장음표시 사용
291쪽
sunt , suo modo operantur, aures audiendo,
phantasia imaginando , intellectus attendendo di ita a pari , dum phantasia matris alicui objecto pertinacius adhaeret, vix formatrix uteri suo modo circa idem objectum occupatur , sei licet imitando & formando. Quaeres sexto , quotuplex sit monstrum 3 Respondeo , monstrum aliud esse secundum
essentiam, quod scilicet est alterius speciei a
parentibus 3 ut cum equus generat mulum taliud in accidentibus , scilicet vel in quanti- rate continua, dum foetus est major vel minor quam par sit, J vel in quantitate discreta dum plura habet vel pauciora membra quam par fit ; vel in figura , ut si homo nasceretur pedibus caprinis : ut in situ , ut si homo lienem haberet in parte dextera, hepar versus sinistram I l quod a tribas annis observatum est paresiis in dissectione cadaveris in Schola Medicorum, & quod refert Aristoteles l. . degeneratione animalium cap. 4. aliquando contingere. J Vel in temperie, ut si barbatus vel
canus nasceretur infans ; vel in sexu , ut cum
nascuntur Androgyni seu H rmaphroditae , vel denique in moribus , ut si homo delectaretur cibis insolitis, v. g. araneis, serpentibus& similibus. Quaeres ultimo ἰ quid sentiendum sit demonstrosis hominum generibus , quae gentium narrat historia i inquit sanctus Augustinus l. 16. de Civitate cap. 8. scilicet de Monophthalmis seu Monoculis , s quales sunt Arimaspi versus Aquilonis exortum, qui' perpetuo cum Gryphibus auri custodibus
292쪽
praeliantur, ex Plinio libro septimo in qui unicum habent oculum in media fronte di de iis, quibus plantae dicuntur esse versae post crura, de iis , qui quod ore careant, per nares suscepto habitu vivere dicuntur : de Pygmeis staturae cubitalis: de Scio podis , quo per aestum jacentes resupinos umbra pedum se protegere narrant , de iis , qui sine cervice oculos diacuntur habere in humeris : de cynocephalis,
hoc est canini capitis hominibus ue & si qui id
Respondeo cum sancto Augustino ibidem, omnia genera hominum , q a 4 cuntur esse ue esse credere non est uecesse. Ω Mapropter aut illa, qua
talia de quibusdam gentibus scripta sunt, omnino nulla sunt i quod ego probabilius arbitror ; laut si sunt, homines non sunt ; aut ex Adam sunts id est ejusdem naturae nobiscum j si homines sunt. Vide, quae diximus de Satyris, sectione de Specie , sub finem.
293쪽
HAne partem utpotE brevissimam in Tractatus non dividemus, , sed in duas duntaxat Disputationes , quarum prior erit de proprietaribus Entis in communi spectatis ; posterior vero de illis sigillatim consi
De Eniis proprietatibus in communi. CAPUT PRIUS.
CUm objectum scientiae debeat habere
quasdam proprietates , quae de ipso de- 'monstrentur ; & ex dictis in Prole gomenis, Metaphysica sit scientia, cujus objectum est Ens ; sequitur Ens habere quasdam proprie
verum proprietates hic duplicis generis, distinguendae sunt: aliae simplice , quae unico Memphesita. - Z
294쪽
1ςς In Aristotelis Metaphsicam,
termino exprimuntur : ut unitas, veritas, bonitas, &c. aliae complexae, quae pluribus terminis sub disjunctione efferuntur,ut possibiloe vel actuale , necessarium vel contingens, &c. Dari proprietates Eatis complexas nulla dissicultas , quia divisio generis sub disjunctione concepta afferri potest tanquam ejus Proprietas co.mplexa : cum de genere in quale necessario & reciproce praedicetur : At Ens genus est, quod dividitur immediate in multa juga. Ens enim vel eihIncreatum, Creatum. Infinitum, Finitum. Necessarium, Contingens.
Possibile, Actuale. Spiritale, V E L Corporeum. Incorruptibile, Corruptibile. Sensibile, Insensibile. Divisibile, indivisibile. Simplex, Compositum. Substantiale , Accidentarium , M. In explicatione proprietatum complexa rum hic non immorantur Philosophi , tum quia apertae sunt ό tum quia de illis in corpore philosophico passiin fit meutio : Unde hic tantum agimus de simplicibus Eutis passionibus. Passiones simplices duplicis sunt generis, Aliae primariae quae immediatE fluunt ab esset tia, ut intellectus in homine r Aliae secundariae, quae non immediate promanant ab essentia , Ied mediantibus primariis, ut capacitas silentiae in homine. Secundariae satis intelli guntur ex primariis. Itaque
295쪽
Quinitur tantum hic quot sint proprietates simplices Entis primaria: Θ
es sunt ; scilicet, Usitas , Veritas , Bo nitas, PRobatur primo communi suffragio Philosophorum. Probatur secundo ratione. Sex sunt tantum attributa traciscendentaIlia secum reciproca,
scilicet Ens , Res , Aliquid , Unum , Verum, Bonum. Atqui Ens, Res & Aliquid ,aut sunt unum& idem formaliter , aut saltem Res &Aliquid reducuntur ad aliquam ex assignatis proprietatibus. Nam si Res idem sit ac ratum quid& fixum , reducitur ad veritatem ; si autem sumatur a rendo, idem est ac quid intel-lmi bile , quod etiam sequitur ex veritate. Si vero Aliquid idem, sit ac aliud quid , sequitur CX unitate: ex eo enim quod ens sit unum , id est indivisum inse& divisum a quovis alio, soquitur quod sit aliud quid a quovis alio: Ergo tria tantium inni attributa , quae de ente proprietatime praedicatur, scilicet Unum, V
Objicies primis, Intelligibilitas& appetibilitas sunt etiam proprietates Entis : Ergo plures sunt quam tres proprietate S entis. Disti Muciantecedens.Intelligibilitas & appetibilitas. sunt proprietates entis secundariae, concedon primariae', nego. Nam intelligibilitas fluit areeritate,& appetibilitas a bonitate. Conclusio autem nostra intelligitur tantum de proprietatibus primariis.
296쪽
Objicies secundo. Ubi & Qsando , sunt
etiam proprietates entis : Ergo ,&c. Ne go antecedens. Primo, quia proprietas alicujus rei etiam haec numero , inseparabilis est naturaliter a suo subjecto : At hoc Vbi Ahoc Quando ab hoc ente naturaliter separari potest. Secundo , quia proprietas consequi debet essentiam : Αt Ubi & Quando sequuntur . tantum existentiam, proindeque contingen- . tia sunt , sicut & ipsa existentia.
ctuales sunt superioresproprietares. Hoe caput facillimum est, dummodo recolantur ea quae diximus de divisione arietatis in Logicis , sectione de Proprior .
Dico primo , istas proprietates non distin- igui realiter a suis subjectis; quia ut hic subtiliter argumentatur Crassotrus, quando oppO- , si torum epithetorum unum perimit subiectum, alterum nihil subjecto entitatis adate. V. g. quia mortuus destruit hominem , viminhomini nihil entitatis addit: Atqui Epitheta opposita proprietatibus entis perimunt ens; quidquid enim non est unus homo , non eshhomo b falsum aurum non est aurum , malus amicus non est amicus: Ergo proprietates Entis non distinguuntur rediter ab ente. Hinc Philosophus lib. Io. Metaph. cap. 2. dicit funum hominem nihil addere supra hominem
297쪽
Dico secundo , Proprietates entis ratione distinguit ab ente; quia habent alias defin itio. nes ab ente , ut patebit agendo de singulis. Ex quibus sequitur , proprietates entis esse duntaxat proprietates metaphysicas. Dico tertio, superiores proprietates non esse proprietates exquisitas , quia ad proprietatem exquisitam requiritur ut & dicat formaliter aliquam perfectionem positivam, S subjectum in suo conceptu formaliter non includat : Atqui superiores proprietates aut nullam formaliter dicunt persectionem positi-Vam , ut unitas : aut saltem subjectum in suo conceptu formaliter includunt, ut veritas Mbonitas , ut patebit Disputatione seque iti. Dico ultimo , illas proprietates este univci CaS : proprietates enim gradus uni voci , uni-Vocae sunt 3 ens aut 'm completum quod est
objectum Metaphysicae ) est gradus univo-cus ; ut dictum est in Antepraedicamen Lis . .
De singulis proprietatibus Entis. UNitas veritatem & bonitatem videtur
antecedere , quia prius concipitur ens esse unum , quam verum aut bonum. Veritas autem praecedit bonitatem ; quia ita videtur habere se veritas ad bonitatem, scut intellectus ad voluntatem : Veritas enim est Objectum intellectus , sicut bonitas voluntatis et
298쪽
Atqui intellectus aliquo modo anteeedit Voluntatem: Ergo & veritas bonitawm. Q axe de illis hoe ordine dicemus.
De notione unitatis. UNitas non est eonfundenda cum unione quia unio est quid relativum Uuio enim est duorum unio, seu unius cum alio cohaesios Uni as vero est quid absolutum , tum quia aliquid concipi potest unum , non cogitando de ullo alio ; tum quia licet omnes creaturn forent impossibiles , adhuc Deus unus esset. UnioAErgo est partis, aut veluti partis ad pase m Unitas vero est Entis secundam ω-i um. Unici opponitur separationi partium, Unitas vero multitudini Entium.
Dd ratione constitutiva Vnitatis.
dentales , sicque Deo & creataris communes,non aliam habent causam, quam Ens, a qua fluere cogitantur. Itaque investiganda tantum est earum ratio constitutiva.
Uuitas vulgo describit ut, Indivisio Zntis in se, & divisio ejus a quolibet alio: Uni
299쪽
De Proprietatssus Entἰs. 27 Ivero , quod est indisum in se , & divisum a
quo libe talio. Ex quo Inserunt vulgo , ad unitatem duas requiri conditiones : Prima est, utens non sit subdivisum in seipso; alioqui non esset unum, sed multiplex : Secunda eth, ut sit divisum a quolibet alio , alioquin non esset unum, sed
Verum ineo iudicio secunda conditio non pertinet ad conceptum primarium unitatis a tum quia conceptus unius absolutus est, se cunda vero conditio est relativa ; tum quia erit. Omnes creat arae forent impossibiles , adlinc Deus unus foret , nec tamen foret divisus ab alio ente , cum nullum aliad ens soret possibile. Quaeritur h1c an praecisa ratio unitatis causistat in illa negatione divisionis entis in seipso ut affirmant omne& Veterm 3 an in aliquo positivo, ut admittere coguntur illi qui nega tiones omnes reales rejiciunt quorum alii dicunt unitatem consistere in relatione eoppositionis ad multa ; alii vero in unione princi piorum internorum: contra quos sit PRIMA CONCLuSIO. Ratio renitatis non consistit in unione principio
PRobatur. Unitas est proprietas Entis metaphysici , ut fatentur omnes : Atqui unio principiorum internorum non est proprietas Entis Metaphysici : Ergo in ea non consistit Unitas. Probatur minor. Proprietas seqai lux
300쪽
Iatione i vel saltem non praecedit ratione in id cujus est proprietas : Atqui unio principiorum
internorum non sequitur , lino praecedit ratione ipsum ens: Unio enim partium ratione Praecedit totam; cum partes prius , saltem ratione , uniri debeant, quam resultet totum rErgo unio principiorum internorum non est
proprietas Entis metaphysici. Confirmatur. Illa non sunt idem formali texquae habent diversos effectus formalis primarios : Atqui unio & unitas sunt ejusmodi ιNam effectus formalis primarius unionis est
reddere unitum, unitatiS vero reddere unum et
Ergo unio & unitas differunt formali ter. IEQ uNDA CONCLusIO. Ratio unitatis non eo sit in relatione oppositionis ad multa. . .
PRobatur. Ratio alicujus absoluti non consistit in relatione : Atqui unitas est quid
absolutum , ut patet ex eo quod in suo conce ptu non respiciat aliud : Ergo ejus ratio in nulla relatione consistit. Objicies. Unitas opponitur multitudini φErgo ratio unitatis in illa oppositione consistit. Nego consequentiam. Valet- ne ista consequentia λ Calor opponitur frigori:Ergo esse tia caloris in illa oppositione consistit. Sicut itaque , licet calor opponatur frigori , ratio tamen caloris non constitit in illa contrarierare, sed eam praece die & fetoat : Ita etsi ve-