장음표시 사용
231쪽
tibus , quo tu plex potest in iis considerari indifferentia : Atqui Quatruplex indifferentia cogitari potest in
agentibus. Prima , ad exercitium , hoc est ad . agendum vel non agendum. Secunda, ad speciem , hoc est ad producendum effectum hujus vel illius speciei, V. gl equum aut leonem. Tertia, ad intensionem, seu ad vires effectus; v. g. ad producendum calorem ut duo vel sex, effectum infirmum vel robustum , masculum vel femellam. Quarta & ultima ad indivi duum v. g. ad producendum Petrum vel Paulum : Ergo Quadruplex cogitari potest determinatio in agentibus , scilicet ad exercitiam, ad speciem , ad intensionem & ad individuum.
Quaeritur utrum illae determinationes veniant A causa prima, vela secunda ξPRIMA CONCLuSIO.
Causa secunda non determinantur a Deo ad exercitium , speciem is intensionem. ΡRobatur. Non est recurrendam ad Deum
in explicatione rerum naturalium, quoties explicari possunt per causas secundas: Atqui triplex illa determinatio explicari potest & debet per causas secundas : quia causae secundae , vel sunt liberae vel necessariae: si liberae, vi suae libertatis se determinant ad exercitium , speciem & intensionem , saltem in actibus naturalibus t v. g. Homo , vi suae libertatis , se determinare potest ad agendum, ad exercendum actam amoris potitas quam
232쪽
odii, ad eliciendum actum duorum vel plurium graduum : si vero causae secundae sint ne- , cessariae, determinantur a suis conditionibus, virtutibus & patientibus et verbi gratia ignis determinatur ab applicatione , a calore & materia opposita : Ergo causae secundae non determinantur a Deo ad exercitium , speciem& intentionem. Objicies. Vel Deus determinat creaturas ag. illa omnia,vel ab iis determinatur. Absurdum est dicere Deum a creaturis determinari: Ergo eas determinat. Distinguo minorem. Absurdum est dicere Deum a creaturis determinari, phy sice, concedo : moraliter, nego r sic quotidie , per preces nostras , Deum moraliter determinamus ad beneficia quaeάam nobis conferenda, quippe, Deum determinari moraliter , non est tam Deum determinari quam ipsum se determinare ad exigentiam creaturae. De ista conclusione conVeniunt omnes e
sed major iis est de determinatione ad individuum ; quam quidam etiam refundunt in causas secundas 3 quidam Vero , in pri
Qui refundunt determinationem ad individuum in causas secundas , sunt in duplici
classe , alii enim commi ni scuntur aliquam e sectirum seriem, quae ex natura sua competat unicuique causae creatae, ita ut Adamo V. g. Convenerit ex natura rei producere posse tot filios , tali ordine, ut primas esset Cainus, secundus Abel, tertius Sethus, &c. Alii, hano determinationem refundunt in certam εο
233쪽
probationem causarum secundarum, tu iis eircunstantiis loci & temporis constitutarum: contra quoS Omnes sit .s acu NDA CONc LuSIO. Determinatio ad individuAm a primu causa repetenda est.
P Robatur primo. woties aliqua naturalia , refundi non possunt in causas secundas, refundenda sunt in ipsum Deum; I cujus scilicet est, propter officium causae generalis subvenire naturae quodammodo laboranti et propter quod principium , productio animarum rationalium, ab omnibus; & productio specierum intelligibilium angelic rum, a plerisque, in Deum refunduntur: in At qui determinatio ad individuum, refundi non potest in causas secundas eausae enim secundae , ex se indifferentes sunt ad plura individua : V. g. equus , ad plures equos, quia equus est tantum determinatus a natura ad suum simile : At , omnes equi, perinde sunt similes equo generanti ἔ nam omnes sunt ejusdem speeiei eum eo , & omnes ab eo differunt numero : Ergo non est potior ratio cur exigat unum potius producere quam alterum J Ergo determinatio ad individuum, a prima causa
Probatur secundo. Quia , in nostra sententia, magis elucet beneficium quo Deo as ingimur , ex eo quod nati sumus ex Christianis Parontibus , cum enim Dei sit determinare
234쪽
ad individuum , aeque naturaliter poterat determinare parente S ethnico S ad nos producendos , quam Christianos, proindeque maximo ei beneficio astringimur, quod ad nos producendos determinarit parentes Christianos : At , in sententia adversariorum , nullum fere esset istud beneficium nativitatis. Probatur ultimo ,ex rejectione aliarum opinionum. Nam, primo , illa opinio qua recurrit ad immobilem quamdam seriem effectuum unicuique causae propriam , gratis conficta est, ad fugiendam difficultatem , ut patet ex eo quod nulli, vel tantisper probabili , fundamento innitatur. Secundo , ea quae recurrit ad conglobationem circunstantiarum Vel causarum , non est etiam verisimilis; tum quia circunstantiae loci & temporis , nousunt activae, proindeque ab iis repeti non debet determinatio ad individuum ; Tum quia omnes causae secundae , simul congloba tae , adhuc sunt indifferentes ad multa indita vidua , cum nihil in iis appareat a quo de
Dices. Licet nec equus ex se, nec asina ex se postulent producere mulam , nihilominus simul determinantur ad produceu dum mulum. Ergo , a pari , licet Ioannes nec Ioanna v. g. seorsim postulent producere Petrum , ni
hilominus dici potest quod simul determinentur potius ad producendam Petrum quam
Nego paritatem. Ratio disparitatis est, quod cx c quo & asna semper uastatur mulus , proindeque signum sit has duas causas
235쪽
11 o In Aristotelis Metaphsicam,
simul ad istam speciem esse determinatas ; at vero, ex iisdem parentibus non semper nata catur idem individuum , proindeque signum sit parentes , etiam simul, non esse determinatos ad idem individuum. Ob)icies prinso. Ex Aristotele , libro quarto de generatione animalium , capite tertio. Ille qui generat , non tantum generat ut homo, sed ut Socrates : Ergo non tantum determinatur ad generandum hominem , sed etiam ad generandum alium Socratem. Distinguo consequens: Ergo Socrates determinatur ex se ad generandum alium Socratem , hoc est hominem sibi similem in 1- ribus , temperamento, similibusque characteribus individualibns , concedo r ad generandum hunc numero hominem , nego. Tum quia Socrates potest producere multo S Somates ; tum quia Socrates produehus , pote-'rat ex se habere alios plane characteres individuales , sicque venire ab aliis parenti
Objicies secundo. Si Deus determinaret ad
individuum, determinaret ad peccatum. Falsum consequens : Ergo & antecedens. Nego antecedens. Peccatum enim non consistit in individuo , sed in specie ; neque enim ideo peccat homicida , quia hanc numero VO litionem exercet; sed quia elicit volitionem homicidii in specie: nec ideo peccat homicida quia hunc numero motum , hanc numero sis vibrationem e xercet , aur quia hunc numero hominem occidit , sed quia occidit Itominem in spectu. i '
236쪽
Instabis. Aliquando malum consistit in individuo , saltem ex parte : V. g. quod occisio hujus hominis,puta parentis , pejor sit quam occisio alterius , venit ab individuo : Ergo si
Drus determinat ad individuum , determinat ad peccatum. Distinguo antecedens. Aliquando maluin reperitur ab individuo objecti, concedo: ab individuo actionis , nego. Deu S autem determinat tantum ad individuum actionis , non autem ad individuum objecti, cum a Sentia libera , ad illud se determinare pollunt, ut pote quae illud cognoscant.
Urgebis. Non tantum Deus determinat ad hanc generationem , sed etiam ad generationem hujus hominis': Ergo Deus determinat etiam ad individuum objecti. Distinguo consequens. Deus ' determinat etiam ad individuum objecti , pure terminativi , quod scilicet habet rationem effectus, concedo : Deus dc terminat ad individuum
objectivi motivi, nego. Quia Deus determinat , quando determinatio venire non potest a causa secunda ; at , determinatio ad objectum motivum venire potest a causa secunda , ut fatis patet.
Objicies tertio. Non potest aliquis ad individuum determinare alium , quin ipsum determinet ad speciem: Atqui ex dictis Deus non determinat ad speciem : Ergo nec ad individuum. Distinguo majorem. Non potest, aliquis determinare ad individuum, alium nondum determinatum ad speciem, quin determineo
237쪽
ad speciem , concedo : secus , nego. V. g. micus non potest determinare alterum arninum , nondum cogitantem de emptione equi, ad hunc equum emendum, Oin determinet ad equum emendum: sed amicum jam de-rerminatum ad equum emendum, aeterminare potest ademptionem hujus equi, licet non determinet ad emptionem equi simplisi
Instabis. speetes& individuum non distinaxuuntur : Ergo si creatura non determinetur a Deo ad speciem , non determinatur quo que a Deo ad individuum. Distinguo antecedens. Species determinat Esumpta , prout est in aliquo individuo,& individuum non disti figuontur , concedo: species sumpta colle fit vὸ pro omnibus indivi- Euis sub se contentis , & individuum non distinguuntur, nego. Unde nego consequen
Objicies ultimδ. species intentionalis Petri species intentionalis Pauli differunt solo numero, & tamen Petrus ex se determinatus Ut ad producendum intentionaliter potius speciem sui quam speciem Pauli : Ergo deter minatio ad individuum , est a causa secunda. Distinguo primam partem antecede uri S. Species intentionalis Petri & species intenta tionalis Pauli,differunt solo numero, perdiss
Tentias numerreas heterogetieas,concedo : per
homogeneas, nego. Quippe , quaedam disse-Yentiae numericae , sunt tantiim gistinctae' &Non heterogeneariquales sunt disserentiae numericae omnium visionum ejusdem Ebjecti:
238쪽
aliae , non tantum sunt distinctae , sed etiam aliquatenus heterogeneae 3 quales sunt disserentiae numericae visionum , quibus duo homines V. g. videntur. Fateor ergo determinationem ad individuationem hujus rationis, potius quam alterius , esse a causis secundis. Sed nego determinationem ad individuationem hanc poti us quam aliam ejusdem rationis , esse a causis secundis. Unde nego consequentiam 3 nam Petrus ex se non est determinatus ad producendum potius hanc imaginem
sui , quam aliam imaginem sui.
PRaedeterminatio seu praemotio , est actio qua una causa, aliam applicat ad agendum ; & proinde , praedeterminare. est appli
Praedeterminatio duplex est : scilicet mora- Iis, quae sit suasorie , quomodo amici determinant amicos : & Oratores , seu Auditores r& Phy sica , quae sit necessitando , quomodo artifices sua praedeterminant instrumento. Certum est Deum posse praedeterminareph7 sice creaturas ad agendum i non tamen ad pecandum , t pro summo , quo in eaSpollet , dominio. Quaeritur an de facto ita praedeterminet Porro haec quaestio institui potest de Deo , vel ut authore gratiae, vel ut authore naturae. Illam quaestionem exam nant Theologi de Deo ; ut authore gratiae, tractatu de Gratia , ubi agunt de efficacia
239쪽
a 1 In Aristotelis Metu sicam, i
rata e praevenientis & operantis et nos ea in ic examinamus de Deo ; ut authore naturae. Multi Thomistae contendunt creaturas nihil prorsus agere posse , ni si a Deo praemo' ' veantur, sicut instrumenta praemoventur ab artificibus , contra quos sit.
Deos non priaeterminat physica creaturas i . s AEd vendum. ΡRobatur primo. Praedetermi natio phy sica veniens a Deo inutilis est : Ergo nulla r Deus enim & natura nihil faciunt frustra. Probatur antecedens. Creaturae possunt determinari ad agendum sine illa praedeterminatione physica veniente a Deo: Ergo talis praedeterminatio inutilis est. Probatur anteceden . Creaturae vel sunt necessariae, vel liberae : Si necessariae, satis determinantur a suis virtutibus , conditionibus & patientibus, verbi gratia satis ignis determinatur ad calefaciendum a suo calore, & ab applicatio- he ad lignum i Si vero sint liberae , vi suae Iiberta eis se ipsas determinare possunt ue cum libertas , sit facultas fui ipsius determinativa :Ergo creaturae possunt determinari ad agendum, sine praedeterminatione physica venien
Probatur secundo. Si Deus prae moveret physice creaturas ad agendum, vel illa prae motio foret .aliqua qualitas fluens & veluti intentionalis, actioni creaturae praevia , vel
240쪽
esset ipsemet actio creaturae , quae prius fieret a Deo, quam creatura utraque enim pars suos habet fautores. J Neutrum dici potest : Ergo Deus non prae movet physice creaturas. Probatur prima pars minoris, quod Deus scilicet non praemoveat creaturam per qualitatem actioni creaturae praeviam. Quia quo jure omnis creatura eget praese terminatione physica, ut agat & moveat, eodem jure illa qualitas impressis egeret praedeterminatione phy sica ut moveret, cum foret creatura ; sicque daretur processus in infinitum. Falsum consequens: Ergo & antecedens. Probatur secunda pars ejusdem minoris, quod scilicet actio creaturae , non sit prius a Deo quam creatura. Quia si hoc esset , ill minatio prius foret a Deo , quam a Sole , dc proinde Sol non produceret lumen ; sed tantum ad summum conservaret, &- sic creaturae non essent producti vae: In os, nequidem essent conservativae, quia Deus se solo solet conseria Vare, quae solus produxit, ut patet in Angelis& coelis : Deus autem solus , omnia prod ceret.: Ergo solus conservaret. Falsum consequens : Ergo & antecedens. Probatur tertio. Si Deus praedeterminaret physice omnes creaturas , ita ut aliter agere non possent i sequeretur creaturas liberas ni- hil agere posse nisi a Deo praedeterminarentur 1 proindεque primos parentes nunquam
peccare potui me, ni si ad manducationem pomi fuissent a Deo praedeterminati : Quod concilient adversarii, si possint, cum bonitate & ja-stitia divina.