Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

De Proprietatibus Entis. 273

rum sit unitatem opponi multitudini , non tamen rat o unitatis in ea oppositione comsistit , sed eam praecedit & fundat. ΤERTIA CONCLuSIO. Ratio unitatis consistit in negatione diisionis

HAEc conclusio sequitur ex resutatione aliarum opinionum , nulla enim hic superest alia philosophandi via : Nihilominus, ut positive innotescat ἔProbatur primo aut horitate Philosophi, qui I. ,. Metaphysicorum cap. 6. sic scribit ι Ω

non habent divisionem , quatenus non habent, unum sunt , particula autem reduplicativa denotri sensum formalem : Unde etiam ex professo saepius repetit nostram sententiam l. Io. Metaphysicorum c. I.

Probatur secundo aut horitate S. Thomae, qui prima parte, quaest. undecima , art. I. sic scribit ι unum non addit supra Eus rem aliquam , sed tantum negationem divisionis: unum enim nihil aliud significat quam Ens indivisum, ubi sanctus Doctor a ratione unitatis excludit quodlibet, praeter negationem divisionis.

Probatur tertio ratione. In eo consistit

ratio alicujus , quo intellecto res illa intelligitur , & quo sublato non intelligitur : Atqui posita negatione divisionis in Ente , Ensillud intelligitur unum , & ea sublata non intelligitur unum. Posito v. g. quod vinum non sit di visum, intelligitur funum v inum ι

302쪽

a In Aristotelis Metaphsicam,

& illo non posito non intelligit ub unum vinum: Ergo ratio unitatis consistit in natio- 'ne divisionis Entis in seipso. Objicies primo. Fundamentum relationi realis est quid positivum : Atqui unitas est fundamentum relationis realis, ex Aristotele, i. . Metaphysicorum cap. I s. ut explicuimus an Logicis , Sectione de relatione. agendo defundamentis proximis Relationum: Ergo uni-: tas est quid positivum.. Distinguo majorem. Fundamentum rela

tionis realis est quid positivum , si sermo sit

de fundamento remoto , concedo : si de pro mo , nego. Ratio disparitatis est quia relatio identificatur fundamento remoto ; proin aeque positiva non esset, nisi funilamentum Iemotum foret positivum : At vero funda mentum proximum est mera conditio a d rectationem requisita , cui nullomodo identifi- elatur relatio. Si haec lutio minus arrideat, Praetermissa majore , distinguam minorem: Unitas con formi tat is , hoc est homogeniatas rerum inter se, est fundamentum proximum relationis , concedo : unitas transcendentalis , nego r Alioqui albedo & nigredo essent similes , cum ambae habeant unitatem transcendentalem, & unitas fundet relatio- cinem similitudinis r At unitas conformitatis it quid positivum, cum sit convenientia re

rum Inter se.

Objicies secundδ. Si ratio formalis unita..tis Consisteret in negatione divisionis Entisti in I ' λη'x' nou diceret perfectionem. Fallum consequens ; minima enim est per

303쪽

sectro in Deo quod sit unicus r Ergo & ante

cedens.

Distinguo sequelam majoris. Unitas sumpta formaliter non diceret perfectionem, concedo r sumpta fundamentaliter , nego. Sic negatio materiae in Angelo formaliter sum- -pta ι non dieit perfectionem : eadem vero

fundamentaliter sumpta pro spiritalitate , dicit perfectionem: Ita a pari, unitas in Deo. formaliter sumpta non dicit persectionem; eadem vero sumpta fundamentaliter pro dumma, ac prorsus immultiplicabili, indivi-ma , dc indisse lubili eonnexione omnium persectionum divinarum , dicit maximam perfectionem.

. Objicies tertio. Si ratio unitatis consisteret in negatione divisionis , ratio unitatismon consisteret in nefatione : Consequens impli eat in ipsis terminis : Ergo & antecedens. Probatur sequela majoris . Negatio negationis non e st negatio , sed potius affirma- aio, seu quid positivum. Sic nefatio ignoran

etiae est scientia, & negatio caecitatis est visus.1Gnc docent . Grammatici Latini duas negationes aequivalere affirmationi. Atqui si ratio unitatis consisteret in negatione divi-4ionis , consisteret in negatione negationist disi fio enim nihil aliud est quam negatio uni-itatis : Ergo si ratio unitatis consisteret in negatione divisionis , non consisteret in nega-

Nego majorem. Ad probationem , praete missa gratis majore , quae tamen explicationem pateretur , ut eatet ex eo quod exempla

304쪽

1r 6 In Aristotelu Metaphsicam,

in illius confirmationem allata falsa fuit alioqui lapis esset sciens & videns ; nego minorem. Cujus confirmatione m disti nguor Divisio formaliter sumpta pro carentia nexus Munionis , est negatio , concedo 3 sundamentaliter sumpta pro multitudine , est negatio, nego : At unitas est negatio divisionis sundamentaliter & materialiter sumptae, hoc est, multitudinis cui opponitur ι teste Philosopho l. 4. Metaphysicorum c. a. & ex sancto Thoma quaest. citata , art. 2. Sicut etiam divisio formaliter sumpta est .negatio unitatis fundamentaliter sumptae , hoc est nexus &unionis, non autem formaliter sumptae, hoc

est ipsius indivisionis.

Objicies ultimo. Si unitas consisteret in negatione divisionis, vel consisteret in negatione privativa , vel pure negativa.Non primum , quaedam enim sunt entia, quae non habent privationem divisionis, ut pote prorsus indivisibilia , ut patet de Deo & AngelIs .Non irem secundum ; quaed.m enim sunt Entia 'quae non habent ineptitudinem ad divisionem ut patet de corporibus et Ergo unitas non consistit in negatione. Nego minorem , & dico unitatem in gen re consistere in negatione divisionis in genere , prout negatio abstrahit a negatione stri- sumpta & privatione : ita ut unitas rei

simplicis , v. g. Dei aut Angeli , sit indivisio

negativa 3 Unitas vero rei compositae , V .g.

corpor is nataralis , iudivisio privativa,

305쪽

De Proprietatibus Entis. 277 ARTICULUS TERTIUS.

De Proprietatibus unitatis. IN hac Sectione & sequentibus , exposita ratione constitutiva affectionis entis , dicemus de ejus reciprocatione cum ente , quae uniea est affectio singularium Entis proprietatam scitu digna. Itaque sit '

ΡRobatur primo aut horitate Philosophi Irs. Metaphyscorum cap. . ubi sic habetr-ακνα τὰ δοα ἔ ἔ ο πολλα ων ἐν έκατον ,& l. 4. Metaphysicorum c. h. ubi express Edocet totidem esse species unius , quot Entis ε& l. II. Metaphysicorum cap. I. ubi docet quodlibet esse Ens , & unum. Probatur secund- sancto Thoma I. parta quaest. H. art. I. hoc ratiocinio. Omne Enssui est simplex, sui compositum: quod autem es plex, est inmisum O actu is potentia. quod autem es compositum, non habet cla quamdiu partes ejus sunt ovisa , sed postquam constituunto componunt ipsum compo itum et unde maniassum est, quod esse cujustibet rei consistit in dia visiona ct inda es quod unumquodque , scut μοδει suum esse , ita cumrit suum unitatem.

306쪽

1γ8 In Aristotelis Metaphysicam,

ARTICULUS ULTIMUS. Da divisione unitatu. Gadruplex vulgo distinguitur Unitas,

scilicet transcendentalis ; universalis, tormalis, & numerica . Unitas transcendentalis est ea , quae convenit Enti praecise qua Ens est. Unitas universalis est indivisio rei de se communicabilis, multis divisun ; quae duplex tantum est : scilices generica & specifica; quae ambae fundamentaliter quidem sunt a parte rei; sed perficiuntur per operationem mentis, ut dichium est disput. de Universalibus in

Unitas formalis est indivisio cujus ibet gradus essentialis, qualis est unitas animal ita in iis Petri, & unitas humanitatis Petri; & haee duplex est generiea& specificariquae utraque tu,noltra sententia non admittente univeItalia a parte rei, multiplicatur re iter pro multiplicatione individuorum ; singuli enim homines, suam propriam & realiter distinctam habent. unitatem formalem , tum genericam, tum rspecificam; Proindeqde animalitatem & h - , inanitatem habent sibi prorsus specialem. Unitas numeri ea est indivisio alicujas individui ut sic , qualis est unitas Perii, Bucephali , Scc. Unum eodem modo potest quoque dividi: quia tot modis dicitur concretum , quot mo

dis dicitur abstractum , & proinde ex divisio-

307쪽

De Prοργἰetatibus Entis. 279 ue abstracti facile est colligere diussionem

concreti.

Insuper , Unum vel est unum pere se, quod est unicae naturae vel personae ; ut Deus Christus , &c. Vel est unum pεr accidens , quod est multiplicis naturae, saltem numero, ut album, exercitus , & omnia opera artificialia. Unum per se quadruplex distinguitur a Philosopho l. ro. Metaphysicorum c. I. scilicet CDntinuum, ut linea ; totum essentiale, ueCin pus naturale ; singulare, ut Petrus 3 & universale, ut humanitas.

s ECTIO SECUNDA.

ARTICULUS PRI MUS.

De notione Veritatis.

Vzritas generatim est conformitas alicuia jus rei cum sua mensura. Et sie sumpta Duplex est: scilicet veritas signi, de qua egimus secunda parte Logicae , lectione prima, & veritas Entis, de qua hic. Hac sectione & sequenti, nullus habebitur titulus de divisione, quia aut nulla est, aut eadem cum divisione Entis.

308쪽

ARTICULUS SECUNDUS.

De ratione constitutiva Veritatis OUidam putant veritatem formaliter consiliere in conformitate Entis cum idea divina , v. g. ideo aurum esse Verum , quia conforme eli ideae quam Deus habet de auro rAlii eam reponunt in conformitate Entis cum aliquo intellecto illud cognoscente , dicunt que ideo aliquod Ens esse verum,quia conforis me est alicui intellectui ipsum cognoscenti rΑlii denique veritatem Entis statuunt in conformitate rei cum suis principiis , cum

quibus sit

. PRIMA CONCLus Io. Veritas entis ut Ens est non repetitur ex conse mitate cum idea divina.

PRobatur. Tum quia veritas Entis ut sic,

eonvenit Deo , qui nimirum Ens est : Αtqui conformitas cum idea divina non convenit Deo : Deus enim non habet ideam sui ipsius, cum ideae sint tantum rerum faciendarum e Ergo , &c. Tum quia aurum concipitur Verum aurum , etiam si quis non cogitet Τde idea quam Deus habet de auro : Ergo Veritas Entis non repetitur ex conformitate cum

idea divina.

309쪽

De Proprietatibus Entis. '' agr

Veritas Entis non consistit in confirmitate ei intellectu cognoscente. ΡRobatur. Res non est conformanda intellectui cognoscenti, 'sed potius intellectus rei , cum objectum habeat rationem veluti mensurae respectu intellectus ; & veritas cognitionis consistat ita conformitate cognitionis cum objecto: Ergo veritas Entis non coninsistit in conformitate cum intellectu cognota cente. Hinc Philosophus I. IO. Metaph. c. I. dieit scientiam & sensationem potius inensu rari quam mensurare. Objicies primo, Aristotelem reponere veri tatem in intellectu. Distinguo , Aristoteles reponit veritatem complexam & propositionis in intellectu ,

concedo : veritatem transcendentalem & entis , nego.

Objicies secundo, Veritatem vulgo desiniti ordinem per intellectum. Distinguo. Definitione descriptiva, concedo : definitione essentiali , nego. Sicut enim licet bonum definiatur per appetibilitatem, ejus tamen ratio in ea non consistit, ut diximus in Moralibus ' Ita licet verum soleat explicari per intelligibilitvem , ejus tamen e sentia in ea non consistit: non enim ideo ali quis est albus, quia id vere putamus ; sed ideo Vere putamus, quia albus est, inquit Philosophus i. q. Metaph. cap. ultimo.

310쪽

Μrito Entis consistit in consermitate mm, . . suis principiis P Robatur primo aut horitate S. Augustini lib. ἐe vera Religione cap. 36. ubi sic Eabet. Voritas est summa similitudo principii qua sine dissimilitudine est. Et fastini Anselmi Dialogo de Veritate cap. 11. ubi sic loquitur :Veritas est rectitudo sola menta perreptibilis:

Rectum autem es quod prin cipio concordat, inquit Sanctus Thomas I. par t. quaest. I 6. art.

Primo. - . .

Probatur secundo ratione. In eo consistit Veritas quod est primum in re vera : Atqui conformitas rei eum suis principiis est quid primum in re vera ς ideo enim praecise reS vexa intelligitur, quia conformis est suis principiis : Ergo in ea conformitate consistit veritas entis. Confirmatur. Cum quis vult examinare utrum aliquod Ens sit verum, examinat utrum sit conforme principiis nec-ne, verbi gratia, quando dubitatur de monstro quopiam humano , utrum sit verus homo ne ne , examinatur utrum illud monstrum habeat propria hominis principia, quae si comperitur habe-xe , V. g. si comper tur habere veram animam rationalem ita vero corpore humano, jam censetur verus homo. Quando artifices examinant utrum aurum sit verum nec-ne,

scrut antur u itiam habeat principia veri aurib

SEARCH

MENU NAVIGATION