Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

De Causa per accidens. 2s 3

nem multiplex est et ut fortuna Alexandri, fortuna Caesaris , &c. quae est ipsamet divina providentia , quatenus cogitatur dirigere ad aliquem finem sibi soli deprehensum , quaecunque facit patiturve temerὰ Alexander, Cesar, &c. Ea autem dicitur prospera fortuna, ατυλγα, dum largitur quae commoda aestimantur ; adversa vero, ατννα , seu nos duruquae incommoda. Fortuisti sortunata, quae sola vulgo intel-

itur nomine fortunae & casus, promiscudefinitur a Philosopho l. 1. Physicorurn c. s. M l. II. Metaph. c. 7. Causa per accidens in iis quae fiunt propter finem,& raro eveniunt; Non quidem raro raritate temporis , nam Eclipses etsi rarae, non sunt casuales , sed raritate connexionis effectus cum tali causa, v. g. fossor est causa per accidens inventionis thesauri, quia raro inventio thesauri conjungitur cum fodiente. Hinc ad effectum fortuitum duo requiruntur. Primum est , ut fiat praeter intentionem , secundum est , ut fiat raro : nam si seret rato , non tamen praeter intentionem , non esset dicendus fortuitus , ut edin quis Iudendo, raro lucratur ; & si fieret

praeter intentionem , .sed saepe accideret, non

esset eum quis ludendo saeptu, FortunaἘc generiee sumpi divissime infortunam specificε τὴν τ νων, , & in casum

specifice το αὐτομα τον. o N

Fortuna specific8 definitur a Pbilosopho

loco citato , Causa per accidens dianoetica in ii4 quae fiunt propter si nem de raro eveniunζοῦ

282쪽

as Aristotelis Metaphsicam,

id est causa intellectualis , quae agendo formaliter propter aliquem finem , praeter intentionem producit aliquem effectum raro contingentem , ut cum aliquis venando se laedit. Casus specifice definitur, Causa per accidens mere naturalis in iis quae fiunt propter finem & raro eveniunt : Id est, causa naturalis , quae agendo materialiter propter aliquem finem , praeter intentionem producit aliquem emectum raro contingentem i ut cum lapis cadens occidit hominem. Fortuitum definitur a Philosopho, Ioco citato ; quod nec necessario & semper , nec ut

plurimum fit. P ARAGRAPHUS POSTERIOR. . . .

De Fato.

FAxum dicitur a fando, quasi immutabile

quoddam effatum. Fatum sumptum pro ineluctabili quadam necessitate rebus omnibus impolita, quam nequidem ipse Deus tollere possit, plane sacrilegum est & ethnicum ε, cum & Dei por nitem , & hominis libertatem evertat et sed sumptum aut pro decrero divinae providen tiae , aut pro dispositione quadam causarum secundarum a divina mente instituta , Chrisianum est & Philosophicum. Hinc S. Aug. I. s. de Civitate Dei cap. primo, Divmά pro

videntia , regna constituuntur hum n ; qua

s propterea quisquam fato tribuit quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem sati

283쪽

De Causa per accidens. 23 I

mine appellat, sentcntiam teneat, linguam cor

rigat. x

Fatum ergo apud nos sumi potest duobus modis : scilicet causaliter pro ipsa divina providentia , res singulas ad certos egectus in- fallibiliter dirigente ; & essentialiter seu formaliter, pro certa quadam ordinatione eau farum secundarum a Deo instituta : ut colligitur ex sancto Thoma I. parte quaest. II 6.art. 2. ad primum et posterior tamen acceptio est magis propria ; Nam ut ait idem sanctus Doctor in corpore articuli , Potes Us ordinatio essectum dupliciteν considerari . uno

modo secundum quod est in ipse Deo , is sic ipsa

ordinatio sectuum mocatur pro υidentis e Secundum vero quod pradicta ordinatio consideratur in mediis causis a Deo ordinatis ad aliquos effectus producendas , sic habet rationem fati; dc hoc modo.

Fatum defini tur a Boetio l. . de Consolatione philosophica, prosa sexta ; InhErens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaque nectit ordinibus. Fati dispositio dicitur immobilis, non quidem absolute, sed ex hypothesi praevisionis divinae. Nam ut ait sanctus Thomas prima

Parte , quaest. II 6. art. 3. Fatum secundum considerationem causarum secundarum mobi-ιὰ est , sed secundum quod siubest divina promidentia , immobiliorem sortitur , non quidem absiluta necestatis , sed conditionata. Immobilitas autem seu necessitas condi tionata non nocet libertati , ut alias docuimus I tum agendo de veritate propositionum de futuris

284쪽

contingenti , . secunda parte Logicae , tum agendo de libertate, prima parte Ethicae :proindeque fatum non tollit libertatem. Porro , si fatum confideretur per ordinem ad primum principium, unicum est , nempe Deus , si vero spectetur per ordinem ad effectus, multiplex. Hinc Poeta, Te tua fata trahunt. Cum fatum eonsistat in Ordinatione eausarum secundarum ad effectus a Deo provisos & praevisos, non omnia subduntur fato, sed ea tantum quae subduntur causis secundis: Hinc creatio Angelorum non subditur fato: Unde eleganter scribit Boetius loco citato.

Luada. moro qua sub providentia locata sunt, fati finem superant: Ea vero sunt, qua prima propinqua diGinitati flabiliter fixa , fatalis ordinem mobilitatis excedunt : Ex quo etiam patet sinquit sanctus Thomas quaest.cit.art. . ὶ quoἡ quando aliquid longius a prima mente discedit , nexibus fati majoribus implicatur; quia magis βbjicitur necessitati secundarum

causarum.

ARTICULUS POSTERIOR.

FF sectus per accidens est ille , qui praeter

intentionem alicujus causae secundae con- . tingis, ut occisio hominis a tegula cadente, dc repertio thesauri ab homine fodiente . Notabiliores autem , & . speculatione digniores fune ii effectius per accidens , qui vulgo dicuntur

285쪽

dicuntur Monstra, de quibus proinde sequenti Paragrapho ex professo dicemus.

PARAGRAPHUS UNICUL

. De Monstris.

Ur inquit sanctus Augustinus l. 2I.

de Civitate Dei cap. 8.ὶ sane dicta perhibent a monstrando, qVod liquid Ruscando demonstrent i ct Uenta, ad ostendendo portenta, a portendendo, id est praesendendo. prodigia, μοdporro dicant, id est futurapradicant. Vocantur etiam naturae peccata, naturae praeVaricationes , errores, deliria, & deviationes. Monstrum definitur a Philosopho l. 4. de Generatione animalium c. 4. aliquid praeter naturam. Vulgo describitur , opus natura rarius a retiά ρο solita Jeciei constitutione in gniter degeneran Dicitur primo , opus naru-ra J ut distinguatur a monstro artis , & monstro morum. Dicitur secundo , rarius e nam si opus illud sit 'solitum , non vocatur monstrum , ex Philosopho ibidem. Dicitur tertio , deficiens a retia constitutione , quia si plures haberet persectiones quam caeterie sectus ejusdem eciei censeretur monsitum proprie r se si homo nasceretur Philosophus, non haberetur monstrum. . Dicitur quarto , deficiens a solita constitutione , quia species quaelibet certos habet magnitudinis & parvitatis terminos , cratam figuram , certasque dispositiones , extra quas cistra errorem non , excurritur. Dicitur ultimo,

286쪽

insigniter deficiens ι quia quivis error naturae, monstrum non habetur, sed tantum error notabilis. Quaeres primo , ubinam locum habeant monstra 'Respondeo , habere locum iu viventibus, praesertimque in animalibus ; tum quia ubi

opus est pluribus eausis , rebusque dissentaneis , illic locus est pluribus & insignioribu

a fine praestituto aberrationibus t Arqui in generatione viventium, ptae sertimque ani malium , opus est pluribus causis , rebusque dissentaneis , putὲ partibus , organis, temp- ramentis : Ergo in illis locus est pluribus rein signioribus erroribus. Tum quia animalia generantur ex semine humido & molli, quod proinde facilius peregrinans admittit qualitates & impressiones. Tum denique quia animalium membra magis adnotantur, quam re-zum aliarum partes ; proiniaque, si quid in illis a natur1 peccatum sit , iaci liils observa

tur aberratio.

Quaeres secundo , an natura intendat Irion instra 3 4 ' Respondeo primd, naturam naturantem intendere monstra a quia scilicet nihil praeter ejus intentionem evenit: Inrendit autem p*imo, ut per ea terrorem improbis incutiat, po- issimum in monstris quae fiunt eum miracu lo Secundo, ut iis legitimi effectus natur ἡ melius apparealit , sicqae magis exornet ut mundi theatrum. Tertio denique , ut agnoscant creaturae stram infirmitatem. Respondeo secundu , Naturam naturatain

287쪽

De causa per accMens. 11 9

per se consideratam , monstra non intendere. Ratio est , quia unumquodque agens conatur quantum potest , assimilare sibi effcctum, monstrum autem est effectus dissimilis suae. causae , ut ait Philosophus l. a. de Generatione animalium c. q.

Respondeo tertio, dici posse conglobationem causarum naturalium intendere monstra 3 v. g. commixtionem equi cum asina intendere mulum Ratio est , quia causae pota

sunt dici id intendere quod ex iis sempersequitur; quod enim semper fit, sit per se;

nam quae fiunt per accidens , ut plurimum non fiunt: Atqui ex tali conglobatione causarum secundarum semper fiunt talia monstra: V. g. ex commixtione equi cum asina semper sit mulus , ex commixtione leonIs cum panthera semper fit leo pardus : ergo , &c. Quaeres tertio , cur Aristoteles foeminam vocaverit monstrum DRespondco , rationem esse , quia naturae intentio duplex : una primaria perquam conatur efficere optima ; altera secundaria , per

quam si optima assequi non potest, consectatur proxima. Hinc cum natura sensitiva generat, primaria intentione intendit producere masculam , secundaria veIO foeminam: Unde cum monstrum sit aberratio a fine , &in productione foeminae natura aberret a fine primario ; foemina dici potest monstrum secundum quid & improprie non autem monstrum simpliciter & propriE, propter sexus iam cinitatem ; non enim natura intendit tantum

optima, sed & ne talia , ut se explicat iris

Diuitia Iogle

288쪽

Philosophus l. 4. de generatione animalium

cap. 3

' Quaeres quarto, quaenam sint causae monstrorum Respondeo , alias esse externas ; quae scilicet sunt extra parentes , V. g. regionem , sy-dera, divinam voluntatem l celerum ultricem,' aut poenas minitantem : alias internas , quae sunt in ipsis parentibus. Causae monstrorum internar tres sunt: scilicet semen , uterus , & phantasia matris. Semen causat monstra multis modis. Primo , per confusionem seminum diversae spe- ciet,ex lib. Io. problematum, problemate 6.

Hi ne in Africa , coeuntibus diversarum specierum feris , quae ad paucos fontes prae inopia aquarum confluunt , frequentiora sunt monstra. Hinc illud tritum : Semper aliquid novi fert Africa. Hinc canes Cyrenenses ex cane& lupo, Laconici ex cane & vulpe, &Indici ex cane & tigride. Secundo , per copiam & abundantiam , per quam fit ut ali quando generentur gigantes , aliquando foetus plura membra quam par sit habentes, V .g. plures digitos. Tertio , per inopiam, qua fit ut vel nani vel mutili gignantur. Quarto, per imbecillitatem virtutis formatricis , qua saepe fit ut corpus non satis membratim de- Iineetur , sed aliquando secundum aliquas partes in rudem & incompositam massam - efformetur. Hinc accidit, quod notavit Albertus MagnuS, ut monstriferae figurae rarius appareant in partibus principi Dus , eo

quod virtus formatrix ibi vegetior sit m po

289쪽

tentior. Quinto denique, per intemperiem, qua fit ut aliquando exuberante humore &deficiente calore, pueri nascantur cani ; &plus aequo aestuante calore , in Europa nata cantur homines nigri; & dominante frigore, in AEthiopia nascantur albi & siccitate terrestri calore cordis in tempost iv c exsiccata, infantes nascantur barbari, sicut a paucis annis ostensa est Parisis puella quinquennis non barbata solum , sed toto corpore fere villosa. Uterus causat monstra: primo, propter angustias , quae sunt in causa cur parte S nimium compressae vix distinguantur, & nonnunquam

etiam, cur materia una, quae ab altera loco

sejungi debebat ,& in geminum foetum conformari , in unum coalescat , unde fit ut aliquando nascatur infans, cui duo sunt capita, quatuor manus , totidemque pedes, & unicus venter ; ut sua aetate quemdam natum fuisse

in Oriente refert sanctus Augustinus l. I . de Civitate Dei cap. 8. & ego vidi Germanum quendam in Gallia abhinc circiter annis vigintiduobus. Secundo , tropter nimiam laxitatem, qua fit ut nimium dilatetur infans, ridiculamque magnitudinem induat & fiouram. Tertio denique , propter direptionem secundinarum duorum geme norum , qua fit ut duo gemelli quadam parte adunati aliis

quando oriantur. Quandonam autem animal censeri debeat unum vel multiplex, ex principio vitae judicandum esse dicit Philosophus

loco citato. Vulgo ex capite judicatur. Phantasia maris causat monstra fimilia iis objectis quae attentius considerat matex

290쪽

Concipiens, aut praegnans : ut ei .contigisse fertur, quae hirsutam peperit prolem , quod sanctum Ioannem Baptistam pelle hirsuta vestitum in tabella conspexisset. Et accedit nou ita pridem mulieri Parisinae , quae foetum produxit similem Termino pontis Beatae Virginis. Nota est historia Iacobi, quae habetur Genestos cap. trigesimo, incipieti a ver sis vigesimo-qstinio. Quomodo autem id fiat, non conveniunt

Aliqui putant id inde contingere quod

species objectorum a phantasia matris ad ulcrum defluant ι ubi imagines objectorum imprimunt tenello adhuc foetui : sed haresententia non placet , tum quia ridiculum est existimare species a cerebro in uterum descendere ἴ tum quia etsi descenderent , non possent has notas imprimere , cum species non sint uni voce activae , aut productivae rerum repraesentatarum ι species enim albedinis non dealbat.

Alii putant phantasiam id efficere phys c .

Sed male : tum quia multum distat a vulva; cum quia est potentia cognoscitiva, qu* proinde nihil extra se phy sice operatur. o. vero puto id oriri ex summa sympathia. facultatum animae inter se propter radicationem in eodem principio. Et certe pater CX-Perientia , quod una facultate impensius circa aliquod obiectum agente , caeterae quoque circa idem suo modo operentur , V. g. dum aliquis maxime amat namoniam , omnes facultates circa harmoniam, quanIum pos

SEARCH

MENU NAVIGATION