장음표시 사용
371쪽
sistens tribus subsistentiis alienis. Porrὁ in tali hypothesi non fuissent tres homines , sed unicas homo ; sicut tres personae divinae non iunt tres Dii r Et ratio est quia ad multiplicationem concreti substanti vi requiritur multi, plicatio formae, & suppositi.
Respondeo quinto, eandem naturam creatam in pluribus locis existentem posse in uno loco subsistere propria subsistentia, in alio vero aliena r nihil enim implicat absolute humanitatem Christi quae in eoelo est unita hypostaticὰ Verbo divino, alibi divinitus reproductam Verbo divino hypostaticὶ non inlisi. Sicut enim fieri potuit absolutὸ, ut humaniras diversis temporibus foret unita , dc non foret unita Verbo divino quod nunquam tamen contigit ; ὶ ita absolute non implicae eandem humanitatem reproductam in diversis locis , in uno uniri hypostatice Verbo ili vino,
in alio vero non uniri. Respondeo denique, eandem naturam creatam non posse absolute simul subsistere subsistentia propria & alienat quia ut subsisteret propria subsistentia , deberet esse separata aqualibet alia substantia : ut subsisteret vero aliena subsistentia , deberet esse substantialiter unua alteri substantiae r Atqui repugnat eandem naturam simul esse unitam, & non esse unitam alteri: Ergo repugnat eandem naturam simul subsistere subsistentia propria &.liena. Quaeritur secundo, utrum substantia esse nisti aliter completa carere possit omni subsistentia , tum propria, tum aliena
372쪽
Respondeo contradictorium esse, quia quae- Iibet substantia essentialiter completa , vel est alteri unita, vel non : Si primam, subsistit aliena subsistentia : si secundum, subsistit propria subsistentia : Ergo quaelibet natura integra necessario subsistit propria subsistentia
vel aliena. Quaeritur tertio , utrum sicut stipposita divina possunt terminare alienas naturas ; ita pota sint supposita creata terminare quoque alienas
Respondeo minime e quia scilicet cum divinis suppositum infinitum sit , suam perpetuo retinet personalitatem, nCc ullius tanquam
naturae societate illa exui potest ; ed quod quicunque ad illud quarumcunque de quomodocumque naturam creatarum concursus fieret, non evaderet substantialiter perfectius ;sed alias , quae ipsi unirentur naturas , seu communicatione redderet substantialiter perseetiores; ideo earum omni uin absorberet subsistentias sua penitus illaes4 : Quamobrem ob contrariam rationem , suppositum/ creatum alias naturas propriὰ assumere & terminare nequit ; quia cum sit finitum , ex ejus cum alio conjunctione fit aliquid substantialiter melius, proindeque propriam amittit subsistentiam ε, & cx illa unione tertia exurgit hypostasis, ut patet in conjunctione homogeneorum. Haec responsio colligitur ex sancto Thooma , qai 3. Parr. quaest. 3. art. I. ad i. sic scribit: Noe out m est proprium diminapersonae, pro-μer ejm infinitatem, ut fiat in ea concurse naturalium. . . secundam subnotiam.
373쪽
Quaeritur ultimo, utrum divinitus substantia polliet acta inhaerere , aut accidens actu subsistere' mRespondeo negative 3 quia de ratione subiastantiae est ut sit incommunicabilis alteri tanquam subjecto inhaesionis 3 de ratione autem accidentis , ut sit communicabile alteri tanquam subjecto inhaesionis ; rationes autem essentiales rerum sunt immutabiles. Dices. Aceldentia Eucharistica subsistunt. Distinguo. Subsistunt negative, hoc est actu non inhaerent, concedo : subsistunt positivὰ, hoc est habent positivam firmitatem Iubstan-rix , nego : Quippe ad subsistentiam propri Edictam quatuor requiruntur incommunicabilitates, ut diximus cap. I. quarum prima αCaeterarum basis , est incommunicabilitas subjecto inhaesionis , quae nequidem divinitus competere potest accidenti.
. . CAPUT ULTI MUM. De Dissione Subsistentia.
SUbsistentia dividitur in subsistentiam per
sonalem seu personalitatem & subsistentiam specificὰ sumptam. Personalitas est subsistentia naturae intellectualis ; quae proinde locum tantum habet in Deo, Angelis & Hominibus.
Subsistentia vero seu supposita litas specifice
sumpta , est subsistentia cujustibet substantiae intellectus expertis : v. g. lapidis aut plantaee.
374쪽
Nimirum nomen generis aliquando sumitur specificὰ pro ignobiliori specie : Sic nomen Angeli, quod est nomen genetis , specifice sumitur pio infimo Angelorum ordine , nomen animalis specifice sumitur pro bruto : nomen negationis specifice sumitur pro carentia formae in subjecto inepto. Modistae dividunt etiam subsistentiam in totalem & partialem , admittuntque substantias completas subsistere per subsistentias totales 3 incompletas vero , v. g. Animas separatas , per subsistentias partiales. Sed prosecto pugnantia loquuntur , nam eum subsistentia in suo conceptu dicat integritatem quandam , tam repugnat quandam lubsistentiam esse partialem , quam totum esse partem. Hinc sanctus Thomas I. pari. quaest.29. art. I. ad 2. sic habet : Nomine hypostasii, mel substantia prima excluditur ratio 1miversaliso partis ue nou enim dicimus quod homo communis sit hypostasis , neque etiam quod manus i cumst ρ ri. Et 3. pari. quaest. 2. articulo 2. ad 3- sic loquitur ; Sciendum est tamen quod non quodlibet indiυiduum in genere substantia , etiam in rationali natura , t habet rationem persona 3 scd solum illud quod per se existit ; non autem illud quod existit in alio perfeAtori : U3de m nus Socratis , quamυis sit quoddam indivia D m , non tamen est persona , quia non per se
exigiit , sed in quodam perseotiori ; scilicet in suo ,toto : Et hoe etiam potest significari in hoc, quod persona dieituν subbantia inimi a ; nournim manus es substantia completa , Ρή par substantia.
375쪽
opponunt. Anima separata est substantia: Ergo eis Ens per se subsistens : Ergo propriam habet subsistentiam. Distinguo antecedens. Anima separata est substantia incompleta , concedo: Completa, nego:Unde non tam est substantia, quam parvsubstantiae. Distinguo consequens : Anima separata est Ens per se subsistens , hoe est non inhaerens, concedo:hoc est Ens ultimath completum & incommunicabile alteri tanquam supposito,nego.Distinguo subsumptum. Anima separata habet subsistentiam latissime sumptam , pro incommunicabilitate alteri tanquam subjecto inhaesionis , concedo e proprie sumptam, prout dat incommunicabilitatem alteri tanquam supposito , nego. Hi ne sanctus Thonos I. parte quaeli. 2'. arr. I. agge scribit: A-ima est pars humana speciersirio licet sit sparata , quia tamen retinet -- turam unibilitatis , non potes dici substanesta imdividuo , qua non est hypop. sis, uri substantia
primm , sicut nec manus , nes quac que alia partium hominis , ct sic non competit ei nequed Mitio persona, neque nomen.
DE Deo ut agens est , diximus Tractatu AeCausis , agendo de Causa prima : hic disse reudum de Deo, ut Ens est. Verum
376쪽
Deus ut ens est, considerari potest dupli ei-ter : scilicet ut trinus , & ut unus. Prior consideratio est penitus Theologica , nam i ut ait ipse Christus Matthaei c. H. Nemo novit Filium , nisi Pater , neque Patrem quis noυit, nisi Filius , is cui voluerit Filius revelare. Posterior consideratio & Theologorum est in tra statu de Attributis , & Philosophornm in Metaphysica; cum hoc tamen discrimine , quod Theologi Deum considerent prout ex Te elatis cognosci potest: Philosophi vero eum speculentui prout lumine naturali porest innotescere : Quo sensu nos hic de Deo ex professo dicemus; vana enim est Philosophia, nisi per ea quae facta sunt ad invisibilia Dei cognoscenda assurgati mani sunt omnes homines sinquit Sapiens Sap. cap. I 3.ὶ ira quibus non subulscientia Dei, ct de his , qua midentur bona
non potuerunt intεlligere eum qui si neque operi- bus attendentes , agnoverunt quis esset μrtifex.
Hinc ipse aut hor libri de mundo , quamvis Ethnicus cap. 6. dicit impium fore si Philosophi qui de mundo agunt, ipsum supremum
mundi principςm praeterirent. πλυμμελες γορο
physica vocatur ab Aristotele Theologia.
377쪽
De nomine , notione , is ex flentid Der. DEus sic dicitur vel a Graeco nomine τε quod timorem significat ; sive quia timore impulsi homines primo Deum agnoverunta secundum illud Statii Papinii.
Primus in orbe Deos fecit timor. Sive quia Deus utpote justus & potens, est abh'minibus , utpote peccatoribus , timenduS. Hinc illud Psalmi cxi. Beatus vir qui timet Dominum. Vel α πὲ τ ριν, a 'currendo , quia primi Ethnici astra cursoria seu erratica colebant pro diis, ut habetur Sapientiae loco cit. Cui Etymologiae suffragatur Plato in Craiylo. Vel του - , a speculando , quia Deus perpetuo intelligit actu , ut docet ipse Philosophus l. Ιχ. Metaph.c.7. unde etiam
forsan a Graecis Vocatur. Θεοι.
Vocatur etiam non tantum in Scripturis Exodi c. 3. & Sap. c. I . ; sed etiam a
Platone in Phaedone ste-τὲον, qui est ipsum seu existens ; quia solus est existens Per essentiam, ut postea patebit, Et hoc nommen est maximε proprium , quod habeamus de Deo , idemque est ae illud Hebraicum Iova De Jehosa , quod sancti Patres tetra-
grammaton vocant, qui apud Hebraeos quantuor tantum constat litteris , teste Clemente
Alexandrino libro quinto Stromatum. Quod nomen Olim tantae venerationi fuir apud Iu
378쪽
daeos , ut soli Summo Sacerdotia ceret illia
Deus concipitur ut Ens a se . , Ens independens, Ens non factum, Ens absolute necessarium , Ens entium.
Tres sunt modi seu viae, quibus naturaliter possumus cognoscere Deum, aut aliquid de eo, ex Divo Thoma prima parte quaest. m. a ei culo in. in corpore: quaest. I 3. art. I. in cor pore , art. 8. ad secuRtam , &art. Io. ad quintum t sci Iicet via remotionis seu negative ι removendo a Deo , ea quae quamdam imperfectionem seu finitudinem importante Ut cum dicimus Deum esse indepenaentem , infinitum , immutabilem . m. Via causalitatis seu positive ; cognoscendo Deum per creaturas,' quae quia ducunt ad cognitionem creatoris, vocantur in Scripturis viae Dei : Hinc Behemoth dicitur Iob, cap. o. Prinestum v arum Dei. Via eminentiae, seu superlative; jadia Canta Deam utpote primam, universalissi Inam, & aequivocam creaturarum omnium ausam, cunnes persectiones, quae in creaturis
dispersae sunt ., in se nobiliori& eminent ii modo complecti, secundum illud sancti Di nysii sunti stersari inferioribus, sunt unM.
- insuperioribus. U ...' Quod existat Deus , & fide textum est , α
eommuni omnium gentium consensu comprobatum ; nulla enim gens est tam barbara quae numen aliquod non Vereatur. Aῶν πιF λὲγ. 30 παυ- ω κώεν ta Sta ara παν- νου διὰ Sia, Antiquis di omnibus hominibus
379쪽
maioribus traditus est sermo , quod omnia ex Deo, & per Deum subsistant. Ex lib. de Mundo capite sexto. Quaeritur autem hic , utrum ratione naturali posset demonstrari existentia Dei di Non quidem a priori & propter quid ; quia talis demonstratio est per causas , Prima aurem causa non habet causas , alioqui non esset prima causa: Sed quomodocunque seu demonstratione quia ' sive per creaturas seu effectus , sive alio quovis argumento convincente.
Demonstrari potest Existentia DeLPRobatur primo ex seripturis , Psalm. Ig.
εἰ i enarrant gloriam Dei. Sapientiae I 3. ubi Sapiens paulo post verba in praefatione hujus disputationis laudata subdit: A magnia ruine enim speciei is creatura cognoscibiliter poterit creator horum videri. Isaiae c. o. Levate in excessum oeulos vestros , o videte quis σε mit hac. Romanorum capite primo : ovi bilia enim ipsius a creatura mundι, per eμ qua facta sunt intellecta conspiciuntur , sempiterna quoque eius virtusodivinitas S ita ut sint inericusabiles. Probatur secundo ratione. Existentia cauta demonstrari potest per effectum ab ea essentialiter dependentem sic existentia animae demonstrari potest per operationes vitales ;cum ejus sit actus , cujus potentia , ex T. cap. libri de somno & vigilia r Atqui omnis creatura essendialiter pendet a Deo a ut Pro
380쪽
batum est agendo de causa prima et Ergo existentia Dei demonstrari potest per creaturas. Haec probatio colligitur ex cap. 6. libri de
Objicies r. Atticulus fidei non potest demonstrari : Atqui est articulus fidei Deum esse: Ergo non potest demonstrari. Transeat major, quae jure negari posset , tum quia actus fidei & scientiae possunt esse simul in eodem intellectu per diversa media, ut probatum est secunda parte Logicae : Tum quia , etsi id verum non esset, nihil tamen prohiberet illud , quod secundumine demonstrabile es oscibile, accipi ab aliquo ut eredibile, qui demonstrationem non rapit, ex sancto Thomet I. parte quaest. 2. articulo 2. ad primum; quo in easu quod est objectum fidei secundum se, posset alicui demonstrari, qui fidem non ha
Distinguo minorem : Atqui est articulus fidei , Deum esse authorem gratiae & gloriae, concedo : Deum esse aut horem naturae, nego Nam ut docte seribit sanctus Thomas, loco citato in Deum esse ,& alia hujusmodi , quae per rationem naturalem nota possunt esse de Deo , ut dicitui Rom. c. I. non sunt articuli fidei, sed praeambula ad articulos , sic enim fides praesupponit cognitionem naturalem, sicut gratia naturam , & ut persectio perfe- ctibile. Objicies seeundo. Quod naturaliter demonstratur , clare cognoscitur naturaliter ;demonstratio enim est syllogismus evidens :Atqui existeutia Dei non potest naturaliter claru