Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Concipitur ut id , ad cuius simi litudinem ximitationem aliquid fit.

Tria hic quaecuntur. Primum, utrum detur exemplar in communi Z Secundum, utrum ipsa agentia naturalia, V. g. Equi generantes, hambeant etiam exemplaria i Tertium utrum exemplar sit vera causa ZPRIMA CONCLus Io. Datur Exemplar,

P Robatur primo , ex primo capite sancti Joannis, ubi sic scribitur : Quia factum est, in ipso i Verbo divino , in vita erat : Huc est

creaturae ab aeterno idealiter vivebant inVerbo divino. Vide quae de ideis divinis diximus in Logicis, agendo de Universali Platonico. Probatur secundo , ratione, Causa efficiens ut sie, indifferens est & indeterminata, nisi ab aliqua idea determinerur , V. g. sutor , est indifferens ad calceum vel crepidam , nisi sese determinet per ideam unius potius quam alterius : Ergo datur exemplar. SEcu NDA CONCLusIO. Agentia naturalia habent exemplaria. PRobatur. Quia, ut ait Philosophus ,lib. I. de Generatione cap. 7. & ipsa comprobat experientia, omne agens intendit sibi assimilare passu na, hoc est,ex passo seu subjecto,producere effectum sibi similem : Ergo agentia naturalia habent exemplaria , quae uniten ux

262쪽

De Causa Exemplari. 233 CAPUT FECUNDUM.

De definitione , ct eausalitate Exemplaris.

Uemplar definitur a sancto Augustino I.

. de Civitatei Dei cap. 2s. Forma quam aliquid imitatur ex intentione agentis determinantis sibi finem. Sed haec definitio ut patet j convenit tantum ideae ; hoc est exemplati agentis intellectualis & liberi. PRIMA CONCLuSIO. Causa exemplaris causalitas in actu primo consistit in vi directiυa per imitationem sui. Hobatur. In eo consistit causae exemplaris causalitas in actu primo , quo intellecto intelligitur exemplar posse causare : Αtqui talis est vis directiva per imitationem fui: Ergo, &c. Saeu NDA CONCLus Io. Causa exemplaris ea alitas in actu secundo es actualia directio per i tationem sui.

ESx ςonxx nonnullos , qui causae exemplaris causalitatem in actu secundo , re ponunt in imitatione passiva ; contra quos-Probatur primo conclusio. In eo consistit causae exemplaris causalitas in acta secundo , quo intellecto intelligitur exemplar actu causare , Atqui actualis directio PQr

263쪽

13 In Aristotelis Muaphsicam,

imitationem sui , est ejusmodi: Ergo , &e. Probatur secundo. Causalitas in acta secundo cujuslibet causae , consistit in aliquo quod denotat verum influxum:Atqui nihil est quod denotex verum influxum exemplaris , praetexactualem directionem per imitationem sui Nam imitatio passiva influxum non genotat, cum dicat rem habere se mere passivς u Ergo causae exemplaris causalitas in actu secundo, est actualis directio per imitationem sui. . Caeterum , sicut motio metaphorica , qu2 est causalitas finis , distinguitur tanthm ton- notative a caussitate agentis , estque ipsa actio, prout fit ad intuitum alicujus bonitatis allicientis: ita directio exemplaris non differt realiter a causalitate agentis , sed est ipsa actio , prout fit ex directione exemplaris.

De assectionibus causa exes Iaris. Icaun , hoe est primo , an sit causa moraliter vel physica t Secundo, adi quod genus causae sit revocanda ; cruri enim Peripatetici

propugnent qui dor duntaxit En 'eiulatum genera', ad unum ex illis Exemplar revocare

tenentur.

264쪽

PR1MA CONCLuSIO. Exemplar est tantum causa moralis. PRobatur eodem argumento quo probavimus finem esse tantum causam moralem, nimirum : Causa quae dum cantat, non existit physice per se aut per Virtutem aliquam rea lem quem reliquerit , non est causa physica :Atqui exemplar non existit physice per se aut per virtutem aliquam realem quem reliquerit, ut patet dum quotidie artifices novasIbi cudunt idcas : Ergo exemplar est tantum causa moralis, non phy sca.

PRobatur primo aut horitate Philosophi,

qui lib. 1. Phusi corum cap. 3. & lib. s. Netaphysicorum cap. 2. pro unico genere causae affert το που ἀδεγμα, hoc est sor- viam & exemplar. ' Probatur secundo , aut horitate sancti Augustini qui libro octoginta lium quaestio num quaest. 6. dicit ideas esse formas , secundum quas formatur , quidquid oritur 3 unde etiam definit exemplar, ut diximus capite superiori, formam quam aliquid imitatur, &c. 'Probatur tertio, aut horitate sancti Thomae, qui prima parte , quaest. Is . articulo primo. sic scribit. Idem Gracὶ, Latine formn dicitur,

265쪽

unde per idem intelligunturforma aliquarum rerum prater ipsaε res existentes. Probatur quarto , ratione. Quod aliquomodo specificat & determinat ad speciem, revocatur ad causam formalem ; Linc objecta solent revocari ad formalem causam, ex eo quod extrinsecὰ specificent : Atqui exemplar extrinsece specissicat & determinat ad speciem : sicut enim effectus intrinsece specificantur a forma quam includunt 3 ita extrinsece specificantur ab idea, ad cujus similitudinem facti sunt, verbi gratia , sicut homo intrinsece habet, quod sit homo, ab anima rationali ue ita extrinsece habet quod sit homo , ab idea quam Deus habet de hominet Ideo enim extrinsecὸ homo est , quia factus est ad ideam hominis i Ergo exemplar rectὰ

revocatur ad causam formalem. Hinc Philosophus locis citatis definit secundum genus causae complectens, νο εἰδω κνα τὸ πο .LM, , λεγον τηνiην Πνα , id est rationem seu specificationem essentiae. Hinc S.Thom. I. parte, Suαst. 44. art. 3. sic habet : Ad productionem alicuius rei , ideo necessarium est exemplAr , ut essectus determinatam formam consequatur. Artifex enim producit determinatam formam in materia propter exemplar ad quod inspicit. Hinc etiam veritas effectus extrinsece desumitur ex conformitate cum exemplari , sicut intrinsece consistit in conformitate cum causa formali.

Objicies i. Sanctus Dionysius i. . & s. de Divinis nominibus, vocat ideas diyinas, causas effectrices reium : Ergo, &c.

266쪽

De causa Exemplari. 23

Distinguo antecedens. Ideae divinae sunt e fectrices rerum, si sumantur formaliter pro ipsa cognitione & scientia Dei , concedo : si objective pro essentia divina cognita ut imitabili & participabili a creatura, nego. Fateor scientiam Dei praeticam revocandam esse ad causam efficientem ; sicut in artificibus ars ad eam revocatur, definiturque ob id , halitus esse 1iυ- : sed nego exemplar , quod ars δut scientia practica imitatur, revocandum esse ad

causam efficientem.

Objicies secundo. Causa formalis est causa interna : Atqui exemplar non est causa interna : Ergo non debet revocari ad causam for

malem. . L.

Distinguo majorem. Causa formalis eaeqμβ , vel potius per quam, est causa interna, concedo : causa formalis μή quam, vel potius ad cujuι similitudinem , est causa interna, nego. Itaque triplex est forma ex s. Thomaquaest. 3. de veritate , articulo primo : scilicet ex qua, a qua , & ad quam. Prima est illa, ex qua seu per quam res intrinsece constitui iuvin sua specie. Secunda est illa , a qua effectus ut ab agendi principio progreditur. Tertia est illa , ad cujus similitudinem aliquid fit, y. g. animaequi geniti est forma ex qua seu pex

quam intrinsecὶ constituitur equus : animaequi generantis ut sic est forma a qua fit equus genitus : natura equi generantis i ut ei assimilatur equus genitus j est forma ad quam seu ad cujus similitudinem fit equus genitus. Sicut itaque causa materialis bene dividit uxin intrinsecam , qualis est materia respecta

267쪽

De Causa Exemplari. 23'

consequens : Ergo in intellectualibus exemplar revocatur ad causam essicientem , si exemplar sumatur pro cognitione formalia qua directive est effectus , concedo : si sumatur pro exemplari objectivo quod agen

imitatur, nego. Objicies ultimo. Quod dirigit agenS , revo-eatur at causam essicientem : & propter hane rationem ars ab omnibuS reducitur ad cau-

a ens : Ergo revocatur ad causam emcienia

tem.

Distinguo majorem. Quod dirigit agens revocatur ad causam essicientem, si dirigatellective , concedo : si objective & exemplariter tantum , nego. At Exemplar non dirigit effective instar artis , sed exemplari teri nitar objecti , in quod respicitur ab artifice.

De diυisione Exemplaris.

EXemplar dividitur primo in uni vocum,

quod e 9: ejusdem naturae cum exemplato s. qua lis est una statua respectu alterius : & in tequi.ocum , siquod est diversae naturae ab exemplato : qualis est essentia divina respectu creaturarum. Dividitur L. inmaturale , quod agens nata-- rate imitatur 3 ut dam equus producit equum:& in intellectuale , quod agens dia noeticum imitatur ἱ ut cum pictor exprimit rege.

268쪽

Exemplar intellectuale subdividitur in externum , quod est extra agens , qualis est rex respectu pictoris r & in internum , quod est intra agens ; qualis est idea regis in mente pictoris. Externum autem exemplar non est necessarium, nisi ut habeatur internum: unde, quo peritior est artifex , eo minus exemplaribus externis eget. Hinc summus omnium artifex Deus nullis eget exemplaribus externis , ut alias docuimus agendo de Universali

Purro in exemplari interno duo sunt distinguendi conceptus : scilicet formalis , qui est ipsa cognitio; & objectivus , qui est objectum cognitum ut exprimendum. Quaeritur utrum exemplar causet secundum suum conceptum formalem, vel secundum suum conceptum objectivum; eo modo quo quaeritur de fine, utrum moveat secundumetia intentionale, vel secundum e se reale. CONCLuSIO.

Exemplar eausiat secundum conceptum

PRobatur a. ex S. Thoma I. p. quaest. Is .art.Σ .ubi dicit ideam operati esse in mente operantis, sicut quod intelligitur, non autem sicut speciem qua intelligitur. Form enim domus i inquit in in mente ad eatoris essaliquid ab eo intolledium, ad cujus similitudi- nem domum in materia format. Probatur 1. Artifex debet cogitare inter agendum

269쪽

agendam de suo exemplari. At vix unquam cogitat de conceptu formali exemplaris , sed tantum de objectivo, ut satis patet attendenti : Ergo , &c. Probatur 3. Exemplar est mensura operis

ut enim videatur utrum opus sit bonum , videndum est utrum suum exemplar bene exprimat i Atqui mensura operis non est cognitio artificis , sed 'γbjectum ab eo cognitum

ut exprimendum : Ergo , &c.

Objcies primo. Exemplar in eo consistit, quod dirigit agens : Atqui conceptus formalis dirigit agens : Ergo exemplar consistit in concepta formali. Distinguo maiorem. Exemplar consistit in eo quod agens dirigit per se , concedo : per aliud, nego : At conceptus formali 2 , per se non dirigit agens; sed per ob jectivum conceptum , quem agenti proponit. Objicies secundo. Aliquando nullus est conceptus objectivus ; ut cum facta est prima invis: Ergo exemplar non consistit in conceptu objectivo. Nego antecedens. Impossibilis enim est cognitio sine cognito. Probationem distinguo.

Dum facta est prima navis , nullus erat conceptus Objectivus, externus,transeat: internus , nego : Nam artifex illius navis habebat navim objective in mente. Dixi transeat rnam saltem author illius navis viderat multa exemplaria partialia externa, ex quibus e formaverat aliquod totale. objicies ultimo. Si exemplar esset concei Plus objectivus , exemplaria divina essent

270쪽

. In Aristotelis Metaphsicam,

ipsa essentia divina : Falsum consequens, A lioqui Deus esset valde imperitus artifex, cum suae essentiae creaturas parum assimilet: Ergo. & antecedens. Nego minorem, & probationem ejus. Confirmationem distinguo. Deus creaturas parum assimilat suae es sentiae , entitative spectatae , concedo ; spectatae prout participabilis est a creatura nego. Sic licet statuarius non

reddat statuam homini entitative spectato si milem. non desinit tamen esse peritus statuarius , dummodo reddat 1hatuam similem homini , in quantum homo participari potesta statuar At essentia divina non est idea ullius creaturae, nisi in quantum participabilis est ab illa. Hinc sanctus Thomas quaestionis citatae articulo 1. sic habet. In quamum Dein cognoscit suam essentiam ut sie imitabilem a

tali ereatura r cognoscit eam ut propriam rationεm ct idem hujus crestura.

De Causa Materiali.

MAteriam triplicem distinximus in Pr legomenis Philosophiae , scilicet, ex

qua, inqua, & sirca quam. Sola materia exqueta proprie habet rationem causae materialis. Namque materia circa quam 1 eu objectum, habet rationem,aut caii De essicientis, in quantum simul cum facultate naturali effective eoncurrit ad actum , ut videre est in objectis

SEARCH

MENU NAVIGATION