Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Distinguo antecedens. Ideae divinae sunt e sectrices rerum, si sumantur formaliter pro ipsa cognitione & scientia Dei, concedo : si objective pro essentia divina cognita ut imitabili & participabili a creatura, nego. Fateor scientiam Dei praeticam revocandam esse ad causam efficientem ; sicut in artificibus ars ad eam revocatur, definiturque ob id , habitus eclivus : sed nego exemplar , quod ars *ut scientia practica imitatur, revocandum esse ad

causam efficientem.

Objicies secundd. Causa formalis est causa interna : Atqui exemplar non est causa interna : Ergo non debet revocari ad causam for

malem . . .

Distinguo majorem. Causa formalis exq a , vel potius per quam , est causa interna, concedo : causa formalis od quam, vel potius ad cujm similitudinem , est causa interna , nego. Itaque triplex est forma ex s. Thomaquaest. 3. de veritate , articulo primo : scilicet ex qua, a qua , & ad quam. Prima est illa, ex qua seu per quam res intrinsece constituitur

in sua specie. Secunda est illa , a qua effectus ut ab agendi principio progreditur. Tertia est illa , ad cujus similitudinem aliquid sit , Y. g. animaequi geniti est forma ex qua seu pex quam intrinsecὶ constituitur equus : animaequi generantis t ut sic est forma a qua fieequus gentrus: natura equi generantis i ut ei assimilatur equus genitus j est forma ad quam seu ad cujus similitudinem fit equus genitus. Sicut itaque causa materialis bene dividi iuxta intrinlecam , qualis est materia respecta

252쪽

eompositi; &extrinsecam , qualis est subjectum respectu formae eductae , cujus sci licet pars non es1: ita causa formalis recte dividitur in aeternam quae specificat intrinsece, qualis est forma informans & externam quae extrinsecὶ specificat , qualia sunt obiecta respectu actionum vitalium , & exemplaria

respectu effectuum. Et certe objecta cognitionum sunt veluti quaedam earum exemplaria , quibus scilicet cognitiones conformari

debent. Objicies tertio. Forma qua agens agit, revocatur ad causam efficientem e Atqui exem-

lar est forma qua agens agit ; ita enim se habet exemplar in agentibus intellectualibus,

quomodo forma in naturalibus : Atqui in na-eturalibus forma agentis revocatur ad causam efficientem : Ergo in intellectualibus exemplar ad eandem revocari debet. Di stinguo majorem. Forma agentiS reVΟ- icatur ad causam efficientem, si sermo sit deforma a qua fit effectus, concedo r si de forma ad quam, nego. Ad probationem , di stinguo minorem. In naturalibus forma revocatur ad causam efficientem , si spectetur prout est forma qua p fice egreditur effectus tanquam a principio actionis , coneedo : si spectetur prout est forma ad cujus similitu-d i nem fit effectus , nego. Itaque anima equi generantis v. g. duo habet. Primum est,quod assimilet active e lusum genitum e secundum est , qudd ei assimilitur equus genitus. Priori seu su , est cauta efficiens ι posteriori causa exemplaris di formalis extrinseca . . Distinguo

253쪽

consequens : Ergo in intellectualibus exemplar revocatur ad causam efficientem , si exemplar sumatur pro cognitione formalia qua directive es h e Tectus , concedo : si su matur pro exemplari objectivo quod agen imitatur, nego. Objicies ultimd.Quod dirigit agen S, revocatur ad causam efficientem : & propter hane rationem ars ab omnibuS reducitur ad causam efficientem': Atqui exemplar dirigita ens : Ergo revocatur ad causam efficie n.

tem.

Distinguo majorem. Quod dirigit agens Tevocatur ad causam efficien rem , si dirigat effective, concedo : si objectῖve & exem 'lariter tantum , nego. At Exemplar non di- Irtit effective instar artis , sed exemplariter instri objecti , in quod respicitur ab artifice.

De dimisione Exemplaris. EXemplar dividitur primo in uni vocum,

quod est ejusdem naturae cum exemplato ; qua is est una statua respectu alterius e dc in aequi. um , siquost est diversae nat urae ab exemplato : qu,sis est essentia divina respectu creaturarum. Dividitur L. in naturale , quod agens nat - rate imitatur uelut dum equas producit equum:& in intellectuale , quod agens dianoeticam imitatur ; ut cum pictor exprimit regem

254쪽

Exemplar intellectuale subdividitur in externum , quod est extra agens ; qualis est rex respectu pictoris : & in internum , quod est

intra agens ε, qualis est idea regis in mente pictoris. Externum autem exemplar non est necessarium, nisi ut habeatur internum: unde, quo peritior est artifex , eo minus exempla-Tibus externis eget. Hinc summus omnium artifex Deus nullis eget exemplaribus externis , ut alias docuimus agendo de Universali Platonico.

Porro in exemplari interno duo sunt distinguendi conceptus : scilicet formalis , qui est ipsa cognitio ε, & objectivus, qui est objectum cognitum ut exprimendum. Quaeritur utrum exemplar causet secundum suum conceptum formalem, vel secundum suum conceptum objectivum ; eo modo quo quaeritur de fine, utrum moveat secundum esse intentionale, vel secandum e se reale. CONCLuSIO. Exemplar causiat secundum conceptum objeotimum tantum. -

PRobatur a. ex S. Thoma I. p. quaest. II. art.2.ubi dicit ideam operati esse in mente operantis, sicut quod intelligitur, non autem sicut speciem qua intelligitur. Forma enim domus I inquit j in mente adsentoris s. aliquid ab eo intellectum, ad cujus similitudi, nem domum in materia format. Probatur a. Artifex debet cogitare inter agendu

255쪽

alendum de suo exemplari. At vix unquam cogitat de conceptu formali exemplaris ; sed tantum de objectivo , ut fatis patet attendenti . Ergo , &c. Probatur 3. Exemplar est mensura operis: ut enim videatur utrum opus sit bonum , videndam est utrum suum exemplar bene exprimat i Atqui mensura operis non est cognitio artificis , sed et,bjectum ab eo cognitum ut exprimendum : Ergo , &c.

Objcies primo. Exemplar in eo consistit, quod dirigit agens : Atqui conceptu S forma lis dirigit agens : Ergo exemplar consiliit in conceptu formali. Distinguo majorem. Exemplar consistit in eo quod agens dirigit per se , concedo : per aliud , nego : At conceptus formalis , per se non dirigit agens ; sed per objectivam coaceptum , quem agenti proponit. Objicies secundo. Aliquando nullus est conceptus objectivus ; ut cum facta est prima Duvis : Ergo exemplar non consistit in conceptu objectivo. Nego antecedens. Impossibilis enim est co-anitio sine cognito. Probationem distinguo.

Dum facta est prima navis , nullus crat conceptus objectivus, externus, transeat: inter-DUS , nego : Nam artifex illius navis habebat navim objective in inense. Dixi transeat: nam saltem author illius navis viderat multa exemplaria partialia externa , ex quibus e formaverat aliquod totale. Objicies ultimo. Si exemplar esset conceptus objectivus , exemplaria divina essent

256쪽

ipsa essentia divina : Falsum consequens; Alio ui Deus esset valde imperitus artifex, cum suae essentiae creaturas paruua assimilet: Ergo. & antecedens. Nego minorem, & probationem ejus. Confirmationem distinguo. Deus creaturas parum assimilat suae essentiae, entitative spectatae, concedo ; spectatae prout participabilis est a creatui a nego. Sic licet statuarius nota

reddat statuam homini entitative spectato si milem. non desinit tamen esse peritus statuarius , dummodo reddat statuam simi lem homini , in quantum homo participari potesta statuar At essentia divina non est idea ublius creaturae, ni si in quantum participabilis est ab illa. Hinc sanctus Tliomas quaestionis citatae articulo 1. sic habet. In quantum Dein cognoscit suam essentiam ut sie imitabilom a tali ereatura et cognoscit e m ut propriam ration/m ct idem hujus creatura.

De Causia Materiali. MAteriam triplicem distinximus in Pr legomenis Philosophiae , scilicet, ex

qua, inqua, & circa quam. Sola materia ex qua,proprie habet rationem causae materialis. Namque materia circa quam seu objectum, habet rationem,aut causae efficientis,in quantum simul cum facultate naturali effectivὰ concurrit ad actum , ut videre est in objectjs

257쪽

porentiarum cognoscitivarum ἱ Aut causae finalis, in quantum, instar boni, potentiam ad se allicit , ut videre est in potentiis anpeti t1 vis ; Aut rationem causae formalis extrinse Cae, in quantum actiones per ordinem ad ipsa in specificantur : Materia autem in qua seu stibia jectum; non habet rat donem causae, nisi etiam

sit materia ex qua. Hinc corpus non habet rationem causae respectu animae rationalis, quia anima rationalis ita est in corpore, uenon sit ex corpore.

Porro licet materia ex qua propriὸ dicta, eonsiderationis si physicae t materia tamen ex qua late sumpta, juris est metaphysici ;eum communis sit rebus spiritalibus & coria Poreis : accidentia enim spiritalia habent suam

materiam ex qua educuntur , puta suum subjectum , quod in ea influit in ratione causae materialis.

Causa materialis ergo latius patet, quam materia stricte sumpta ue cum materia stricte sumpta, ad solas res corporea S attineat: Causa vero materialis , ad quasdam res etiam spiritales spectet. Unde Metaphylicorum est agere de causa materiali in genere ; Physicorum

vero tractare de materia.

Causa materialis definitur Causa ex qua fit effectus & duplex est : scilicet compositionis , 8c eductionis. Causa materialis compositionis definitur ab Aristotele lib. 2. PEysicorum cap. 3. S lib. s. Metaphysicorum cap. 2. Causa ex qua in exiis stente fit effectus , ut aesae spectu statuae , δε argentum respectu paterae.

258쪽

Causa materialis edictionis est subjectum a quo dependenter forma aliqua producitur.

Caeterum, non omnis causa materialis compositionis , est causa materialis eductionis: , nam corpus humanum est causa materialisco rapositionis respectu hominis , nec tamen est causa materialis eductionis respectu animet humanae , ut pote quae a Deo creante infundatur et At vero omnis causa materialis eductionis , est causa materialis compositionis, quia subjectum omne quod passivἡ concurrit ad productionem formae, simul cum illa forma. totum aliquod componit: Sic materia equi simul cum anima equina ex se educta componit equum; Sic intellectus simul cum doctrina ex ipso educta , componit doctum. Ex quibus patet duos esse posse essectus eausae materialis : scilicet formam,quae ex ea eduiscitur ι & compositum , quod ex ea simul cum forma coalescit. Quaeritur hie causalitas causet materialis respectu utriusque sui effectus.

Causi materialis causalitas in actu primo respectu forma , est vis fustentativa, resseau vero compositi vis compositiva. PRobatur. In eo consistit eausalitas causae materialis in actu primo respectu formae, quo. intellecto intelligitur posse causare for--m;& in eo consistit respectu compositi,quo intellecto intelligitur causa' materialis poste causare compositum. Atqui,&c. Ergo, dic.

259쪽

Causa materialis causalitns in actu secundo re-θrdiu forma , est actualis sustentatio ; reste tumero compositi, actualis compositio per modum

PRobatur. In eo consistit causae materialis causalitas in act u secundo respectu formae, quo intellecto causa materialis intelligitur actu caulare formam, & in eo consistit respectu compositi, quo intellecto causa materialis intelligitur actu causare compositum et Atqui , &c. Ergo , &c. Quaerunt hὶc vulgo Philosophi utrum Deus supplere possit causalitatem causae materialiS. RespoMeo primo , Deum non posse supplere causalitatem causae materialis, in genere causae materialis; quia supplere causalitatem causae materialis in genere causae materialis, ethsupplerς causalitatem causae materialis recipiendo: Atqui Deus nihil potest recipere, alioqui esset mutationi obnoxius: Ergo, &c. Respondeo secundo. Deum posse supplere causalitatem causae materialis respectu cujuscunque formae , in genere causae efficientis 3 quia Deum supplere causalitatem causa; efficientis , est Deum effective producere aut conservare formam sine causa materiali:

Atqui Deus id potest ; tum quia de facto id

praestat in accidentibus Eucharisticis , quae conservat sine subjecto, tum quia Deus potest supplere concursum cujuscunque causae , modo nec sit causa interna, nec efficiens vitalis

260쪽

Obiicies ultimo. Operari sequitur esse t Atqui crerturae non possunt cise , quin prius determinentur a Deo ad essendum : Ergo nec operari , quin prius determinentur a Deo ad operandum. Distinguo majorem. Operari sequitur esse, hoc est, si esse alicujus ab altero sit essentialiter dependens vel independens , ab eodem quoque τὸ operari erit dependens vel independens , concedo: Hoc est , operari, est eodem modo plane dependens vel independens, nego : Sic ,esse eomhositorum naturalium, dependet essentialiter a forma, tanquam a causa interna & formalle Operari vero ipsorum, pendet tantum a forma , tanquam a causa externa & effectiva. Concessa minore, nego paritatem . Quia creaturae,antequam sint, nihil habent, quo determinentur ad essendum: At vero,antequam operentur , habent aliquid quo determinentur ad operandum , pura sugdvirtutes & conditiones.

De Causa Exemplari.

CAPUT PRIMUM.

De nomine , notione, o existentia Causa Exemplaris. H.Sc causa vocatur exemplar, exemplum, typus , prototypus, forma , paradigma,& in agentibus intellectualibus, idea.

SEARCH

MENU NAVIGATION