장음표시 사용
331쪽
pitur aliter quam sit , aut escte possit. Ens vero rationis late sumptum describi potest , illud quod concipitur aliter quam sit de facto. Quod spectat ad causam efficientem entis rationis , difficultas esse potest de appetitu, sensu, intellecta divino, angelico, & humano.
Nullus appetitus potest facere Ens rationis. PRobatur primo. Illa potentia non potest facere ens rationis , quae non potest dare' esse objective id se : Atqui nullus appetitus 'potest dare esse objecti v E in se, tum quia appetitus ad se nou attrahit oblectum, sed potius ad illud fertur ; tum quia dare esse objective, est efformare speciem objecti r Atqui appetitus non potest efformare speciem objecti , cum illud proprium sit potentiae cognoscen
Probatur secundo. Illud non potest facere ens rationis , quod non potest concipere rem aliter quam sit: Atqui nullus appetitus potest concipere rem aliter quam sit 3 cum proprium appetitus non sit concipere , sed tantum ferri in objectum a potentia apprehensiva sibi propositum: Ergo , &c. Objicies. Potest voluntas appetere aliquid
impossibile per modum possibilis : Ergo potest
Nego consequentiam h quia in tali hypothesi homo facit quidem ens intionis 3 sed peia
332쪽
intellectum , in quantum cognoscit possibile quod non est possibile ; non autem per Voluu-tatem, cujus scilicet non est concipere, sed duntaxat ferri in objectum ab intellectu eonceptum. Sacu NDA CONCLusIO.
Sensus possunt facere entia rationis late sum t .
PRobatur. Quia sensus tum interni , tum
externi possunt apprehendere res aliter quam sint de facto, ut patet in Docturnis phantasiae somniantis illusionibus , & varii sensuum externorum hallucinationibus. TERT 1 A CONCLusIO.
Nullus sensus potest facere entia rationis stricte sumpta. PRobatur. Quia sensus non possunt appre
hendere res aliter quam esse possint, cum accidentia tantum & solas partes externa Sconjungant vel separent, quae Omnia revera fieri possunt. , Objicies. Phantasia concipitchimaeras aequEac intellectus : Ergo aeque potest facere entia rationis stricte sumpta , quam intellectus. Distinguo antecedens. Phantasia concipit chimaeras quoad par tes externas & entitativaS, Concedo: quoad partes essentiales & quidditati Vas , nego : Sensus enim non percapiunt essentias rerum, quas proinde conjungere non possunt: intellectus contra. QuART A
333쪽
Qu ARTA CONCLus Io. Deus non potest facere entia rationis. PRobatur. Facere entia rationis est alicui objecto dare esse objectivὰ tantum: Atqui Deus nulli objecto dare potest esse objectivὰ tantum: Ergo non potest facere entia rationis. Probatur minor. Dare alicui objecto esse objective tantum , est illud concipexe aliter quam sit aut esse possit 3 dum enimaeS concipitur ut est aut esse potest , non habet esse objective tantum in intellectu ;cum habeat esse extra intellectum , saltem possibile : Atqui Deus non potest concipererem aliter quam sit aut esse possit i Ergo Deus nulli objecto dare potest esse objective
Objicies primo. Cognoscere entia rationis est facere: Atqui Deus cognoscit nostra entia rationis : Ergo facit. . Distinguo majorem. Cognoscere entia Iationis approbando , est facere , concedo : eo gnoscere entia rationis , improbando , es facere , nego : At Deus non cognoscit entia Tationis quin eodem rationis signo videat illa esse caecutientis nostri intellectus errores, quod non est falli aut fingere , sic qui cognoscit propositionem haereticam ab Haeretico prolaram , eam probando, aeque errat a
diaereticus ipse ; sed qui eam cognoscit improbando , non errat.
Obijcies secundo. Deus est omnipotens ' Ergo omnia potest face e.
334쪽
Distinguo consequens : Ergo Deus potest sacere omnia quae sunt effectus,concedo : quae sunt defectus , nego : At entia rationis defectus potius sunt quam effectus. Objicies tertio. Deus concurrit nobiscum ad fabricam entis rationis : Ergo ejus causa
censeri debet. Distinguo antecedens. Deus eoncurrit nobiscum ad fabricam entis rationis secundum id quod in ea fabrica reperitur realitatis & e fectus, concedo : secundum id quod reperitur defectus , nego. Nimirum duo sunt in fabrica entis rationis , scilicet species expressa, & res 'in illa depicta , Deus concurrit ad speciem expressam,quae semper realis est , quidquid in ea repraesentetur, sed non concurrit ad rem depictam: Sic Deus concurrit ad actiones pravas secundum id omne quod habent entitatis, non autem secundum id quod habent pravi ratis: anima concurrit ad claudicationem secundum id omne quod habet motionis , non autem secundum id quod habet deformitatis. QuINTA CONCLuSIO. Angeli non possunt faeere entia rationis circa res
PRobatur. Facere ens rationis est concipere res aliter quam sint : Atqui Angeli non
possunt cognoscere re S na turale S aliter quam sint , cum eas omnes clarὰ penetrent , ut docebimus disputatione ultima , agendo de ob jecto cognitionis Angelicae: Ergo , &c.
335쪽
Angeli possunt Deera entia rationis late sumpta
PRobatur. Angeli non certo cognoscunt eo-gitationes cordium , ut ostendemus Ioco citato : Ergo circa illas falli possunt, eas concipiendo aliter quam sint 3 sieque eirea illas entia rationis late sumpta facere possunt. SEPTIMA CONCLus Io. Angeli possunt facere entia rationis fricte sumpta circa res super naturales. PRobatur. Cum res supernaturales nativas intellectus Angelici vires superent , eaSAngeli concipere possunt aliter quam sint &esse possunt: Ergo circa eas facere possunt entia rationis stricte sumpta . ULTIMA CONc Lus Io. Intellecim humanus Decundissimus es entium rationis parens. ΡRobatur. Intellectus humanus infimus est in ordine intellectuum , & ab initio omni cognitione penitus destitutus : Ergo multa concipit aliter quam sint & esse possint ; ut patet etiam ex eo. quod homines de rebus etiam naturalibus inter se non conveniant et Ergo intellectus humanus Depe facit entia Ia- ionis etiam strictὰ sumpta. Ex quibus patet quam sapienter Majores
336쪽
nostri illis entibus chimaericis & fictitiis entium rationis nomen imposuerint ; cuin defacto fieri tantum possint a ratione , puta ab intellectu humano , & ab intellectu angelico circa objecta libera & supernaturalia , circa quae ratiocinari possunt Angeli, ut docebimus disputatione ultima. Porro duo sunt modi faciendi entia rationis : scilicet dividendo inseparabi lia , ut cum damnati separant misericordiam, a Deo ue Scconjungendo impossibilia, ut cum damnati concipiunt Deum ut crudelem. Existimo entia rationis fieri posse per tres mentis operationes , scilicet per apprehensi nem, ut si quis apprehendat Deum ut crudelem ; per judicium , ut si quis dicat Deum esse crudelem & perdiscursum, ut si quis ita
inserat: Deus est optimus , ergo audacter seccandum est.
De Pasonibus Entis Rationis. CV m ens rationis , ens reale aliquomodo mentiatur ; de passionibus ejus philosophandum est analogice ad ea quae diximus de
proprietatibus entis real IS. Nimirum ens rationis unitatem habet pictain & fictam , v xitatem commentitiam & apparentem , bonia ratem larvatam & umbratilem; In quibus ex
plicandis nulla est specialis difficultas.
337쪽
ENs rationis dividitur in landatum, quod
sit cum fundamento in re ; ut obscuritas concepta ad modum nigredinis r & in non- fundatum, quod fit sine ullo tan amento in re ; ut Hircocervus , Athei sinus , Polythein
Ens rationis fundatum dividitur in negativum , privativum , & relativum. Ens rationis negativum, est negatio concepta ad modum entis positivi ; ut carentia rationis in brato , concepta instar differentiae cujusdam positivae. Ens rationis privativum , est privatici concepta instar entis positivi; ut umbra concepta ad modum fusci coloris, & caecitas concepta ad modum qualitatis malignae. Ex quibus inferes negationes & privationes non esse necessario entia rationis : Namque si conciperentur ut absentiae quorundam entium re alium , non essent entia rationis ; cum de facto tales absentiae a parte rei sint suo modo, ut in Postpraedicamentis docuimus. Ens rationis relativum , est illud quod concipitur instar relationis realis, cum tamen non sit , qualis est relatio generis ad suas specie S. Ens rationis relativum, aliud est primae intentionis , quod non fit per reflexionem meu
338쪽
tis λ qualis est relatio simi litudinis inter duos caecos, relatio paternitatis putativae, relatio visi ad visum ,& denominationes omne S puto morales : v.g. Consulis, Doctoris, &c. Aliud secundae intentionis , quod dependet a reflexione mentis,qualia sunt omnia attributa Logicalia, v. g. Esse subjectum, praedicatum, &c. Quod ut intelligas, Nota intentionem h1c non significare actionem voluntatis,qua voluntas suum sibi finem efficaciter proponit: sed conceptionem intellectus ; proindeque intentionem hic idem esse
cum conceptione , seu conceptu.
Intentio sic sumpta, seu conceptio , duplex est , scilicet formalis, quae est ipsa actio mentis concipientis ; &objectiva, quae est ipsa
Utraque duplex est e prima scilicet, & seeunda , sed quia actiones specificantur ab objectis, satis intelligitur quod sit prima & secunda intentio formalis, ex desinitione prima& secundae intentionis objectivae. Prima intentio objectiva , est aliquod objectum independens a mentis reflexione , ut homo, ciuimaera.
Secunda intentio objectiva , est attribu tum quoddam logicale competens rei con-cUtae , eo praecise quod concepta sit , ut este subjectum , praedicatum , genus, speciem, &c. Nempὰ sicut apud Grammaticos quaedam sunt nomina rerum, ut lapis , pexi a , laxum 3 quaedam vero nomina nominum , ut esse
masculini, foeminini , neutrius generis et lia
339쪽
apud Logicos quaedam sunt conceptiones re-Tum , ut conceptio hominis aut philosophi ,
quaedam vero lunt conceptiones conceptionum,ut conceptio subjecti & praedicati. Priores conceptiones sunt primae intentiones foria males 3 posteriores vero, secundae intentiones formales r objecta priorum conceptionum sunt primae intentiones objectivae; objecta vero posteriorum sunt secundae intentiones objectivae. Caeterum secundae intentiones objectiva non sunt entia rationis formaliter, sed fundamentaliter tantum , ut docuimus agendo de Universalitate ε, ubi de causa ejus effectricerposset enim quis secundas intentiones objecti vas concipere sine figmento ; quia si quis conciperet Petrum v. g. fuisse objectum alicujus propositionis , conciperet sine figmento Petrum fuisse subje istum sed quia istae secundae intentiones dant occasionem intellectui excogitandi relationes aliquas advenire re- bus , ex eo quod conceptae sint ; ideo dici possunt entia rationis fundamentaliteri
TRACTATUS POSTERIOR.Da singulis speciebus Entis Metaph ci.
FNs metaphysicum , & essentialiter eompletum immediate & adaequatὸ , dividitur in substantiam & accidens tanquin in veras species , ut docuimus in Antepraedic
340쪽
mentis λ quae quia universaliter sumptae abstrahunt ab omni materia, juris sunt meta-
Verum de Accidente multa diximus , tum in disputatione de Universalibus in specie , sectione ultima; tum in Categoriis pos h sectionem de substantia. Unica restat de eo dissicultas solvenda , nimirum utrum inhaesio actualis , seu unio accidentalis phy sici cum subjecto , sit entitas quaedam a subjecto & accita dente realiter ut aiunt modaliter diltincta. Sed quia de unione accidentis cum subjeqo , eodem modo philosophandum eaeac de unione formae substantialis cum materia; ideo hane quaestionem hic omittimus, cum nullius fui rum sit operae , ejus solutionem petere ex his quae in Phy sicis dicemus, refellendo unionem inbdalem inter partes corporis naturalis. Itaque hic tantum agemus de substanti λ& quia substantia duas habet species a materia realiter abstractas quae proinde continentur intra limites Metaphysieael nimirum Deum & Angelum ue ideo tres erunt hujus Tractatus Disputationes. Prima erit de substantia metaphysica in communi e secunda de Deo : ultima de Angelis.
SUbstantia definitur , Ens per se subsistens. De subst*ntia diximus tu Categoriis ; iactantulu