Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

De Deo. 373

Probatur tertio. Si essent duo Dii, alter eorum non esset Deus, Consequens implicat 1ii terminis : Ergo implicat esse duos Deos. Probatur sequela majoris. Deus debet conistinere omnes perfectiones , iit satis patet , &postea probabitur : Atqui si essent duo Dii,

alter non contineret omnes perfectiones, cum non contineret digerentiam alterius: Ergo si essent duo Dii, alter eorum non esset Deus. Simili fere ratiocinio utitur S. Thomas I, parte , quaest. H. art. 3. his verbis. Si ergo essent plures Dii, toporteret eos disserre : aliquid ergo conveniret uni , 'quod non alteri r Et sic

ille in quo esset priυatio , non esset simpliciter perfectus ; si autem hoc esset , persectio ulteri eorum deesset. ImpossibiIe es ergo esse plurea

Probatur ultimo. Si essent multi Dii , non esset potior iratio cur essent in uno numero, quam in alio. Si enim sint duo , cur non decem & si decem, cur non mille unde Ethniei ubi semel pluralitatem Deorum admiserunt , tam stupendum eorum chaos induxerunt,ut Romani triginta millia Deorum, α inter eos trecentos Ioves admiserint : teste Giraldo Ferrariensi, syntagamate primo. Nec dicas , omnia illa argumenta militare quoque . ad versus pluralitatem Personyrum divinarum , nam fAd primum argumentum , respondeo Patrem Divinum ur sic , non esse maxime ens in omni genere , sed tantum in ratione Patris: proindeque non esse maxime unum

in ratione personae simpliciter , sed tantum

402쪽

in ratione talis personae , puta Patri S: quost etiam ut impossibiles sint plures Patres Divini. Ad secundam respondeo, unam personam divinam non posse velle impedire aliam ab agendo , cum tres personae unicam .habeant numero naturam , unicam quoque habeant α voluntatem & potentiam. Hinc illud effatum : Opera Trinitatis ad extra sunt in-

Ad tertium respondeo ; unam personam continere differentiam personalem alterius eminenter ratione Naturae divinae , quae est radix virtualis omnium Personalitatum. Hoc autem dici non posset de uno Deo respectu alterius ; nam cum no a esset productivus alterius , non pollet illius differentiam eminenter continere. Ad ultimum respondeo , determinatum esse numerum Personarum Divinarum: nam necessarici debet esse una improducta ; illa autem cum duas habeat tantum potentias immanenter affluas , intellestum scilicet &Voluntatem', quarum unaquaeque exhauritur per unicum terminum utpote infinitum ; duas tantum personas producere potest , proinde- qtie tres tantum possibiles sunt personae Di,

vinae.

PARAGRAPHUS POSTERIOR. De Modis sperialibus Dei. Modi intrinseci Deo speciales sunt illi

qui ita competunt Deo, ut non pos-

403쪽

De Deo. 37s

sint eommunieari creaturis : Et novem sunt, nimirum simplicitas , perfectio, infinitas, immutabilitas, immensitas, aeternitas, invisibilitas , incomprehensibilitas , & ineffabilitas ιde quibus , ut dicamus ordinatius hunc Parais graphum titulis quibusdam distinguemus.

PUNCTUM PRIMUM.

De Simplicitate Dei.

SImplicitas definitur, negatio compositio

Compositio definitur, plurium distinctorum

Proindeque totuplex est fimplicitas , quo-tuplex compositio & distinctio : unde simplicitas alia est realis , quae est negatio compositionis realis ; alia rationis , quae est negatio compositionis mentalis. Quaeritur utrum Deus sit simplex vel compositus 3 Cui quaestioni priusquam fiat satis ;Notandum est , eodem modo philosophan dum esse in nostris principiis de distinctione attributorum divinorum4nter se & ab essentia divina, quomodo philosophati sumus in Logicis de distinctione graduum Metaphysicorum in eodem individuo : & proinde attributa divina inter se & a divinitate actualiter non differre , sed tantum virtualiter & ratione ratiocinata.

404쪽

3 6 In Aristotelis Metaphsicam,

PRIMA CONCLUSIO.

Deus est simplex realiter. PRobatur primo ex Scripturis , in quibus

passim attributa divina praedicantur de Deo in abstracto ; quod fieri non posset, si facerent compositionem realem cum essentia divina. Probatur secundo. inidquid compositum est realiter , posterius est realiter suis componentibus, & ab iis realiter pendet: Atqui Deus est primum ens, & ens independens et Ergo

Deus non est compositus realiter. Probatur tertio. Omne compositum realiter,

constat realiter potentia passiva , & actu: Αt- qui Deus non habet potentiam passiva' realem; quia potentia passiva realis includit perfectibilitatem realem ; perfectibilitas autem realis privationem persectionis , & proinde imperfectionem realem 3 Deus autem per C-tissimus est , ut sequenti puncto demonstra- bitur : Ergo Deus non est realiter composi

tus.

Ex hae conclusione sequitur, quod l. ultimi Physicorum cap. ultimo, dc l. Ia. Meta- physicorum cap. 7. demonstrat Philosophus, Deum esse realiter partium expertem , & proinde indivisibilem , Atque ideo omnino spiri,

talem. - - .

405쪽

De Deo. 377

In Deo est compositio rationis.

PRobatur primo. Ubi est aliquid commune , & aliquid speciale , ibi est compositio

rationis r Atqui in Deo est aliquid commune Cum creaturis , puta quod sivens ; & aliquid speciale , puta quod si a se : Ergo in Deo est

compositio rationis.

Probatur secundo. Ubi sunt plura ratione dist incta inter se unita , ibi est compositio rationis; compositio enim rationis est plurium ratione distinctorum unio: JAtqui in Deo sunt plura ratione distincta inter se unita 1 attributa enim divina inter se, & ab essentia divina distinguuntur virtualiter; & essentiae divinae uniuntur ratione : Ergo in Deo est compositio rationiS. . a

Distinguunt adversarii majorem. Ubi sunt plura ratione distincta inter se unita , ibi est , compositio rationis , si illorum unitorum unum habet rationem potentiae & perfectibilis , alterum rationem actus & perfectivi, concedunt: secus, negant : At inquiunt nihil est in Deo , quod habeat rationem potentiae M perfectibilis. Refelluntur. Essentia divina secundum modum nostrum concipiendi perficitur ab attributis : Ergo respectu illorum habet rationem perfectibilis secundum modum nostrum concipiendi. Nonne attributa divina 'vocantur perfectiones divinae Z Quare , nisi quia essentia div ilia ab illis Per mentem per-

406쪽

ficitur 3 Nonne admittunt adversarii Deum formaliter spectatum secundum suos gradus essentiales non includere formaliter justitiam , misericordiam & caeteras perfectiones attributales 3 Numquid illa attributa formaliter spectata sunt perfectiones quaedam, cum sint formaliter summae virtutes Dei quomodo ergo negabunt virtutes & perfectiones Dei secundum modum nostrum concipiendi Deum perficere 3 Quare scrupulosi sunt in verbis, cum rem admittant ZSed, inquiunt, perfectibilitas dicit imper- se istionem. Distinguo. Perfectibilitas privata aut privabilis actu, concedo: perfectibilitas mente

tantum praecisa ab actu , nego. e .

Objicies. Si daretur compositio rationis in Deo , Deus non esset simplicissimus. Distinguo. Deus non esset simplicissimus ,

Iatione , concedo : realiter , nego.

Instabis. Melius est esse simplicissimum

etiam ratione , quam realiter tantum. Nego. Simplicitas enim rationis arguit rem parum esse perfectam, quandoquidem res simplex ratione , a nostro iutellectu finito , unico conceptu exhauriri potest. , .

Urgebis. Sed nequidem Deus esset simpliacissimus realiter , esset enim compositus virtualiter : Ergo realiter , cdm compositio virtualis sit a parte rei. 'Nego subsumptum ε, ad cujus probationem, nego consequentiam.Valetne ista consequentia : Sol est calidus virtualiter : Ergo est ea-lidus realiter Neutiquam , imo valet ista i

407쪽

De Deo. 37'

sol est tantum calidus virtualiter : Ergo non est calidus realiter. Ita a pari, valet ista consequentia , Deus est tantum compositus virtualiter : Ergo non est compositus realiter; compositio enim virtualis non est compositio, sed fundamentum compositionis mentalis Ssicut calor virtualis non est calor, sed vis productiva caloriS.

PUNCTUM SECUNDUM.

De Perfectione Dei.

PFrfectum est eui nihil deest, ex sancto Tho

ma I. parte quaest. 4. art. I. vel quod est debitis omnibus numeris absolutum. Persectio est complementum quoddam, quidam actus, quaedam forma aut veluti forma.

CONCLUSIO.

Dem perfectissimus est. ES: ipsius Philosophi 6. cap. libri de mun

do ; ubi dicit Deum esse potentia sortissimum , pulchritudine formosissimum, vita in

mortalem , virtute optimum.

Prob t hanc conclusionem sanctus Thomas loco mox citato , hoc modo : Dem es primum principium , in gεnere causa efficientis : hoc oportet esse perfectissimum : sicut enim materia , in quantum hujusmodi, est inpotenti S ita agens , in quantum hujusmodi, est in uelu. Unde primum principium activum oportet maxime esse in Actu σ per con-

408쪽

sequens maxime perfectum : secundum hoe enim

dicitur aliquid esse perfectum, secundum qMod essin actu. Probatur secundo. Quod continet omnes

perfectiones possibiles , est perfectissimum tArqui Deus continet omnes perfectione spo

sibiles ; l quia omnes perfectiones possibiles

vel sunt increatae, vel creatae. Increatae in alio non possimi esse quam in Deo 3 creatas etiam continet , cum sit earum principalis causa effectrix ; causa autem principalis effectrix debeat continere perfectiones omnium suorum effectuum , cum nemo det quod non habet : Ergo Deus est perfectissimuri. Hoc ratiocinium colligitur ex Psal. ubi sic habetur di sui plantavit aurem, non a ...iet : is qui finxit oculum , non consideroi r Et eX Sapientiae cap. 13. ubi Sapiens ex persectionibus & virtutibus elementorum &si derum. sc argumentatur contra Ethnicos qui ea ut

Deos colebant : Quorum si stecie delectati, D in putavεν-t r fiant quanto his dominatoν ρrμm Jeciosior ; speciei enim generator hac omnia constituit si minutem is opera eo- istis , quoniam qui est illis. Et- 'ex sancto Dionysio cap. s. libri de divinis nominibus , ubi dicit de Deo : quod non qui/em hoco, hoc autem non est, sed omnia est ut omnium

Quae res quomodo Deus contineat Onines persectiones. Quod ut solvas , Nota perfectiones triplicis generis distingui a quibusdam Theologis : scilicet perfe-

409쪽

De Deo. 38 I

ctibnes simpliciter simplices , perfectiones simplices , & persectiones secundum quid. Perfectiones simpliciter simplices, definiuntur a sancto Damasceno , quae meliores sunt ipsae quam non ipsae in genere Entis , quatenus Ens est. Ab aliis , quae non dicunt repugnantiam cum ulla majori aut aequali perfe- ctione , ut libertas , justitia, &c. Perfectiones simplices sunt illae quae habent incompatibilitatem cum aequali , non autem cum majori perfectione , ut relatione S personales sanctissimce Trinitatis. Perfectiones secundum quid , sunt illae, quae habent incompatibilitatem cum majori perfectione ; ut rationalitas , quae habet incompatibilitatem cum infinita intellectivitate. Hae perfectiones dicuntur impurae ; su petiores, purae I primae, purissimae ; His potitis. Respondeo primo, Deum continere formali ter perfectiones simpliciter simplices ; quia

Deus eas continet eo modo quo continere debet ut sit perfectissimus t Atqui perfectiones simplicit ex simplices continere debet formaliter ut sit, perfectissimus , cum ex sancto Damasceno meliores sint ipsae quam non ipsae ei v. g. melius est ens aliquod esse cognoscens αvolenS formaliter, quam non esse : Ergo Deus . perfectiones simplicitet simplices continet formaliter Respondeo secundo , Deum perfectiones simplices continere formaliter , si spectetur

ut trinus est 3 quia pereas conmtuitur in esseti ini et continere autem tantum eminenter M

410쪽

381 In Aristotelis Metaphsicam,

radiealiter , si spectetur ut unus est e, quia ut unus praecise non est trinus, sed habet tantum radicem quandam virtualiter estu sivam trium personalitatum. Respondeo ultimo , Deum persectiones se- eundum quid continere eminenter ; quia cum sit earum causa princeps, eas continet vel formaliter vel eminenter : Atqui non continet formaliter, alioqui careret aliqua majori perfectione , cum perfectiones secundum quid dicant repugnantiam cum majori perfectione :

Ergo eas tantum continet eminenter.

PUNCTUM TERTIUM.

De Infinitate Deῖ. IN finitum est quod fine caret, proindeque infinitum in perfectione est illud quod nullos habet perfectionis limites. Infinitum , veteres describebant, Id cujus nihil est extia. Sed eos merito redarguit Aristoteles l. 3. Physicorum c. s. eo quod haec definitio non sit definitio infiniti ; sed definitio totius & perfecti et quapropter infinitum sie describit Philosophus ibidem. Infinitum est id cujus semper est aliquid extra ; vel id ex quo secundum quantitatem sumentibus semper aliud & aliud sumere

licet.

Infinitum dividitur primo, in infinitum absolut E seu in omni genere , quod omnes omnium rerum perfectiones continet: & in infinitum secundum quid, quod certi cujusdam

SEARCH

MENU NAVIGATION