Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

tantum agendum est de subsistentia : Sed subia fistentia triplex est , ut diximus loco citato, scilicet radicalis , aptitudinis & actualis rPrima est de essentia substantiae categoricae& completae : Secunda est ejus proprietas ;Tertia ultimum complementum ejuS. De sola tertia hic futurus est sermo , & quidem fusus & accuratus ι cum doctrina de subsistentia actuali , Philosopho Christiano maxime necessaria sit ad notiriam duorum potissimorum mysteriorum nostrae fidei ι Trinitatis scilicet & Incarnationis , de quibus scriptum

est Ioannis c. I . Hac est vita aterna , ut cognoscant te verum Deum linquem misisti Iesum christum. CAPUT PRIMUM. De nomine, notione ct existentiἀ

subsistentia.

SUbs stentia est abstractum substantiae, quam

re secundum vim vocis significat id quod constituit substantiam in esse substantiae ; sicque sumpta subsistentia tot modis dicitur

quot substantia. Atqui substantia sumitur quatuor modis. Primo , prout opponitur accidenti , hoc est pro substantia late sumpta abs rahente a completa & incompleta. Secundo, prout Opponitur semisubst antiae , hoc est pro subitan- Lia categorica & essentialiter completa , abstrahente ab universali A singulari. Tertio,

342쪽

prout opponitur substantiae secundae & universali, hoc est pro substantia essentialiter completa & singulari , abstrahendo a substantia ultimate completa , & ultimate incompleta. Quarto denique , prout OpponItur substantiae singulari essentialiter completae per aliud suppositum subsistenti, hoe est pro substantia integra, singulari, & ultimatEcompleta.

Ergo subsistentia sumitur quoque quatuor

modis , ctim tot modis dicatur abstractum, quot concretum. Primo , subsistentia sumi-rur pro eo quod facit ut ens aliquod sit incommunicabile alteri tanquam subjecto inhaesionis ; quo sensu constituit substantiam primo modo sumptam ; scilieet substantiam

prout opponitur accidenti. Secundo , pro eo

quod facit ut substantia aliqua sit incommunicabilis alteri tanquam alicu jus naturae com parti , quo sensu constituit substantiam secundo modo sumptam , scilicet categoricam. Tertio , pro eo quod facit , ut substantia e sentialiter completa & categorica sit incommunicabilis alteri tanquam inferioris quo sensu constituit substantiam tertio modo sum ptam, scilicet substantiam primam seu singuintarem. Quarto denique , pro eo quod facit, ut substantia completa singularis ut Incommunicabilis alteri tanquam supposito ; quo sensu constituit substantiam quarto modo sumptam , hoc est suppositum: Et haec tantum ultima acceptio est hujus loci.

Itaque in quolibet Supposito quatuor sunt incommuuicabilitates , scilicet incommuni

343쪽

De Substantia. 3 I s

eabilitas alteri tanquam subjecto, tanquam

alicujus naturae comparti, tanquam inferiori, & tanquam supposito. Petrus V. g. incommunicabilis est alteri tanquam subjecto, quia non est accidens , sed substantia : incommunicabilis est alteri tanquam comparti , quia non est substantia iocompleta , sed completa ;incommunieabilis est alteri tanquam inferiori , quia non est substantia universalis , se Lsingularis I inc municabilis est denique alia rexi tanquam supposito , quia non est substan-ria subsistens per aliud, led per seipsam ; uno verbo quia est suppositum. Humanitas autem Christi Domini non habet quartam incommunicabili tatem , quia subsistit per suppositum Verbi divini. Humanitas in communi non habet tertiam & quartam , quia multis inferioribus & sappositis communicari potest. Anima S.Petri non habet secundam & quar-ram, quia potest communicari & alicujus naturae comparti & alicui supposito. Acciden gnullam habet, quia communicari potest etiam subjecto jnhaesionis. Subsistentia ergo, prout est hujus loci, eoniacipitur. ut ultimum complementum naturae

substantialis, eam reddens incommunicabilem alteri tanquam supposito, sicque sumpta, eonstitutiva est supposita , proindequz subsistentia actualis proprie sumpta & supposi cum di

ferunt tantum, ut abstractum & concretum :Hinc Suppositum quod subsistens & res naturae , quibusdam antiquis appellatur in concipitur substantia essentialiter completa , sin- Dd a

344쪽

gularis , incommunicabilis alteri tanquam supposito. Persona autem addit tantum supposito con- notationem intellectualitatis in natura substantiali ; proindeque persona nihil aliud est quam suppositum intellectuale : sicque omnis persona suppositum est , non contra ; sicut omnis personalitas est subsistentia , sed non

' Personalitas igitur concipitur ut ultimum complementum substantiale , ultimusve substantialis terminus substantiae intellectualis

essentialiter completae.

Hypostasis autem , quamvis apud Graecos substantiam & essentiam aliquando significet: nihilominus jam ex dς terminatione Ecclesiae significat subsistentiam. Unde dicimus tres este hypostases in natura divina ; hoe est tres subsistentias & personalitates , tria supposita, tres personas hypostasis enim & sumitur in abilracto pro subsilientia ; & in concreto pro supposito vel persona : hinc unio hypostati- ea idem est ac unio duarum naturarum substantialium in eodem supposito vel in eadem

persona.

Ex quibus patet suppositum, subsistens, rem

naturae , hypostasim nunc ex usu communi confandi; quamvis , si vis vocabulorum propius attenderetur , nonnihil inter ista nomina discriminis reperiretur , ut colligitur ex sancto Thoma, r. parte quaest. 29. art. 2.ubi sic scribit : Dicendum quod secundum Philosophum lib. s. Metaphysicorum, substantia dicitur dupliciter. uno modo dicitur substantia , qui

345쪽

De Stibstantia. 3IT

ditas rei quamsignificat definitio , Iecundum quod dieimus quod definitio significal substantiam rei: quam quidem substantiam Graci

ἐνσίαν vocant, quam nos essentiam dicere possumus. , Alio modo dicitur substantia , sub-jrctum ier suppositum quod subsistit in genere substantia ; is hoc quidem communiter accipiendo , nominari potest nomine significante intentionem ; ct sic ἐicitur suppositum. Nominatur etiam tribus nominibus significantibus rem S qua quidem sunt , res natura , sub- Asentia , ct Θρυψs ; secundum triplicem considerationem substantia sic dicta. . Secundum enim quod per se existit, o non in ullo, vocatur subsissenti in concreto , hoc est subsistens: ὶ illa enim subsistere dicimus , qua

non in alio sed in se exinunt. Secundum vero quod supponitur alicui natura communi. sic dicitur res natura; sicut hie homo est ras natura humana: secvudum vero quod βpponitur accidentibus , dicitur hypostasis , vel sub- sotia i sci licet a Gibstando. uod autem hac tria nomina significant communiter in toto gιnere substantiarum : hoc nomen , persona ,significat in genere rationalium subsan

tiarum.

Haec omnia existere certum est, tum fide qua credimus tres subsistentias, tres hypostases , tres supposita litates, tres personalitates, tria supposita,tres personas in natui a divina unicam vero subsistentiam, suppositalitatem, persona luatem, hypostasia personam, unumque suppositum in Christo Domino e tum authoritate omnium Philosophorum qui agnos

Dd iij

346쪽

318 In Aristotelis Metaph)ficam,

eunt individua omnia substantiae categoricae

esse supposita & hypostases.

CAPUT SECUNDUM.

Hye agendum esset de causis Subsistentiae,

sed facile colligentur ex ejus natura bene intellecta : Quare ut naturam Subsistentiae accuratius percipiamus , primo quaeremus ejus definitionem , secundo entitatem illius ; quomodo scilicet subsistentia distinguatur a substantia

ARTICULUS PRIOR.Dε definitione sub entia , Suppositi

is Persona. SUbsistentia vulgo describitur, ultimus ter .

minus , ultimumve naturae substantialis complementum. Suppositum vero, substantia ultimo completa. Persona autem, substantia intellectualis ultimate completa. Accuratius Subsistentia definitur , complementum sub utiale ultimum , reddens sub nantiam incommunicabilem alteri tanquam supposito. Additur aliqui per modum natura . Dicitur primo complementum; in quo differea materia quae non est complementum aut

actus , sed potentia. Dicitur a. substantiμι.

347쪽

in quo differt ab accidentibus perfectivis,

quae sunt tantum complementa accidentalia

Dicitur 3. ultimum , in quo differt a forma substantiali quae est quidem complementum substantiale materiae, sed non necessarib ultimum , cum materia ulterius substantialiter compleri possit. Dicitur 4. reddens substantiam incommunicabilem alteri, non tanquam subjecto inhaesionis , quod est proprium gradis substantiae ; nec tanquam comparti naturae, quod est pron ium substantiae essentialiter complexae ; nec tanquam inferiori, quod est proprium singularitatis : sed tanquam si ρο- sto, quod est proprium subsistentiae actualis. Addunt aliqui prr modum uatura, hoc est per modum termiuabilis ; nam suppositum communicari potest alteri per modum terminantis. Sic suppositum Verbi diuini communicatur humanitati Christi per modum terminantis. Verum hoc satis intelligitur sine illa a4ditione a nam communicari per modum terminantis eo modo quo communicatur Verbum divinum humanitati, non est communicari

ait ri tanquam supposito , sed potius tanquam suppositum. Dices. Subsistentia Patris divini non reddit naturam divinam incommunicabilem alteri tanquam supposito ; nam natura divina communicatur adhuc Filio & Spiritui Sanino rErgo subsistentia non reddit naturam incommunicabilem alteri tanquam supposito. Distinguo antecedens. Subsistentia Patris divini non reddit naturam divinam incom municabilem altari supposito natura divi-

Dd iiij

348쪽

na spectetur in abstracto , & in sensu diviso paternitatis , concedo : si consideretur in concreto, & in sensu composito paternitatis , nego. Uno verbo , subsistentia Patris non reddit divinitatem ineommunicabilem 1 reddit tamen Patrem divinum incommunicabilem sproindεque de ratione sub si stentiae est reddere suppositum a se constitutum incommunicabile alteri cuilibet supposito. . Suppositum accurate definitur , substantia eompleta, singularis, incommunicabilis alteri tanquam supposito quae definitio patet ex diactis. Persona vero bene definitur a Boetio , libro de duabus naturis , rationalis naturae individua substantia; id est intellectualis naturae incommunicabilis substantia. Posset etiam definiri , substantia intellectualis , completa, singularis , incommunicabilis alteri tanquam supposito ; persenna enim addit tantum supra suppositum connotationem naturae intellectualis.

ARΤICUL Us POSTERIOR.Ωuid Subsistentia superaddit natura substantiali p

SUppositum concretum est ex natura substantiali &ex supposita litate seu subsistentia, idem enim est ae substantia habens actualem subsistentiam.

Quaeritur quid subsistentia actualis super- addat substantiae. Certum est propter summam simplicita

349쪽

Dὸ substantia. 3 2 r

tem personarum divinarum , subsistentias divinas nihil entitat s superaddere naturae divinae, sed tantum relationes quasdam l ut vocant in originis ab ipsa divinitate realiter indistinctas : sed controversia est de Subsistentia

creata.

uidam existimaverunt substantiam & sub-s stentiam esse nomina polyonyma, nec magis differre quam vestimentum & indumentum. Veteres aliqui subsistentiam constituerunt in collectione accidentium: nonnulli Thomistae subsistentiam ab existentia substantiali non dia istingunt. Scotistae plerique putant subsistentiam superaddere subitantiae creatae duplicemis negationem: scilicet negationem astualis comis municationis & negationem communicatiotiis

aptitudinalis alteri tanquam supposito , V. g. Petrum ideo per se subsistere , quia nec unitur nec uniri postulat alteri supposito: humanitatem autem Christi per se non subsistere , quo

unitur alteri supposito ; animam Verole paratam non subsistere , quia licet non uniatur, petit tamen uniri alicui supposito. Modistae contendunt subsilientiam creatam superadere substantiae creatae entitatulam quamdam modalem. Nominales vero asserunt subsistentiain

nihil aliud esse , quam ipsam naturam substantialem, prout est ultimate substantialiter completa, cum quibus sit

350쪽

Sub antia ct subsantia non sunt nomina pejonymn. PRobatur. Expolyonymis , unum non potest multiplicari, quin aliud quoque murutiplicetur : Atqui potest multiplicari subsistentia non multiplicata substantia , ut pat*t in mysterio Trinitatis , in quo credimus tres esse subsistentias & unicam naturam substanfitialem. Potest etiam multiplicari natura suta stantialis non multiplicata subsistentia i ut patet in mysterio Incarnationis, in quo credimus duas naturas substantiales, divinam sciliςet βhumanam in unica persona . Ergo Substantia Subsistentia non sunt nomina Polyonymε.

Hinc Epiphanius in septinia synodo sectione sexta sic habet : Ideo errant haretici, quia nihil liud agunt, quam ut ostendant naturam ct βι- sistentiam idem esse quas veri Ecclesia alumhinorunt inter se distingui.

SaouNDA CONCLUSIO. Substantia non addit colle etionem accidentium.

ΡRobatur primo. Humanitas Ciuristi h*bst

certam col lectionem accidentium humanorum , scilicet habet temperamentum, figia Tam , colorem, virtutes intellectuales & morales 3 nec tamen habet subsilientiam humanam : Ergo, &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION