Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

porentiarum cognoscitivarum , Aut causae

finalis, in quantum, instar boni, potentiam ad se allicit , ut videre est in potentiis appetit 1 vis ; Aut ratiouem causae formalis extrinse-Cae, in quantum actiones per ordinem ad ipsa in specificantur: λ teria autem in qua seu sub Distum; non habet rat me in causae, nisi etiam

sit materia ex qua. Hinc corpus non habet rationem causae respectu animae rationalis, quia anima rationalis ita est in corpore, ut non sit ex corpore.

Porro licet materia ex qua proprie dicta, eonsiderationis sit physicae t materia tamen ex qua late sumpta , juris est metaphysici, eum communis sit rebus spiritalibus & corporeis : accidentia enim spiritalia habent suam materiam ex qua educuntur , puta suum subiaiectum , quod in ea influit in ratione cauta materialis. Causa materialis ergo latius patet, quam materia stricte sumpta ι cum materia striete sumpta,ad solas res corporeas attineat: Causa vero materialis, ad quasdam res etiam spi-1itales spectet. Unde Metaphy ficorum est agere de causa materiali in genere ; Phy sicorum

vero tractare de materia.

Causa materialis definitur Causa ex qua fite Tectus & duplex est : scilicet compositionis , & eductionis. Causa materialis compositionis definitur ab Aristotele lib. 2. Physicorum cap. 3. & lib. s.

Metaphysicorum cap. 2. Causa ex qua in exi stente fit effectus , ut aes respectu statuae , d argentum respectu paterae.

272쪽

1 In Ar notelis Metaph sicam,

Causa materialis eductionis est subjectum a quo dependenter forma aliqua producitur.

Caeterum, non o amiS causa materialis compositionis , est causae materialis eductionis: , nam corpus humanum est causa materialis compositionis respeetu hominis , nec tamen est causa materialis eductionis respectu animet humanae 3 ut pote quae a Deo creante infundatur : At velo omitis causa materialis eductionis , est causa materialis compositionis,

quia subjectum omne quod passivὸ concurrit ad productionem formae, simul cum illa form

totum aliquod componit: Sic materia equi simul cum anima equina ex se educta componit equum; Sic intellectus simul eum doctrina ex ipso educta, componit doctum. Ex quibus patet duos esse posse essectus causae materialis : scilicet formam, quae ex ea eduiscitur ; & compositum , quod ex ea simul cum sorma coalescit Quaeritur hic causalitas causet materialis respectu utriusque sui effectus.

PRIMA CONCLus Io.

Caus materialis causalitas in actu primo respectu forma , es vis sustentativa, resseau vero compositi vis compositiva. PRobatur. In eo consistit causalitas eausae

materialis in actu primo respectu formae, qao. intellecto intelligitur posse causare formam;& in eo consistit respectu compositi, quo intellecto intelligitur causa' materialis posse causare compositum. Atqui,&c. Ergo, &c.

273쪽

De Causa Materiali, 1 S

Causa materialis causalitas in actu secundo respectuforma, est actualis sustentatio ; restectumero compositi, actualis compositio per modum potentia,PRobatur. In eo consistit causae materialis causalitas in act u secundo respectu formae, quo intellecto causa materialis intelligitur actu causare formam, & in eo consistit respectu compositi, quo intellecto causa materialis intelligitur actu causare compositum : Az- qui , &c. Ergo , &c. Quaerunt hic vulgh Philosophi utrum Deus supplere possit causalitatem causae materialis. RespoMeo primo , Deum non posse supplere causalitatem causae materialis, in genere causae materialis; quia supplere causalitatem causae materialis in genere causae materialis, est supplerς causalitatem causae materialis recipiendo: Atqui Deus nihil potest recipere, alio inqui esset mutationi obnoxius: Ergo, &c. Respondeo secundo. Deum posse supplere

causalitatem causae materialis respectu cujuscunque formae , in genexe causae efficientis a quia Deum supplere causalitatem causae efficientis , est Deum effective producere aut conservare formam sine causa materiali:

Atqui Deus id potest ue tum quia de facto id

praestat in accidentibus Eucharisticis , quae conservat sine subjecto; tum quia Deus potest supplere concursum cujuscunque causae s mO do nec sit causa interna, nee efficiens vitalis :

274쪽

1 6 In Aristotelis Metaphsicam,

Atqui causa materialis respectu formae , nec est causa interna, cum non sit pars ejus componens , nec causa essiciens vitalis, ut satis

pater: Ergo Deus supplere potest ejus concur sum respectu formae. Respondeo tertio, Deum non posse supplere causalitatem causae materialis respecta compositi. Probatur, Deus non potest supple Te causalitatem ullius causae internae : Atqui materia est causa interna respectu compositi et Ergo Deus non potest supplere causalitatem materi aerespectu compositi. Probatur major. Omnis causa interna, est essentialis suo tori, ut satis patet: Atqui Deus non potest supple-Fe concursum ullius causae essentialis; alioqui illa causa effet egentialis effectui & non esset. Esset ex hippothesi, non esset vero, quandoquidem sine ipsa divinitus conservari possiet effectus: Ergo Deus supplere non potest eone ursum illius causae internae. Et haec ratio probat etiam,Deulia non posse supplere causal 1tatem causae formalis , eum cau fa formalis ut fie, sit causa in terna & essenia talis. Unde Deus non potest supplere causalitatem aut eorporis aut animae respectu hominis ; quia Deus non potest facere ut homo Conservetur sine corpore & anima ; alias Eo mo simul esset homo & non esset , quod contradi ctorium esset. Ad, causam materialem levoeant philosophi , primo quodlibet subjectum, quod proinde dicitur materia in qu a. secundo quamli-her potentiam Metaphysicam , V. g. genus. Tertio, dispositiones materiae , quibus scili-

275쪽

De Causa Formali. 247

cet praeparatur materia ad recipiendum. Ultimo denique , partes quasi ibet , ex quibus scilicet sit aliquod totum.

CAusa formalis definitur a Philosopho

lib. 2. Phr sicorum c. 3. S lib. s. Metaphy si eorum e. a. Ratio eius quod dat esse rer, id est ratio eonstitutiva essentiae. Clarius definitur , Causa per quam constituitur effectus in tali esse. Unicus est esse ebis formae, puta compos - 'tumi quia forma non dat esse materiae i ut dicemus in Phy sieis ,ὶ sed soli composito. 'RiMA CONCLuSIG. Causa formalis causalitri in actu primo vis informativa, seu et is compositiivo Robatur. Causae formalis causalitas in actu primo, est id quo intellecto causa

formalis intelligitur posse causare compositum ε, Atqui vis informativa seu compositiva per modum actus , eli ejusmodi: Ergo , &c.. per modum rasis.

276쪽

a 3 Aristotelis Metaphsicam,

Causa formalis eau aliti in actu secundo , es actualis informatis ; seu actualis compositio

per modum actus.

PRobatur.Causae formalis eausalitas in actu. secundo, est id quo intellecto intelligitur causa formalis acta causare compositum e Atqui talis est actualis informatio, seu actualis compositio per modum actus : Ergo , &c. Quaeritur hic vulgis, quomodo caulalitates Causarum internarum ab iis distinguanturruo distae eas distinguunt modaliter illos refellemus in Physieis , ubi ostendemus non opus esse ullo glutine modali inter materiam& formam ut uniantur ι causalitates enim materiae & formae nihil aliud sunt quam unio λ psarum , qua sola intellecta , satis intelli- uuxur actu causar Sicut ergo actio agentis iversimode spectata causalitas est omnium

causarum externarum: ita unio vari Econsiderata, causalit as est ambarum causarum in

ternarum. .

Ad causam formalem redueuntur exemplaria , respectu effectuum ; objesta, respectu Pomzentiarum , habituum , & actionum ; definitiones respectu desinitorum; abstracta , re Pectu concretorum ; actus metaphysici , reta Pectu totorum metaphysicorum : v. g. diffe-xentia , respectu speciei;& compositio partium, respectu totorum artificialium.

277쪽

De Causa per accidens. 249

APPENDIX. et a Causis o Effectibus per accidens. ΕΑdem est scientia ςomrariorum, ex Philosopho l. s. Et hi eorum c. I. Cum ergo causa per se & eausa per accidens , sicut effectus per se& effectus per accidens , opponantur , ordo doctrinae postulat ut iis quae hactenus docuimus de causa & effectu per se, de causa & effectu per accidens pauca subnectamus. Itaque duo erunt hujus appendicis Articuli. Prior de causa per accidens , posteIio de effectu per accidens.

De Causa per accidens.

CAusa per se aliter sumi tur apud Morales aliter apud Phy sieos. Morales qui spectant maximὸ intentionem,causam per se appellant ,quaecunque intendi tessedium,etsi eum propria vi non producat : Verbi gratia , apud eos incendiarius est causa per se incendii .Physici vero qui vim causarum attendunt, causam per se appellant , quae virtute sua influit in effectum: Hinc apud eos , incendiarius non est causa per se incendit; quia illud non causat virtute propria , sed virtute ignis. Causa ergo per accidens apud Physicos est ea , quae effectum non producit vi sua , qualis est incendiarius respecta incendii, & medicus respectu sanitatis

278쪽

Causa vero per accidens apud Mora Ies, est ea , quae effectus praeter intentionem attingit , ut cum fossor fodiendo invenit thesaurum , & tegula cadendo alicui cervices frangit. Si ista causa intellectualis , dicitur fortuna, ut patet in primo exemplo: si verosit naturalis , appellatur casus , ut patet in se cundo exemplo. Dari e jul modi causas per accidens patet per exempla allata. Verum , quod est praeter intentionem ageti tis secundi, non est praeter intentionem agentis primi ; unde ea omnia quae respectu cre turarum fortuita sunt di. casualia,eadem eo parata ad providentiam divinam singulasereaturas in suos fines diri sentem , constantissima sunt , ita ut eatenus fato fieri dicantur. Hinc S. Thomas I. p. quaest.22. art. Σ.

ad i. sic habet: O quantum igitur aliquis euefectus ordinem alicujus causap rticularis effugit, dicitur esse casu iis , υet fortuitus respectu causa particularis sied respeziu eausa univosalu a cuius ordine 'btrahi non potes, dicitur esse promisus e sicut is concursus duorum sermorum, Itaeet sit casualis in quantum ad eos . es tamen proυisus a Domino qui, eos scienter sie ad unum eum mittit, ut unus de alio nesciat. Qua propter hic agendum est de Fortuna , Casu , M

279쪽

De causa per accidens. 2 s IPARAGRAPHUS PRIOR.

De Fortuna ct Casu. Fortuna & casus aliter sumuntur a plebe, aliter a Philosophis. Nam plebs illis no- mi nibus intelligit esse imas fortuitos &casua-las I Philosophi vero intelligunt causas eorum effectuum. Sic dum homo ambulans Ie- perit crumenam, plebs ipsam repertionem Vocat fortunam : Philosophi vero inventionem fortuitam appellant hominem vero qui invenit fortunam. Fortuna ergo & Casus sunt causae per accidens ; ciuae vel sumuntur promiscue pro quavis causa per accidens ; iel proprie : Fortuna scilicet , pro causa intellectuali a casus veIo pro causa naturali, aliquem effectum praeter

intentionem attingente.

Fortuna prout confunditur cum Casu , vel sumit ut pro causa universali, puta pro Deo, qui hoc sensu vocari potest Fortuna fortunans ; Vel pro causa particulari & creata, quae hoc sensu vocari potest Fortuna sortu

nata.

Fortuna fortunans est Numen a quo effectus rati praeter intentionem causarum secundarum contingentes , ad sities isti Numini cognitos ordinantur, Neque vero Numen illud temerarium est impiudens , & caecum , quale a Veteribus

Ethnicis olim, & nunc a quibusdam insipientibus cogitatur , quia enim indeprehensa est publicae illius causae , & fortunae mens e hinc

280쪽

mut eam imprudentem judicemus , eo quod facile existimemus ea temere fieri , quorum con silium nos latet. Verum corrigendus ille error ut impius ; statuendumque nullam aliam esse fortunam publicam praeter divinam providentiam , causas secundas temerarias, temerariosque earum motus & effectus dirigentem ad certos fines sibi soli deprehensos adeo que nomen fortunae cum nomine pro-VIdentiae commutandum est ; & quando in natura aliquid dicitur fortuitum , intelligi debet per comparationem factam cum causis particularibus , quae plurima praeter

uas intentiones efficiunt, non veIo cum prima cauSa , praeter cujus intentionem & permissionem nihil agitur. Hinc optimὸ S. Th. I. p. quaest. I ai t. 6. Potest enim aliquid fieri extra ordinem ali us causa particularis aσen- Ορο- te' extra orsiinem causa unsver-Iβιμ , Iub qua omnes ea a particulares comprenenduntur e quia i aliqua causa particu-ιaris deficiat a suo esectu, hoc est propter aliquam aliam causim particularem impedientem qua continetur sub ordιne causa unitersalis unde essectius ordinem causa universalis nulti modo potest exire . unde quod recederemsdetur a divina voluntate sicundum unum ordiuem , relabii ur in ipsam secundum alium rsecut peccator l, qui quantum es in μί recedit aa 'tua voluntate, peccando incidit in ordinem divine voluntatis , dum per ejus justiti-m pu-

nt, Pura Deus i secundum ramea cogitari -

SEARCH

MENU NAVIGATION