Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

166 In Aristotelis Meta' sicam,

res omneῆ conservat, quasdam solus, ut Angelos , animas rationales & materiam primam ;quidam vero cum causis secundis , ut omnia

corruptibilia ; Sicut enim dat esse rebus quibusdam, mediantibus aliquibus causis : Ita res quasdam conservat mediantibus aliquibus causis , ut docet sanctus Thomas I. p. quaest.

Io .art. 2. in Argumento. Sed contra. Itaque Deus eas creatvras solas conservat, quas lO- Ius producit ; caeteras autem solet cum causis secundis conservare. Objicies ultimo. Si Deus ut author naturae conservaret creaturas , perpetuo eas conser aret 3 cur enim potius uno tempore quam alia 3 Consequens est contra experientiam: Ergo & antecedens. . Distinguo. Si Deus creaturas conservaret

solus , concedo ; Si conservaret cum causis secundis , nego r Deus enim se accommodat causis secundis , v. g. Conservat hominem stinui cum hominis temperamento.Unde tamdiu conservat , hominem quamdiu tempera mentum ejus sufficiens est: Hinc quas creaturas solus Deus producit, solet perpetuo conservare; quas vero pio ducit & conservat cum causis secundis , tamdiu conservat , quamdiu manet exigeutia causarum secundarum , non

ultra.

Quaeritur hic vulgo quomodo conservatio rei distinguatur a prima ejus productione. Hanc facile solves si recolas ea quae diximus in Categoriis de actione & passione. Iraque juxta eadem pri acipia.

Respondeo primo , Eas distingui virtuali-

222쪽

De Causa prima. 267

ter , & ratione ratiocinata , tum quia diversas habent definitiones, Nam prima productio est: traductio rei a non esse ad esse ; conservatio vero est continuata rei productio jTum quia habent diversas con notationes nam prima productio denotat rem prius non fui sie , conpervatio vero denotat rem prius

productam fu i sie. Respondeo secundo, primam productionem &. conservationem, si sumantur terminative , nunquam distingui realiter , quia

terminantur ad eundem effectum.

Respondeo tertio , primam productionem, S conservationem principiative sumptas distingui realiter inadaequate, quando non sunt

eaedem causae conservantes , quae fuerunt pri-

'o producentes; ut patet in conservatione hominis ; nam homo fuit productus a Deo cum parentibus , & conservatur a Deo sine parentibu S.Itaque prima ejus productio principiative erat Deus simul influens cum parentibus , conservatio vero est: Deus influens sine parentibus : Atqui parentes & Deus simul distinguuntur realiter inadaequa te a solo Deo: Ergo , &c. Respondeo ultimo , primam productionem& conservationem principiative sumpta sinon distingui realiter , quando eaedem sunt causae conservativae , quae primo productivae, ut p/tet in conservatione Angelorum ἱ quia tunc prima productio & conservatio sunt eadem causa, prout influit in eundem effectum , ut docet etiam S. Thom. I. p. quaest. IO . arti culo I. ad . his verbis : Conservatio rerum,

223쪽

ae8 In Aristotelis Metaphsicam ,

Deo non est per siliquam novam actionem , sed per continuationem actionis qua dat esse. Vide quae diximus in Logicis sectione de Quando, agendo de distinctione duratiouis ab existentia rei durantis ; nam eodem modes philosophandum hic est , & si quae fiant objectiones , eodem modo solvendae quo illic solutae sunt objectiones contra nostram doctrinam.

PARAGRAPHUS TERTIUS.

De Concursu Dei.

Concursus in genere est auxilium quoddam ab una causa alteri praestitum: dc duplex est , mediatus & immediatus. Concursus mediatus est largitio virtutis, si e avus dicitur mediatd concurrere cum PatIe, quia illi virtutem genitivam contulit. Concursus immediatus est simultaneus in- suxus unius causae cum alia ad eundem effectum producendum ; sic pater immediate con . currit cum matre ad generationem proli S. Quaeritur hic utrum ereaturae egeant Dei

concursu, ut operentur

Certum est Deum mediate saltem cum creaturis concurrere, in quantum dedit eis virtutem operativam , quam perpetuo conservat. Quaeritur utrum concurrat etiam immediateλDurandus in secundum Sententiarum , dictinctione prima , quaestione quinta, negat Deum immediate concurrere cum creaturis. Ejus aliqui sectatores dicunt Deum concur-xere tan um mediate de permissiue , in quantum

224쪽

tum dedit creaturae virtutem activam , & eis permittit ut agant. Contra eos insurgunt universae fere Theologorum & Philosophorum scholae, cum quibus nostra sit.

CONCLuSIO.D- immediate concurrit eum omnibus creaturis.

PRobatur primo, ex scripturis , in quibus

rerum omnium productiones, passim Deo tribuuntur, vel bis quae non denotant solam Iargitionem virtutis & meram permissionem, sed physicum influxum Iob c. Io. Manus tua feci runt me is plasmaverunt me totum in circuitu. Psalmo I 6. Sui operit eoelum nubibus O parat terra plumiam ri qui producit in monti . bus foenum herbam servituti hominum. Ioannis cap. I. Omnia per ipsWmfacta sunt, o sinai se fatium est nihil. Ioannis c. Ps. Jesis r)spondit eis : Pater meus usique modo operatur creto operor. i. Corinth. c. I 2. Operatur omnia in omnibus.

Probatur secundo , ex Augustino lib. s. de Genesi ad literam c. 1 o. ubi sic habet: Sunt qui arbitrantur tantummodo mundum ipsumfactum A Deo, ea tera iam feri ab ipso munio , sicut ille ordinavit O iussit ; Dcum autem nihil operari Icontra quos profertur illa sententia Domini l P

ter meus usque nunc operatur. Probatur tertio , a priori. Non minus Deus est primum agens, quam primum ens 3 neo minus creatura est agens dependens, quamco

Met physica . .

225쪽

dependens : Atqui, quia Deus est primum ens,

creatura vero , ens dependen S r, creatura non

tantum mediate & permissi v ὁ , sed etiam immediare & effective pendet a Deo in esse Scconseivari , ut superiori Paragrapho probatum est : Ergo, a pari, quia Deus est primum

agens , creatura Vero, agens depeniens, creatura non tantum mediate &permissi vh, sed

etiam immediate & effective pendet a Deo in operari: operari enim sequitur esse, seu quod idem est in modus operandi sequitur mo iam

essendi. Hoc axioma ita Verum est , ut, eo semel negato, non suppetat ulla via deveniendi in cognitionem essentiarum. Negant tamen adversarii illud axioma , &proserunt hanc instantiam : Formae materialesi inquiunt in pendent immediate a materia inesse , nec tamen ab ea immmediate pendent in operari , cum materia iners sir. Nullam sane poterant proferre adversarii instantiam, quae axioma nostrum magis confirmaret. Qaippe, eo modo formae materiales pendent a materia in operari , quomodo pendent in esse. Pendent ab ea in esse, non laquam a causa em ciente , sed tanquam a causa materiali & sustentante. Earum etiam operationes, pari modo, pendent quoque a materia non tanquam a causa essiciente , sed tanquam a cauta materiali & sustentante. Et certe, Philosophus non alio argumento libro L. de Generatione animalium, cap. 3. probat animas belluarum, Bendere a materia in e sse,quam quia ab ea peri

dent in operari; ni hil hic video quod ab ullo Philosopho, vel verisimiliter, negari possit.

226쪽

De Causa prima. t II

Probatur ultimo , a posteriori. Nisi Deus

immediate concurreret cum creaturis , non

posset impedire actiones agentium naturalium sola subtractione concursus. Atqui aliquando impedivit actiones agentium naturalium sola subtractione sui concursus et nam aliquando impedivit ne Christus videretur a Iudaeis , volentibus eum lapidibus excipere, Ioannis c. 8. Hoc autem praestitit tantum de-neoando concursum vel colori Christi , ne emitteret i pectem , vel speciei Christi , ne moveret oculos Vel oculis Iudaeorum, ne elicerent visionem : namque , nisi subtractione concursus impediisset visionem , vel eam impediisset tollendo virtutem activam, & hoc non , quia Iudaei non sunt obcaecati, cum se invicem viderent ; vel removendo agens a passio , & hoc etiam non , quia Cluilius transiit per medium eorum S vel producendo qualitatem contrariam , & hoc etiam non , quia speciei & visioni nihil est contrarium: Ergo id fecit Deus subtrahendo occursum. Idem argumentum peti solet ex eo quo Deus aliquando impedierit ne ignis fornacis Babylonicae, treS pueros, ex mandato Nabuchodonosoris in formacem injectos , comburer l, cum tamen combusserit satellites. Danielis cap. 3. Respondent has & similes actiones Deum Impedire , non permittendo agentibus naturalibus ut agant. Refellitur istud effugium. Primo , quia, ut diximus , operari sequitur est e : Atqui non sufficit per mi ilio Dei, ut creaturae sint, nisi ac cedat ejus operatio: Ergo nec ut operen

227쪽

a11 In Aristotelis Metaphalicam,

xur. Ratio est quia, cum divina voluntas sit potentia immanenter activa , non est emcax ad extra , nisi beneficio omnipotentiae, quam ad nutum applicat aut subtrahit: nam et ii, perimpossibile,nollet Deus hac die aliquam creaturam durare , nec tamen ad extra quidquam faceret; vel positive, aliquid producendo incompatibile vel negative, denegando concursum conservativum , non desineret propterea creatura durare. Secundo ; Creatura omnis,

non tantum permissive sed effective penῆet a Deo in conservari , ut superiore Paragrapho demonsuavimus : Ergo & in fieri , creaturae uim , non minus est ens dependens dum sit, quam dum est & durat : Ergo , dum aliqua creatura sit ab alia creatura , sit quoque immediate a Deo ; sed hoc est Deum immediate concurrere cum creaturis r Eroo cum his

concurrit immediate.

Objicies primo Equus habet vitet utem completam ad generandum equum ι Ergo ad id

non eget auxilio Dei. Distinguo antecedens Equus habet virturem completam , in ratione causae secundae, hoc est quantum habere potest causa secunda, concedo e habet virtutem completam absolute , nego. Nam licet calamus habeat virtutem tam completam quam unquam habero potest calamus , nunquam tamen agere potest sine scriba , ita, licet creatura habeat virtu-xem tam complexam quam unquam habere potest causa secunda, nunquam tamen agere potes: sine Deo Hinc Plato , in Timaeo, docet naturam non tam esse ετιεν causam, quam

228쪽

De Causa prima. 2I F

Instabis. Generatio equi , non superat ejus virtutem: Ergo ab eo solo venire potest. Distinguo antecedens. Hoc est, non est nobi l ioris entitatis ; concedo : hoc est , ab ejus virtute non adjuta venire potest , nego. Sic equus genitus , non est nobilioris entitatis quam equus geneTans , nec tamen produci potest ab equo fine concursu equa . x Objicies secundo. Non minus creaturae subordinatur in operando Deo ut fini, quam ut causae efficienti : Atqui omnes ejus actiones non sunt immediat E propter Deum: Ergo nec sunt immediate a Deo.

Distinguo minorem. Actiones creaturae non sunt immediate propter Deum, quatenus fiunt a creatura, concedo : quatenus fiunt a Deo , nego. Distinguo consequens : Ergo non sunt immediatἡ a Deo , quatenus fiunt a creatura, concedo : ex alia parte, nego. Fateor quidem actiones creaturae quatenus fiunt a creatura , fieri mediate a Deo , in quantum fiunt a creatura per Virtutem a Deo acceptam : sed contendo ex alia parte fieri immediate a Deo , simul cum creatura agente, omniaque opera propter semetipsum operante; Itaque omnes actiones creaturarum , a Deo pendent, mediate simul & immediate. Objxies tertio. Si Deus concurreret eum Creatura , vel concurreret eadem actione cum actione creaturae , evel diversa. Neutrum disi potest : Ergo non concurrit.

Solutio facilis Est, in nostra sententia; quippe concursus divinus & actio creaturae , si terminative samantur, non distinguumur Iea-

229쪽

M Aristotelis Metaphsicam,

liter : si vero sumantur principiati v E , distinguuntur realiter : proindeqiIe Deus concurrit eum creatura , eadem actione terminat Ive, diversa vero principiative. Objicies ultimo. Si Deus concurreret ad omnes actiones , concurreret ad actiones peccaminosas .Falsum consequens alioqui Deus esset reus peccatorum: quia qui, sciens & volens, concurrit ad entitatem actus peccaminosi , reus est peccati in Ergo & antecedens. Distinguo majorem. Si Deus concurreret ad omnes actiones , concurreret ad actiones peccaminosas , materialiter & quoad entitatem sumptas , concedo : formaliter & quoad defectum consideratas , nego. Eodem modo probatio distinguenda : Confirmationem distinguo. Qui, sciens & volens , concurrit adentitatem actus peccaminosi , reus est peccati , si non concurrat ex officio , concedo : secus , nego. Sic, Iudex, secundum allegata &probata damnans innocentem contra propriam scientiam , non peccat. Sic , Sacerdos , palam ministrans Corpus Christi homini a se privatim cognito indigno sicut ipse Christus porrexit Judae non peccat : At ,

Deus, ex officio primae & universalis causae, tenetur quantum teneri potest Deus j concurrere ad actiones omnes, secundum exigentiam creaturarum. Proindeque non peccat concurrendo adactiones malas ; quia sic non concurrit ad actiones malas formaliter , sed imaterialiter tantum spectatas. Duo ergo sunt in actione mala : effectus scilicet Si defectus a Deus ad primum concurrit, non ad se-

230쪽

eundum. Hoc doctissimὰ explicat .sanctus ThomaS I. 2. quael . 79. articulo 2. his verbis : Actus peccati is es ens, o est actus: ex utroque habet quod sit a Deo : omne enim Ens, quocunque modθ sit, oportet ut derivetur a primo Ente , ut paret per Dion um , quinto capite de divinis nominibus. Omnis autem actio causatur ab aliquo existente in aetu ; quia nihil agit nisi secundum quod est actu : omne autem ens actu, redueitur in primum actum scilicet Deum, sicut in causam , qua est per suam essentiama eius : Vnde relinquitur quod Deus sit causa omnis aetionis, in quantum est actio e sed peccatum nominat Ens ct actionem cum quodam dese tu ; Defectus autem ille , est ex causa creata scilicet libero arbitrio , J inquantum deficit ab ordine primi agentis , sellicet Dei ; Vnde dε fectus iste non reducitur in Deum simul 1n carcsam di sed in liberum arbitrium s pcut defectus clauditationis , reducitur in tibiam curvam, sicut in causam , noN autem in virtutem motivam , a qVa tamen causatur quidquia est motio nis in claudicatione : ct siecundum hoc, Deus est causa actus peccati , non est tamen causa pecca

ti ; quia non es causa hujus quo/ a iussit eum

defectu.

PARAGRAPHUS QUARTUS.

Di determinatione causiarum secundarum ad Ufectus.

De terminatio , est sublatio indigerentiae;

Unde, totuplex est determinatio inagea

SEARCH

MENU NAVIGATION