus non possit esse aut hor peccatorum , nec actionum vitalium creatarum ut sic. Nego consequentiam , namque ex eo quod Deus creaturis virtutem activam concesserit, magis elucet eis & bonitas in communicatione

illius perfectionis ti& potentia in eo quod dare possit suis effectibus non tantum ut silar,

194쪽

De causa risi lente. II '

seg etiam ut operentur : & sapientia , eo quod effectus naturales hoc modo connaturalius producantur.

PARAGRAPHUS SECUNDUS.

An substantia creata sint acti . SUbstantias ereatas activas esse saltem immanenter , sequitur ex dictis : si enim aliquae creaturae sint activae,maxime substantia :& si substantiae sint activae , maxime immanenter, scilicet respectu suarum proprietatum, quas es ducit ; & suarum actionum vitalium , quas eliciunt , si sermo sit de substanti is viventibus. Sed quaeritur utrum substantiae crebiae sint productivae transeunter ue quod ut solvatur , Notandum est substantiam creatam dividi in Angelum, & Corpus.

PRIMA CONCLUSI Augeli nonsunt transeunter productivi. PRobatur. Tres tantum agnoscuntur potentiae in Angelis ; scilicet intellectus, voluntas , & vis motrix : Atqui intellectus , & voluntas agunt tantum immanenter ; vi S motrix autem agit tantum applicative , indeque , si quid extra se producat, praeter impetum quem exceptum volumus in conclusone , illud producit tantum moraliter , applicando scilicet activa passivis. Ergo , &c.

Objicies. Si fides historiis, Daemones aliqai

genuerunt. γ

195쪽

rgo D Aristotelis A fetaphvicam,

Distinguo. Genuerunt moraliter, ex semine scilicet alieno, transeat: physice & propria virtute , nego. Quippὰ non alio modo generare possunt Daemones , quam agricolae producant segetes, aliena scilicet semina emittendo. SEcu NDA CONCLUSIO.

Corpora quadam sunt transeunter pro oliva

accidentium.

PRobatur primo, ex primo cap. Genes. ubi sic legitur Dixit Deus : Fiant luminaria infirmamento coeli, illuminent terram, Probatur secundo experientia , qua constat Solem illuminare; ignem calefacere, &c, Dices, lumen produci a luce Solis ; & calorem a calore ignis. Distinguo. Ut ab instrumentis , concedo: ut a causis principibus , nego. Rationem negati videbis Paragrapho sequenti. TaRTIA CONCLus Io.Quadam corpora sunt productiva substantiarum. P Robatur primo , ex textibus Scripturarium citatis Paragrapho superiore , tam aliis , quibus Dius Genestos cap. primo , pita cibus , avibus & hominibus dat virtutem genitivam, his verbis, Crescite is multiplicamini.

196쪽

ί Probatur 2. ex fide qua constat homines ab Adamo contrahere peccatum originale :At ni si homo generaret hominem , non essedulla ratio, cur homines ab Adamo contraherent peccatum originale : Ergo homo generat hominem pio indeque substantia substantiam. Probatur 3. ex Aristotele , qui l. 2. Physi eorum cap. 2. dicit quod Sol & homo generant

hominem.

Probatur ultimo experientia , qua constat viventia perfecta per continuas generationes suam speciem conservare M propagare. Objicies primu cum Avicenna. Ubi est aliqua proportio in opere, signum est opus illud factum esse ab aliquo intelligente ; proportio enim eli opus mentis r Atqui in lubstantiis productis maxima est proportio , ut potecum ad formas omnes subitantiales necessario praerequiratur proportio quaedam qualitatum disponentium , tum inter set, tum cum forma producenda ; & in viventibus miro opus sit organorum apparatu, miraque primarum qualitatum harmonia : Ergo substantiae producuntur ab aliqua Intelligentia. Distinguo majorem. Ubi est aliqua proportio in opere, signuin est opus illud factum esse

ab aliquo intelligente, tanquam a causa primaria, concedo : tanqciam a causa proxima, nego et v. g. ex eo quod sit eximia quaedam

proportio in AEneide Virgilii, non sequitur artem poeticam fuisse in Typographo, sed in Virgilio : Itala pari , ex eo quod sit ma-Σima proportio in operibus naturae, colligi

197쪽

non poeest causas proximas esse i ntelligentes; sed duntaxat primam causam , puta Deum , ut alias diximus in Moralibus disputatione de Fine, agendo de stupendis quibusdam bellua-Ium operibus. Objicies seeundo. Angeli non producunt alios Angelos: Ergo neque animalia alia an

malia. .

Nego paritatem : quia Angeli produci non possunt, nisi per ereationem ; creatio autem cuilibet ereaturae impossibilis est , ut infra di .cemus animalia Vero producuntur per generationem. Adde quod virtus genitiva sui simi- Iis concessa tantum sit a Deo ad speciei conia servationem, & proinde res incorruptibiles, ut Coeli & Angeli , ea caream : Itemque re fere omnes quae a cRusis sequi vocis producuuiatur, ut, lapides, metalla, muli.

PARAGRAPH Us TERTIUS.

De Actiυitare accidentium. PRIMA CONCLuSI. . .

Luadam Accidentia sunt Actiυα Constat experientia , qua compertum est

quaedam accidentia agere non tantum iu-tentionaliter, ut agunt colores , sed etiam realiter, ut agunt lumen , calor , frigus, &c.

198쪽

Sacu NDA CONCLuSIO. Sola qualitas ex accidentibus es realiter activa.

PRobatur. Quia quantitas plane iners est,

sicut materia, cujus est coaeva proles et Septem autem ultimae categoriae , cum sint tantum habitudines quaedam connotativae, ut diximus in Logicis , non sunt activae. Nec vero omnis qualitas est realiter activarfigura enim expers est activitatis realis , sicut quantitas , cujus est determinatio : Habitus etiam est tantum activus immanenter ; pleraeque patibiles qualitates , ut colores, agunt tantum intentionaliter : Restat ergo ut inter accidentia solae potentiae & patibiles quaedam qualitates , v. g. calor , frigus, &c. sint reali ter extra se activae.. TERTIA CONCLusIO. Accidentia agunt tantum instrumentaliter.

ΡRobatur. Quod ex se est virtus alterius, agit tantum instrumentaliter,& in virtute alterius 3 Atqui accidentia activa ex se sunt virtutes substantiarum ι unde Philosophus Vocat l. . Metaphysicorum c. r. Accidens, Entis Ens, hoc est,Ens substantiae: ὶ Ergo , &c. Confirmatur. Operari sequitur esse: Atqui accidentia sunt potius ut id iquo, quam ut id quod. Calor v. g. non tam est id , quod est c lidum , quam id, quo aliud est calidum : Ergo accidentia operantur potius ut tu quo,

199쪽

quam ut id quod , proindeque instrumentali

ter.

Objicies primo. Lumen aeris non est instrumentum aeris : Ergo accide utia non sunt instrumenta substantiarum. Distinguo consequens. Accidentia non sunt instrumenta substantiarum , in quibus sunt, concedo : a quibus sunt , nego. Sic vis for- matrix in semine residens, non est instrumentum seminis , sed illius viventis , a quo semen decisum est. ἈObjicies secundo. Tam lumen proportionatum est lumini, quam equus equo : Ergo tam lumen est causa princeps luminis , quam equus equi. Nego consequentiam : Quod enim accidentia non sint causae principes , non ventu ex defectu proportionis iuentitate, sed ex eo

quod ipsa non sint sui , sed substantiarum a quibus sunt: At substantiae sunt entia per se existentia & proinde per se operantia.

Iustabis. Sequeretur inde nullaS creaturas esse causas principes ; sed tantum esse instrumenta Dei, cum Dei sint potius quam sui. Falsum consequens : Ergo & antecedens. - Nego paritatem. Quia accidentia sunt virtutes substantiarum creata um , ut pote com substantiae creatae transeunter agere non pota sint , nisi mediantibus accidentibus. At substantiae creatae non sunt virtutes Dei; substan-ria enim completa ex se non est virtus aI terius,si semina excipias quae elaborant res animatae , ut iis mediis suum simile possint producere, quae proinde non male vocantuL

λ qui

200쪽

a quibusdam Philosophis , substantiae substi

tutivae, quia substituuntur loco aliarum. Probationem distinguo , Substantiae creatae sunt Dei effectus , concedo : Dei Virtutes , nego. Deus enim ex se independens est a quacunque creatura , non modo in esse 3 sed & in ope-

u ARTA CONc Lus Io. Accidentia secti se concurrunt ad productionem formarum subsantialium materialium.

F Si omnium Thomistarum contra Scotistas

contendentes accidentia disponere tantum materiam , substantiarum autem productionem physice & effective non attin ere. Probatur I. authoritate Philoso at libro de Sensu & Sensibili , cap. . afferentis ignem &aquam nihil penitus agere quatenus sunt ignis & aqua ; sed quatenus contrarietatem habent: Atqui habent tantum contrarietatemper sua accidentia: Ergo quando ignis producit formam alterius ignis , eam producit per accidentia. Probatur secundo. Semina viventium concurrunt effective per virtutem seminalem sibi inexistentem ad productionem substantiarum I ut patet ex eo quod ex ovis avium demortuorum aliae similes nascantur , & ex se minibus herbarum , quae hyeme emarcuerunt, similes herbae oriantur : Ergo , &c. Minus enim subtiliter hic recurrit ad Deum

Doctor subtilis ; quippe quoties effectus na-

SEARCH

MENU NAVIGATION