Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ve Deo. 333

elarὸ eognosci - alioqui naturaliter ejus e sentia clare cognosceretur , cum e sientia &existentia in Deo maxime identificentur : Ergo existentia Dei non potest naturaliter de

monstrari. . -

Distinguρ minorem. Existentia Dei non potest naturaliter clare coεnosci quoad quaestionem quid sit, concedo: quoad quaestionem an si nego. Tam enim clarὰ cognoscitur Deus & essentia ejus quoad existentiam, ut sint inexcusabilas , qui Deum negant, ex I. capite Epistolae ad Romanos. Objicies tertio. Medium demonstrationis debet esse necessalium : Atqui creatura non est necessaria i Ergo non potest esse medium

demonstrandae existentiae divinae.' Distinguo majorem. Medium demonstrationis debet esse necessaIlum, necessitate connexionis cum re demonstrata , concedo i Necessitate entitatis , nego : At creaturae habent necessariam connexionem cum existentia divina; quia bene sequitur quod si sint quaedam entia facta, sit etiam Ens non factum; Si cuti bene sequitur quod si sit capacitas scientiae in aliquo animali, in eo quoque sit

rationalitas Itaque hic quaedam sunt afferendae demonstrationes de existentia Dei. Variae afferuntur a variis aut horibus. Nos tres selegit , quas duximus magis convincente S. Primam ex cap. 13. Sapientiae , & Isaiae o. eitatis.

Secundam ex S. Τhomti, I. d. quaest.2. art. 3. Tertiam & ultimam ex authore recentiore

nomine DES CARTES,

382쪽

31 Aristotelis Metap hysicam,

Prima demonstratio. OMnis proportio opus est alicujus intelligentis ; summa proportio, summi intelligentis. Nullus persuadere sibi possit Iliadem Homeri v. g. aut AEneidem Virgilii non esse compositam ab aliquo ingenioso Poeta ;sed casu & fortuito quodam litterarum & vocabulorum concursu coaluisse: Atqui in universo maxima est omnium partium proportio : Ergo universum , est opus alicujus maxime intelligentis. Illud tamen intelligens aliud non potest esse a Deo, cum praeter mundum nihil aliud sit quam Deus : Ergo datur

Secunda O maximὸ Philosophico

Demonstratio, DAtur ens non factum : Atqui ens non factum est Deus : Ergo datur Deus. Minor admittitur ab omnibus. Probatur maior. Ens absolute neeessarium est ens non factum ι quod enim factum est, necessarium tantum est ex hypothesi suae faetionis : ὶ Atqui datur ens absoluth necessaritim : Ergo datur non ens factum. Probatur minor. Vel datur ens absolutἡ necessarium s vel omnia entia sunt absoluta Contingentia ;ὶ namque ens absoluth necessarium 3c ens absolute concingens contradi toriam oppositionem involvunt: proindequz

inter illa nihil est medium: ὶ Atqui omnia

383쪽

De Deo. 3 s s

entia non sunt absolutὰ contingentia et Ergo datur ens absolute necessarium. Probatur minor. Si omnia entia essent absolute contingentia , possent absolute non esse : Contingens enim est , quod poteli esse vel non esse. Supponamus ergo non esse. Nam

ex Philosopho l. 8. Phys. c. s. Possibili posito mactu , ηihil sequitur abseurdi. Hac facta hypothesi , omnia essent possibilia simul& impossibilia , quod est contradictorium. Omnia essent possibilia , quia ex hypothesi sunt contingentia ; omne autem contingens , possibile est : essent vero impossibilia, quia non possent reduci ad esse ; namque si possent reduci adesse, vel possent a. seipsis , vel ab alio ente; non a seipsis., quia eontradi ctionem implicat aliquid non intuens , sibi darς esse, ut probatum est disputatione de cauim in communi c. 3. non etiam ab alio ente, qui hrpothesi nullum foret aliud ens : Ergo omnia forent simul possibilia & impossibilia , quod ratio ἀcinium fundatur in Aristotele l. Ιχ. Metaph. c. 6. ubi sic habet : -δε τψ-το δω/α

Objicies. Potest aliquis Atheus sibi persu

dere mundum esse ab aeterno , sicut Aristote-Ies & plerique antiqui Philosophi putarunt :Atqui in illa hypothesi non posset ei demonstrati existentia Dei ; namque non posset ei demonstrari prima causa ; nam diceret unum effectum e sie factum ab alio, & alium ab alio& sic in infinitum : Ergo in illa hypothesi non posset ei demonstrari ot stentia Dei

384쪽

3 1 6 In Aristotelis Metui sicam,

namque non posset ei demonstrari prima causa , quin illi demonstraretur primus effectus. Atqui illi Atheo non posset demonstrari primus effectus , cum in serie infinita nullum sit initium: Ergo illi non posset demonstrari prima causa.

Nego minorem, & probationem ejus ; ad cujus confirmationem, transeat antecedens, quod falsum est de corporibus coelestibus. Nam nullus Atheus dicere potest a quonam producta sint corpora coelestia, coeli scilicet,&0dera, V. g. Sol, Luna, &c. secundum textum Isaiae citatum. Nego consequentiam3Nam vel ille Atheus admittet aliquod ens non factum, sicque convictus erit e vel dicet omnia facta esse. Si dixerit omnia esse facta, inferetur adversus illum omnia esse absolute contingentia ; quandoquidem omnia existunt tantum ex hypothesi suae factionis. Quod si omnia fune absolute contingentia , omnia possunt absolute non esse ; si autem omnia non essent, forent simul possibilia & impossibilia , ut de-

, monstratum est. Ad ultimam confirmationem, distinguo majorem. Non posset illi demonstrari prima causa intrinseca collectioni effectuum , quin ei demonstraretur primus effectus , concedo : non posset ei demonstrari prima causa extrinseca collectioni effectuum, quin ei demonstraretur primus effectus, nego. Nam prima causa extrinseca collectioni esse-ctuum seu entium factorum demonstrari potest per ipsam collectionem , ut in superiori demonstratione ostensumest.

385쪽

De Deo.

Tistia Demonstratio.

OUod est de conceptu alicujus rei non potest ab ea separari, v. g. quia habere tres angulos est de conceptu trianguli, habere tres angulos non potest a triangulo separari: Atqui existentia actualis absoluta est de conceptu Dei ; non magis enim potest aliquis concipere Deum sine existentia actuali & absoluta, quam triangulum sine tribus angulis : etenim pete etiam ab Atheo quid neget , dum negat Deum esse, respondebit se negare ens essentialiter existens : Ergo existentia Dei non potest a Deo separari. Nec dicas, quod et si habere tres angulos sede conceptu trianguli , nihilominus' non sequatur quod existat triangulus habens tres angulos : sed tantum, quod si existat triano u-las, habet tres angulos : & proinde a pari, et fi habere existentiam absolutam sit de conceptu Dei ; nihilominus non sequatur quod existat Deus habens existentiam absolutam, sed tantum quod si exi stat Deus , habeat existentiam absolutam. Nam magna est disparitas ; non enim est de concepta trianguli actu habere tres angulos absolute ; sed tantum ex hypothesi quod existat : At vero est de conceptu Dei actu habere absolutὰ existentiam : Deus enim aliter concipi non potest etiam a suis impugnatoribus, quam ens absolute existens. Quaeritur jam utrum illa propositio , Deus

est, fit per se nota. Cui quaestioni ut fiat satis,

386쪽

318 Di Aristotelis Metaph sicam,

Repetendum est ex secundo capite disputationis de demonstratione, in sine secundae conditionis, propositionem aliquam posse esse per se notam dupliciter. Primo quoad se, quando nimirum praedicatum est de essentia subjecti ; quomodo haec propo sit io , Homo est rationalis est per se nota. Secundo quoad noS , quando ita innotescit perceptis terminis , ut a nemine negari possit animo S quomodo haec

propositio , Ignis est calidus, est per se nota. His positis,

Rei pondeo primo , praedictam propositionem esse per se notam quoad se ; quia ejus praedicatum est de essentia subjecti, ut sequenti 'capite patebit. Respondeo secundo. Praefatam propositionem non esse per se notam , quoad nos. Quia negatur a sceleratis quibusdam Atheis, secundum illud Psal. 11. Dixit insipiens in corde suo Non est De M.

CAPUT SEC UN DUM.

De Essentia Dei. CVm Deus sit primum ens , prὲmum movens , & prima causa, non habet causas et quare hic dicendum est de ejus essentia, quae est instar formae cu jusdam metaphysicae. Deus considerari potest dupliciter. Primbprout in se est a parte rei : Secundo prout a nobis concipitur per analogiam ad essentias

creaturaIum.

387쪽

Conveniunt omnes Deum , prout est a parte rei, essentialiter & indivisibiliter perfectiones omnes increatas includere , secundum

illud tritum, Ruidquid in Deo est , Deus est.

Verum

Quaeritur , quas perfectiones sormaliter inia' cludat in suo conceptu essentiali praecise sum pto, prout concipitur ut fons & radix suarum proprietatum & attributorum. Constat apud omnes Deum , prout a nobis concipitur, constare vel genere & differentias ut apud nos , qui Deum verum esse speciem substantiae categoricae propugnavimus in

praedicamentis ; l vel saltem veluti genere&veluti differentia ut apud illos qui defendunt ens esse analogum respectu Dei & creaturae 3 ὶ quia in Deo duo ratione distingui possunt, scilicet aliquid commune, saltem analogice , puta quod sit ens ; & aliquid speciale, quo a caeteris differt. V autem cognoscantur illi in Deo gradus,

ob servandum est , Deum sumi posse dupliaciter. Primo late prout est ens increatum& condistinguitur a solis creaturis: Secundo stricte & formaliter pro essentia divina praecise sumpta , prout opponitur non creaturis modo , sed etiam artributis & personis divini S. Certum est primo , gradus veluti genericos Dei sumpti pro ente increaro esse Ens, substantiam , spiritum ; quia scilicet haec omnia illi communia sunt cum quibusdam creaturis Certum est secundo, gradum genericum Dei

stricte & soamaliter sumpti , este ens sub-

388쪽

stantiale, spirituale ; quia scilicet illum habet

communem cum attributis & personis divinis& cum quibusdam creaturis. Difficultas ergo tantum est de differentia aut veluti differentia Dei. De qua quatuor sunt sententiae. Prima est disserentiam Dei consistere in independentia, prout habet negationem essendi ab alio tanquam a causa. Secunda est differentiam Dei consistere in astitate. Tertia est, disserentiam Dei consistere in summa actualitate. Ultima est , di ferentiam Dei consistere in intellectione

actuali per essentiam. Antequam meam mentem aperiam ,

Moneo primo , Aseitatem posse sumi duobus modis. Primo late pro existentia conno- tante tantum negationem essendi ab alio tanquam a causa ; quo sensu confunditur cum indepecidentia. Secundo stricte , pro existen-

ria , prout connotat non tantum negationem '

essendi ab alio tanquam a causa , sed etiam tanquam a principio reali, & tanquam a radice virtuali: quo sensu neque Filius & Spiritus Sanctus ut sic , sunt a se , cum sint ab alio , puta Filius a Patre , & Spiritus Sanctus a Patre, & Filio, tanquam a principio reali; neque attributa proprietativa Dei sunt a se, cum sint ab essentia divina tanquam a radice

quadam virtuali. Moneo secundo , summam actualitatem sumi etiam dupliciter. Primo pro existentia non accepta a causa ; quo sensu confunditur cum independentia. Secundo . pro existentia neque accepta a causa , neque a principio reali,

389쪽

De Deo. 36r '

reali, neque a radice virtuali: quo sensu confunditur cum astitate stricte sumpta, proindeque sententia quae reponit differentiam Dei in summa actualitate , necessario coincidit cum prima vel secunda sententia. His praemissis, sit

Disserentia Dei sumpti pro ente iscreato consistit in indepenkentia. PRobatur. In eo consistit differentia Entis creati ut sic , quod per se primo constituit ens increatum in este entis increati , illudque per se primo distinguit ab Ente creato : Atqui dependentia est ejasmodi : Ergo,

Confirmatur. Disserentia entis creati ut sieest dependentia, seu existentia accepta ab alio tanquam a causa : Ergo a contrario, dissereniaria entis increati ut sic , est independentia seu existentia non accepta ab alio tanquam a causa: oppositarum enim specierum oppositae sunt differentiae,

Disserentia est entia dimina stricte sumpta non eoobiit in independentia.

PRobatur. Differentia non debet competere alteri ab eo cujus est differentia ; Atqui independentia convenit alteri quam es

390쪽

D Aristotelia Metaphsicam,

sentiae divinae, stricte & formaliter sumptae; nimirum attributis & personis divinis, qui scilicet non sunt ab alio tanquam a causa ;Ergo non est differentia essentiae divinae stricte sumptae.

Exsιnita est de eonceptu essentia divina. PRobatur. Quidquid est in re aliqua, vel est

de ejus conceptu , vel venit ab ejus essentia , vel ab extrinseco : Atqui existentia Dei

non potest venire ab ejus estentia , ni hi l enim poteli esse sibi causa e siandi : alioquin esset

prius , quam .esset Neque etiam potest veniae ab extrinseco, alioquin Deus non esset primum Ens : Ergo ex i stentia est de conceptu essentiae divinae. Haec demonstratio desumitur ex fancto Thoma I. pari. quaest. 3. articulo A. Ex hac conclusione sequitur existentiam, vel se tenere ex parte genetis, vel ex parte di ferentiae Dei. Magna restat controversia inter sectatores SuariS , & caeteros, ex utra parte Letendat 3 Sectatores SuariS, qui reponunt differentiam Dei in intellectione actuali , putant existentiam Dei se tenere eae parte generi S e Caeteri putant se tenere ex parte differentiae 3 cum quibus sit, contra Suarem,

SEARCH

MENU NAVIGATION