장음표시 사용
361쪽
humanam: Ergo subsistentia aliquid addit en
Nego consequentiam : Etenim ratio hypostasis & subsistentiae in integritate & totalitate quadam consistit, ut patet ex dictis,& amplius patebit ex dicendis. Trialitas autem & integritas rerum finitarum duobus modis potest perire , nimirum detractione Madditione , ut patet in numeris. Nam omne totum finitum suam totalitatem perdit non
solum per detractionem alicujus , quod ei inesse deberet , sed etiam per adjectionem alicujus, quo melius & perfectius fiat. Si eaqua quae sola totfim erat, addita Oceano, totum esse desinit & fit pars. Praeterea , subsistentia est ultimum complementum substantiale : At complementum ultimum sola accessione alicujus , quo magis compleatur , ultimum esse desinit. Igitur subsistentia nullius entitatis realis deperditione , sed sola accetasione novae substantiae,qua magis compleatur altera substantia , excluditur , impeditur, detrahitur , ut patet ex textu sancti Thomae inprobationem allato. Denique hypostasis est substantia per se , & non in alio ; quod autem ex natura sua per se est non in alio, additione novae substantiae persectioris definit
esse per seisincipit esse in alio , proindeque
amittit rationem hypostaseos & personae, ut patet ex sancto Thoma 3. parte quaest.2. art. 2. ad tertium. Ubi de humana Christi na, tura sic loquitur :Licet ergo hae humana natura sit quoddam individuum in genere subsantia , qui rAmen non ter se separatim
362쪽
existit, sed in quodam perfectiori, scilicet in persona Dei Verbi, J consequens est quod non habeat
personalitatem propriam. Objicies tertio. St. natura humana persona esse desineret , eo praecise quo Verbo divino unitur, Verbum quoque persona esse desineret ed praeelse quo humanitati uniretur : Haereticum consequens : Ergo & antecedens. Nego paritatem : Ratio disparitatis est, quod humanitas perficiatur ex additione verbi divini, proindeque non habeat ex se ultimum suum complementum substantiale : At Verbum divinum nullatenus perficitur ex unione cum humanitate , proindequel habet ex se ultimam suam persectionem substantialem, nam bonum creatum se habet ad increatum,
sicut punctum ad lineam , inquit sanctus Thomas ; unde sicut punctum additum lineae illam non redderet majorem ; imo nequidem omnia puncta possibilia augerent lineam , Philosopho : Ita bonum creatum additum Verbo increato , non facit quid melius ε, lino nequidem omnes creaturae possibiles Verbo divino hypostatice unitae ipsum vel minimum
Objicies ultimo. Si subsistentia non distingueretur realiter a natura, subsistentia humana esset in Christo Domino: Haereticum consequens : Ergo & antecedenS. Distinguo majorem. Subsistentia humana esset in Christo , entitative, concedo: formaliter & connotative , nego. Sic totalitas gut tae , post injectionem in oceanum , remanet
quidem entitative, non autem formalizeri quia
363쪽
ula gutta non habet amplius rationem totius , sed partis. Instabis. Si hoc esset , sequeretur quod in Christo essent duae subsistentiae: Falsum consequens : Ergo & antecedens. Distinguo majorem. In Christo duae essent sub si stentiae, entitativὸ, concedo : formaliter,
Urgebis. Inde sequeretur verum esse aliquo sensu , quod in Christo duae essent per-
Nego. Persona enim nomen est formalitatis alicujus , significat enim naturam integram & separatam a nobiliori. Ad cujMevidentiam i inquit sanctus Thomas Oputaculo Z. cap. 2II. ὶ considernre oportet quod hac nomina, persona , Dpostasii, sup tvm, integrum quoddam designant ; non enim potest
dici quod maum, aut caro, aut quacumque aliarum partium sit persona υεἰ h post fis aut sudipositum , sed hoc totum, quod est homo. Est
etiam considerandum ulterius , quod aliquorum conjunctio per se considerata , quandoque quidem facit aliquod integrum , qua in alia propter additionem ulterius non constituit aliquod integrum : sicut in lapida , commistis quatuor elementorum facit aliquod integrum e unde illud quod est ex elementis constitutum , in
Iapida , potest dici suppositum vel Θρρ sis,
quod es hic lapis ; non autem persona , quia non es hypostasis natura rationalis. Compo
sis autem elementorum animali nθn consiluit aliquod integrum , sed constituit p-tim, scilicet corpus S quin necesse est Aliauid
364쪽
aliud adsenire ad completionem animalis , scilicet animam , unde compositis elementorum, in animali non constituit suppositum , vel hypostasim , sed hoc animal totum , es hypos sit vel sup
tum: Nec tamen propter hoc minus es sicax in unimali elementorum compositio quam in lapide, sed multo amplius, quia est ordinatu ad rem nobiliorem : Sic igitur in aliis hominibus unis anima
ct corporis constituit hypostasim ct sunstum,
quia nihil aliud est prater hac duo. In Domino utem Iesu , prater animam ct corpus, admente tertia substantia r scilicet divinitas. Non ergo essfrorsum suppositum mel hypostasii, sicut nec pers-na, id quod est ex eorpore is anima constitutum ιsed suppositum, hypostasis, mei perfna: est id quod constat ex tribus Abstantiis , corpore scilicet is . anima is disiuitate : is sic in Christo fleui smna tantum persona , ita unum suppositum , is una hypostasi
subsistentia sela rationa ratiocinata distinguitura natura substantiali, inod distinguatur ratione ratiocinata
clarum est , habet enim definitionem a centi tione naturae substantialis diversam ; ut patet tum ex primo capite hujus Disputationis , tum ex prima conclusione hujus Articuli. Qudd autem ratione tantum distinguatur, sequitur ex superiori conclusione. Sa enim subsistentia nihil entitatis superaddat naturae, P ocul
365쪽
procul dubio , solatatione ab ea distinguitur. Nihilominus majoris claritatis gratia. Explicatur nostra sententia. Natura completa essentialiter considerari potest, vel prout est separata a qualibet alia, & tunc habet ra vitionem suppositi, quia per se existit & non in alio, estque per se ultimo completa: vel prout est unita alteri ; & tunc non habet rationem totius , sed partis , in quantum uberius completur & perficitur ; sicut aqua sola totum est, alteri vero junct3. , totum esse desinit. Quod satis commodἡ explicari potest per analogiam ad quantitatem. Nam sicut eadem quantitas ex se nec est totum, nec pars , sed indita ferens est ad utrumque essendi modum; sicque totum quando est separata ab a Iia , & pars cum alteri conjungitur : ita eadem natura singularis , verbi gratia haec humanitas, est soppositum; hypostasis & persona, cum sola esh; non est vero suppositum , hypostasis aut persona, cum alicui perficienti unitur ; secundum se vero est indifferens ad utrumque essendi
Nimirum , suppositum est substantia ultimo completa : quod astitem est ultimum Complementum ., amittit rationem ultimi complementi eo ipso quo illi additur aliquid complens ulterius ά desinitque esse complementum ultimum , licet non desinat esse complementum. Sic decima unitas in decade habet duo : quod sit decima, & quod se
ultima si altera ipsi addatur s amittit rationem ultimae , nec tamen amittit rationem de cimae.
366쪽
338 In A istotelis Me taphsicam,
Sic explicat sanctus Thomas , quare huma nitas Christi non per se subsistat, 3.part. q. 2.art. s. ad I. his verbis. In puris hominibus exuritone anima ad corpus constituitur persima;
sed hoc ideo in puris hominibus accedit , qui anima is corpus sic in iis conjunguntur ut per se exi flant : Sed in Christo uniuntur adiuvicem , ut adjuncta ulteri principaliori. quod submit in natura ex eis composita o propter hoc ex unione anima is corporis imChristo non eonstituitur nova hyp Us seu persona Neepropter hoc sequitur quod si minoris escaria unio anima: o' orporis in Christo, quam in nobis 3 quia r a conjunctio ad nobilisus , non adimit virtutem aut dignia νatem , sed auget ; sicut amima senstimn is animalibus eonstituit steciem , quia consider tur ut ultima forma , non autem in hominibus . i quum s in nobis sit virtuosior is nobilior , re hoc propter adjunctionem ulterioris o nobilioris perfectionis scilicet anima
rationalis. Unde secundum hane explicationem facit. redditur ratio in nostra sententia , cur etsi humanitas in Christo careat propria personalitate , non tamen careat ulla persectione : quod sic explicat idem Doctor quaestione citata articulo L. ad L. Personalitas in tantum pertinet ad dignitatem alicuius rei er perfectionem , in quantum ad dignitatem rei perfectionem ejus pertinet,
quod per se existat, i quod in nomine persona intelligitur. ) Dignius autem est ulicui , quod exsat in aliquo se digniori . quam quod exi-sAEt per L. ct ideo ex hoc ipso humana naia
367쪽
tara dignior est in Christo. quam in nobis : quod in nobis par Is exflens propriam pers
nalitatem habet , in Christo autem exsit in persona Verbi, Sicut etiam esse completivum species pertinet ad dignitatem forma ; tamen sitivum nobilius est in homine propter coniunctionem ad nobiliorem formam completivam, quam sit in bruto niam ii. in quo s formn completisa. At in sententia Modistarum diffieith concipitur quomodo humanitas Christi non sit in statu ali quomodo viole xo , cum aliqua persectione sibi naturali ea-reat , nimurum subsistentia modali. Sicut enim anima separata , etsi Deo per beatitudinem uniatur , est tamen in statu aliquo modo vi dento , quando non unitur corpori, i ut diximus in Moralibus disputatione de Beatitudine: ita quamvis humanitas Christi Verbo divino uniatur ue est tamen in statu aliquomodo violento, si careat aliqua perfectione sibi
- Suppositum ergo realiter nihil est aliud quam substantia Prout est ultimo completa, .leu prout est separata a digniori, seu prout est in se & non in alio. Hinc sanctus Thomas L. Parte quaest. 2'. articulo I. ad 1. sie
ribit. Per hoc quod addiι- supple in desi-
mittane personae supra allata ex Boetio j indi- idua ,'excluditur a persona ratio Usumptibilis: .humano enim natura in Christo non est persona.
quia est Ulumpta a digniori , scilicet a Drbo
Dei. meet diserte nostram sententiam Theodorezus , apud quem Haereticus inquit: Aliud
368쪽
est substantia , & aliud hypostafis. orthodoxus respondet , Aliud 8c aliud , non tanquam res alia & alia , sed tanquam aliud significet hypostasiis, & aliud substantia ; sicut granum frumenti dicitur & semen & fructus, non tanquam res alia & alia , aliud vero significae semen & aliud fructas i quoniam semen quidem est futurae agriculturae semen ; fructus vero praeteritae agrica Iturae fructus. Objicies. Si eo praeei se substantia perderet suam subsistentiam quo aniretur alteri nobi- Iimi , sequeretur antiquos Patres non debui se tantum laborare, ut conu incerent Nestorium duas admittentem in Christo personas ι quia facile fuisset iis probare naturam Eumanam Christi propria carere subsistentia & personaia litate, eo quod sit unita nobiliori , puta Velia' bo divino. Distinguo. Si Nestorius admisisset unionem substantialem inter humanitatem &Verbum divinum, concedo : si admisisset tantum unionem accidentalem, nego e At admittebat unionem tantam accidentalem, ut
colligitur ex sancto Thoma 3. parte quaest. R. art. 6. Aia mero fuit ha-
rantium personas o pssuerunt euim aliam esse
personam filii Dei, O 'filii hominis , quas diacebaut sibi inυicem esse unitas. Primo quidem secundum inhabιtationem in quam m'scuia
habitaυii in illo hamine sicutis templo: Secundo per unitatem efetus , inquantum sicilicet voluntri illius hominis essemper conformis voluntati Verbi Dei et Tertio
369쪽
seeundum Ορerationem , prout scilicet dicebane hominem illum , esse Verba Dei instrumentum Luarto . secundum dignitatem honoris , prout omnis honor qui exhibetur filio Dei, coexhibe: tur filio hominis propter conjunctionem ad Alium Dei: Quinto, secundum aquivocationem, id esscommunicationem nominum, prout scilicet disimus illum hominem esse Deum is filium Dei, Manifestum est autem sos omnes modos accidentalem unionem importare. Hactenus sanctus Thomas. Tota ergo lis inter Nestorianos Morthodoxos erat , utrum humanitas esset unita substantialiter Verbo divino, vel accidentaliter tantum : Unde refert ibidem sanctus Thomas , quod in quinta Synodo dicitur contra Nestorium , quod sancta Dei Ecclesia unionem Verbi divini ad carnem secundum Compositionem confitetur , quod est secundum subsistentiam.
De assectionibus Suppositi, ct subsistentia.
ia Suppositum est veluti quoddam to
tum seu completum ; ideo de eo. haec vulgo circumferuntur axiomata. Denominationes sunt suppositorum, Actiones sunt suppositorum, Passiones sunt suppositorum, Praemia & supplicia sunt suppositorum. Variae hic quaestio es proponi solent a Philosophis , sed quae in nostra sententia longe
370쪽
sacilius solvuntur , quam in sententia Modiastarum, ut deinceps patebit. Quaeritur primo , utrum eaJem numero
natura possit simul subsistet e pluribus subsistentiis 3 Respondeo primo , naturam divinam de sacto subsistere tribus subfistentiis in tribus personis divinis , Suod caro ct savias non ν elamit nobis, sedsolus Pater qui in eoelis est, teste Christo Domi no , Matthaei c. I 6. Re spondeo se eundo , naturam divinam non posse subsistere propria simul de aliena subsi- Mentia, quia ut subsisteret aliena subsistentia, deberet ab aliqua creatura ulterius compleri : Atqui implicat naturam divinam complari ab ulla creatura 3 creatura enim se habet ad Deum, sicut panctum ad lineam , ut supra diximus : Et ratio est quia substantia divina infinitὰ perfecta est in omni genere 3 quod autem infinite persectum estJn omni genere , ulterius perfici nequit. Hinc sanctuu Thomas 3. pari. quaest. 3. art. I. ad i. Cum
persion adisina sit in inita, non potest eis ri ad- .itist , i supple persectionis. J
Respondeo tertio , naturam ereatam non
posse subsistere pluribus subsistentiis propriis, quia subsistentia creata nihil est altu quam
ipsa. natura creata , prout est seorsim exi-
Respondeo quarto, naturam ereatam posse
divinitus simul subsistere pluribus subsistentiis alienis ; quia poterat eadem humanitas simul assumi hypostatice a tribus personis sinctis sinue Trinitatis;quo in casa fuisset sub-
