Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

196 In Aristotelis Metaphsicam,

creare posse , cum nulla marat afferri possit contradictio , ex eo quod Angeli crearent, quam si quaevis alia creatura possibilis crea- .ret : Atqui ex Augustino l. 11. de Civitate Dei, cap a. . & l. 3. de Trinitate cap. 8. Αngeli non magis possunt esse creatores rerum naturalium, quam agricolae segetum & fru

Quia praecipua nostra probatio est quod

requiratur virtus infinita ad creanΑum , ideo adversarii toti sunt ut ostendant ad id non requiri virtutem infinitam. Ad quod probandum tria desumunt argumenta. Unum petitum ex concursu materiae supplendo. Aliud petitum ex termino ad quem creationis. Tertium ex distantia quae est inter terminum ad quem creationis , & ejus terminum a quo. Itaque

Objiciunt secundo. Ad ereandum sufficit

virtus quae supplere possit concursum materiae : Atqui ad hoc non requiritur Virtus infinita , cum concursus materiae sit omnium ignobilissimus i Ergo ad creandum non opus est virtute infinita. Respondeo primo , Hoc argumentum siquid haberet roboris, probaturum quodlibet agens creare posse ; si enim concursus mate-1iae sit omnium ignobilissirio , virtus quo- Iumlibet agentium est eo nobilior. Secundo,

Nego minorem. Probatio autem inanis est, non enim impossibilitatem creaturae creatricis reperimus ex nobilitate concur Sus materiae supplendi, sed ex eo quod ubi nulla est materia, ibi omnimodo sit disproportio ad

212쪽

De Causa prima, 397

actum ; proindeque opus sit virtute activa infinita. Objiciunt tertio. Ad producendum essectum finitum , non opus est virtute infinita; Atqui effectus creationis finitus est: Ergo ad illius creationem non requiritur virtus infinita. Distinguo majorem. Non opus est: virtute infinita ad effectum finitum producendum finito modo , concedo e producendum infinito modo , nego. Creare autem est agere infinito modo. Haec solutio petitur ex S. Th. I. p. 8 61. art. 3. ad 3. sic scribente : Quam iram virtutis agentis non selum mensuratur secundum rem 'oiam , sed etiam secundum modum faciendi ; quia unum is idem aliter fit a majorio a minori virtute r producere autem aliquid, finitum hoe modo ut nihil prasupponatur , es minutis infinita S unde nulli creatura competere potest. Similia habet loco in probatione ultima

citato.

Objiciunt ultimo. Distantia inter terminum a quo & terminum ad quem creationis ;V. g. inter nihilum & animam rationalem; non est infinita : Ergo ad illam supplendam non opus est virtute. Distinguo antecedens. Di stantia inter nihilum & animam rationalem non est infinita, ex parte animae rationalis , concedo : ex parte nihili, nego. Distantia itaque potest esse infinita duobus modis. Primo ex utraque parte , qualis est inter Deum & nihilum. Secundo ex una parte tantum , qualis est inter ani-m m rationalem & Deum ue Quamvis enim

213쪽

is 8 In Aristotelis Metaphsicam,

distantia Dei ab anima rationali sit infinita ex parte Dei, cum nihil magis penes perfectiones distat ab anima rationali quam Deus eum tamen est infinita ex parte animae rationalis, quia datur aliquid quod magis distat a Deo quam anima rationalis , puta saxum vel ni hilum. Ita a pari, quamvis distantia, quae est inter nihilum & animam rationalem, non fit infinita ex parte animae rationalis , cum si ali

quid quod magis distet ab ipso nihilo quam

anima rationalis, puta Angelus aut Deus , est tamen infinita ex parte nibili, quia nihil da-rur ex hac parte quod magis distet ab anima rationali. Hain solutio colligitur ex S.Thom. q. 3. de potentia, art. . ad secundum, ubi siepronunciat : Dicendum quod nihil prohibet aliquam distantiam imaginari infinitam ex una parte, is ex alia finitam e ex utraque autem 'arta infinitam imaginamur distantiam , quando mirumque oppositarum ponitur infinitum et puta sisnt calor o frigus infinita : ex parte . autem

Altera, quando alterum es finitum: sicut si eator eget infinitus .ct frigus finitum , Distantia autem finiti entis a non esse pliciter, est infinita ex una parte tantum , ct requirit nihilomi- uua potentiam infinitam agentem.

. Impossibile es creatura creatrix , ut causai rumentalis. HARς conclusionem jam probavimus 'ubi evickinus non dati potentiam orbe

214쪽

De Causa prima. 199

3ientialem in quolibet ad quodlibet: namque adversarii suam opinionem fundant tantum in chimerica illa universalitate potentiae obedientialis : nihilominus uberioris doctri- gratia. PEobatur primo authoritate sancti Augustini l. s. de Genesi ad litteram cap. I s. ubi postquam sic scripsit : Angeli autem nullam omnino possunt creare naturam solus enim unius cujuslibet natura, seu magna, seu miuima , creator est Deus; paulo post sic subditi Creare naturam tam nullus Angelus potest, quam nos sipsum: Atqui nequidem divinitus Angelus potest esse causa instrumentalis creativa

sui i psius , alias esset prior se ipso : Ergo nec

alteri u S.

Probatur secundo ratione desumpta ex sancto Thoma I. parte quaest. 4s. articulo s. Causa fecunda instrumentalis non participat actionem causa seuperioris , nisi in quantum per aliq/,sed sibi proprium di*ψrive operatur ad eclum principalis agentis: sic securis non participat actionem fabri lignarii , nisi in quantum per suam aciem dispositive concurrit ad formam scamni , scindendo ligna : Atqui in creatione nullum est praesuppositum subjectum, quod disponi possit per actionem agentis instrumentalis: Ergo in creatione nulla potest esse causa instrumentalis.

Coral

215쪽

xoo In Ar; lotelis Metaphsicam, .

COROLLARIU M.

De Annihilatione.

SIcut creatio est eductio rei ex nihilo simpliciter : ita anni hi latio est reductio- rei in nihilum simpliciter. Unde ex superioribus conclusionibus sequitur solum Deum posse anni hilare, quia anni hi latio fieri tantum potest subtractione linfluxus creati vir Atqui solus Deus potest insuere creat iudex dictis : Ergo solus Deus potest annihilare.

De effectibus Creationis. DIco I. Materiam esse tantum ereabilem, quia cum sit primum subjectum, fieri non potest ex priori.

Dico a. Spiritum creatum , esse tantum creabilem, quia cum sit independensa materia, ex ea educi non potest. Dico 3. Nullas formas educibiles de facto creari , nam suavius est 3c connaturalius eas educi ex subjecto , cum id exigatur , Deus autem ex I. Sapientiae c. 8. Disponit omnia se viter. Excipe tamen quantitatem Eucharisticam ; quae in mylterio altaris creativὶ con servatur. Dico 4. Formas omnes educibiles, sive substantiales , sive accidentales, per absolutam

Dei potentiam posse creari ; quia Deus potest supplere in genere causae efficientis in-

216쪽

De Causa prima. 2o

fluxum earum sub lecti , ut probavimus in Logicis , ubi agendo de Categoriis docuimus accidentia divinitus esse posse sine subjectis. Dico ultimo. Composita naturalia nequidem divinitus creari posse ; quia nequidem divinitus fieri possunt independenter a materia , cum materia sit eorum pars essentialis, a qua proinde essentialiter dependent , tum

in fieri, tum in conservari. Dices. Habetur Geneseos cap. I. quod i principio Deus ereaυit caelum o terram , ergo creari po ssunt corpora. Distinguo antecedens. Creavit caelum o ter- o mediate , in quantum creavis materiam, e qua eduxit formas coelorum & element Tum, concedo : Creavit immediate, quas illa corpora produxerit independenter a materia , nego : Sic res omnes , quae etiamnum

Renerantur , 'ocantur creaturae, quia creataesulit mediate saltem ε, scilicet ratione suae materiae, quam Deus olim creavit immediatE,& quam jugiter creativὰ conservat.

PARAGRAPHUS SECUNDUS.

De Conservatione. Conservatio late sumpta est retentio rei in suo esse , benrficio aliquarum causa rum 3 & duplex est scilicet directa , propria, per se: & indirecta , impropria, per acci

den S.

Conservatio directa, est continuata rei pro

ductio uesic Sol conservat diem, & object M isibile suas species.

217쪽

Conservatio indirecta est remotio corrumpentium i sic sal conservat carnes a putrefactione , sic qui extinguit incendium , conservat domum S & proinde non omnes creaturae eonservari post uni indirecte , &per accidens; sed hae tantum quae agnoscunt quaedam cor- Iumpentia. Hinc spiritus creati , & materia prima conservari non possunt per accidens. Imo certum est eas creaturas , quae conservari possunt per accidens , non semper conservari per accidens: Alioquin essent omnes, incorruptibiles ι eum Deus semper impedire possit corrumpontia.. Quaeritur itaque tantum , utrum nulla .ereatura stare possit sine directa Dei conservatione λi CONCLUSIO.Ωualibet creatura eget directa Dei

conservatione.

PRobatur primo ex Hebraeorum e. s. ubi dicitur de Deo , quoi sit portans omnia

verbo virtutis flua. Probatur 2. aut horitate tum 'sancti Augustiui l . . super Genesim ad ii iteram cap. I 2. ubi sic habet , Omnipotentis r atque omnιtenentis υirtus , causis siubsistendi est omni creatura ; qua virtus ab eis qua creat sunt re- .

gendis , si aliquando restaret ι simul ct eo

rum cessaret species , omnisque natura concia deret. Tum Aut horis libri de mundo , qui λd docet cap. 6. σωτὴρ μεν γα οντως ἀπαντων m conser vator enim realiter omnium eutium

218쪽

- est. Et paulo ante : di δεμ ινδε φυσυ ἀυτιν καθ'

ρ se , nulla sufficit per se natura, privata illius conservatione.

Probatur 3. a priori. Quidquid essentialiter dependet ab aliquo , eget directa ejus conservatione ; Sic quia corpus naturale essentiali- 'ter dependet a materia & forma, subsistere non potest nisi ab his directh conservetur ; & quia actio vitalis ut sic , essentialiter dependet a potentia vitali, eget perpetuo directo ejus influxu : Atqui creaturae omnes essentialiter dependent a Deo , non enim aliter a Deo primario disserunt, quam per suam dependentiam ;disserentia autem cujus ibet rei essentialis est . ipsi : Ergo perpetuo creaturae egent a Deo di

recte conser vari. Confirmatur. Dependentia creaturae a Deo major est, quam ulla alia dependentia: Atqui quaedam creaturae egent, ut perpetuo ab aliis directe conserventur , ut patet in exemplis allatis : Ergo omnis creatura eget, ut a Deo directὸ conservetur perpetuo. Probatur 4. aposteriori. Nisi Deus creaturas omnes directe conservaret, eas omnes non posset an nihilare. Absurdum 'consequens . Ergo & antecedens. Probatur major.

Duo sunt tantum modi destruendi aliquem effectum , scilicet positive producendo aliquem effectum ipsi contrarium , quomodo signis destiuit frigus producendo calorem δ& negative , subtrahendo concursum conscr- Vativum , quomodo motor destruit motum

mobilis cessando ab actu: Atqui dici non PO

219쪽

xo Aristotelis Metaphsicatar,

test quod Deus possit destruere t positive res

omnes , tum quia non posset destruere res omnes , quia nullas posset destruere , nisi illas pro lucendo ; tum quia quaedam sunt res incorruptibiles ex natura sua , quae proinde non habent contrarium , t ut Angeli & materia prima , in atque ideo quae positive destrui non possunt : Ergo res omnes destruere tantum potest negative : Atqui destructici negativa sit tantum per subtractionem co.ncursus conservati: Ergo nisi Deus creaturas omnes directe conservaret, eas omnes non posset destruere.

Objicies primo. Quaedam sunt creaturae incorruptibiles , ut Angeli : Ergo illa: non

egent a Deo conservari,

Distinguo antecedens. inaedam sunt creaturae incorruptibiles , ab intrinseco , hoc est quae in se non habent principiam corruptionis , sicut habent mixta , concedo e incorruptibiles ab extrinseco , hoc est quae non possint destrui subtractione influxus divini, nego : Soltis enim Deus est incorruptibilis utroque modo. Unde dicitur I. ad Tini. c. 6. Solus habere immortalitatem. Distinguo consequens; Ergo i liae non egent a Deo conservari, indirecte, hoc est per remotionem corrumpentium, concedo : directe, hoz est per jugem Dei

influxum, nego.

Objietes secundo. Deus est potentior quolibet agente creato : A qui agentia creata communicare possunt suis effectibus , ut sub-s stant siue eorum influxu : Er cro & Deus fuiS.

220쪽

De Causa prima. 2O

Distinguo minorem. Agentia creata pota sunt communicare suis effectibus, ur sine eorum influxu subsistant, quando effectus non pendent essentialiter ab ipsis, concedo e secus, nego : nam agens vitale son potest communicare actioni suae vitali ut sic , ut sine ipso conservetur, quia sic spectata ab eo essentialiter pendet : At omnis creatura dependet essentialiter a Deo, & proinde ab illa dependentia absolvi non potest 3 essentialia enim sunt immutabilia. Objicies tertio. Licet accidens ex se pendeat a subiecto, conservari tamen potest Deo volente sine subjecto , ut patet in speciebus Eucharisticis : Ergo a pari ; licet creatura de-

ndeat ex se a Deo, potest tamen Deo volen, te conservari sine influxu Dei.

Nego paritatem ; Tum quia dependentia

creaturae a Deo essentialis est ε, depensentia vero accidentis a subjecto non item , cum sit dependentia a causa secunda externa non Vitali , Tum quia datur causa superior subjecto accidentis 3 quae proinde effecti e supplere potest ejus vices, nimirum Deus : At dari non . potest ulla causa superior Deo , quae supplere

possit vices ejuS. Objicies quarto. Quaedam creaturae eon servantur ab aliis , ut dies a sole : Ergo illae

non conserVantur a Deo.

Nego consequentiam.: quia cum creatura agere non possit sine divino concursu , ut exsequenti Paragrapho patebit ; non potest etiam quidquam conservare sine divino con cursu , cum conservare sit agere. Deus e g

SEARCH

MENU NAVIGATION