장음표시 사용
411쪽
generis persectiones habet ianumeras ; ut si daretur linea infinita. Dividitur secundo , in infinitum categorematicum , & infinitum seia categorematicum. Infinitum categorematicum est illud quod de facto habet perfectiones infinitas ; vel innumeras partes aequales & non communi
Infinitum syncategor ematicum est illud quod potestate quidem persectiones vel pariates habet innumeras , ita ut tamen nunquam ultimum habere possit complementum. Uno verbo , illud est quod crescere vel decrescere potest sine ullo incrementi vel decrementi termino, unde melius indefinitum quam in
Infinitum illud triplex est : scilicet per additionem , quod semper crescere potest ab que termino , ut numerus : per detractionem, quod semper decrescere potest absque termino, ut magnitudo : & per successionem, quod potest successive habere plures di plures partes sine termino, ut Motus & Tempus , ut insinuat Philosophus loco c. .& undecima Metaph. libri cap.9.
PRobatur primδ ex Scripturi S. Pal. I 4. Magnus Dominus is laudabilis nimis, o magnitudinis eius non est finis, Baruch. c. 3. Magnus est oe non habet finem. Probatur secundo. Illud est absolute infi-
412쪽
nitum quod continet omnes omnino perfectiones : Atqui Deus continet omnes omnino persectiones, ex dictis puncto superiori: Ergo est absolute infinitus. Probatur tertio. Ens a se , infinitum est in omni genere perfectionis, ut docuimus capite superiori, in ultima probatione ultimae conclusionis: Atqui Deus est ens a se : Ergo infinitus est in omni genere perfectionis.
APPENDIX. Utrum possibile sit infinitum creatum Z SEquimur hic methodum S. Thomae qui
prima parte , postquam probavit Deum esse infinitum propter connexionem objectorum, quaerit utrum possibiles sint creaturae infinitae. Certum est primo , impossibilem esse creaturam infinitam in omni genere ; qaia, Ve Iilla creatura su peraretur a Deo, vel non. Si superaretur , non esset infinita in omni genere , quia non contineret perfectiones quibus superaretux : Si non superaretur a Deo, iam non esset crea rura , sed Deus, quia aeque esset independens ac Deus ipse.
Ex quo sequitur , impossibilem esse creaturam infinitam in essentia ; quia essenxia genus est generalissimum , & proinde si daretur creatura infinita in essentia , daretur creatura infinita in omni genere; impossibile est enim aliquid esse infinitum in aliquo genere , quod non sit infinitum in speciebus ejus. v. g.impossibile est aliquid esse infinitum iu
413쪽
De Deo. in genere magnitudinis, quod non sit infinite
longum, V. g. latum, & profundum. Ex quo ulterius sequitur, impossibilem esse creaturam infinitam in potentia activa ; quia potentia activa proprietas est essentiae, proindeque ei commensuratur : Atqui impossibilis est creatura infinita in essentia : Ergo & inpotentia activa. Certum est secundo, de facto nullam esse ereaturam infinitam ; quia ex Sapientiae c. II. Deus omnia in mensura o numero ct pondere dia
Dices. Illud est infinitum quod res infinitas
superat : Atqui homo v. g. res infinitas superat , superat enim creaturas omnes ipso inferiores possibiles 1 ὶ Ergo est infinitus. Distinguo majorem. Illud est infiuitum quod infinitas res superat, si superet infinitas per, sectionibus aut aliqua persectione infinita,
concedo : secus, nego : At homo caetera entia inferiora non superat infinitis perfectionibus, aut una perfectione infinita. Sic baculum pedale superat infinita bacula minora & minora ; nec tamen est infinitum, quia ea non sape-- rat infinite.
Certuin est 3. possibile esse infinitum syncategorematicum ; numerus enim crescere potest
in infinitum syncatego lematice , magni cudo decrescere in infinitum sine fine, tempus dura- re in infinitum sine termino , ut docet Philosophus locis citatis. Quaeritur ergo tantum utrum possibile sit aliquod Ens creatum categorematice infinitum in aliquo genere , sive in magnitudine,
414쪽
38ς In Aristotelis Metaphsicam,
sive in multitudine , sive in qualitate seu in intensione Θ v. g. virlim possibuis sit linea infinita ; numerus infinitus ; calor infinitἡ intensus Cui quaestioni quatuor assertionibus
respondebinius. PRIMA CONCLus Io.
ImpusMIe es infinitum creatum. PRobatur. Infinitudo repugnat creaturae ut sic ue ergo impossibile est infinitum creatum. Probatur antecedens. Si infinitudo non repugnaret creaturae ut sic, perfectio communis Deo & creaturae posset communicari cre
turae secundum infinitudinem : Atqui persectio communis Deo & creaturae, non potest communicari creaturae secundum infinitudianem : ergo infinitudo repugnat creaturae ut sic. Probatur minor. Essentia, existentia, poremtia, scientia . sunt communes Deo α creaturae : Atqui non possitnt communicari creaturae secundum infinitudinem , ut omnes fatentur zergo perfectio communis Deo & creaturae, non potest communieati ereaturae secundinminfinitudinem.
Confirmatur. Ita se habet infinitudo ad Deum, quomodo se habet finitudo ad creaturam : Atqui finitudo ita competit creaturae,
ut implieet contradictionem , eam competere Deo et ergo a pari, infinitudo ita competie Deo, ut implicet contradictionem, eam com petere creaturae et Si enim perfectiones Deo α creaturae communes ut essentia, poten
tia , scientia j aeque per infinitudinem redin
415쪽
duntur incommunicabiles creaturae , ac per finitudinem redduntur incommunicabiles Deo; concludendum est infinitudinem aeque repugnare creaturae, ac finitudo repugn/t Deo.
Objicies primo. Deus habet potentiam infinitam : Ergo producere potest efDctum infinitum ; quia talis potest esse effectus, quali scausa. NeSo consequentiam. Alioqui possent sieratiocinari adversarii: Deus habet potentiam independentem: ergo potest producere effectum independentem. Itaque, ut ait sanctus Thomas I. parte quaest. s. art. s. ad 3. virtus facientis non solum consederotin exsubia flantia faeti, sed etiam ex modo faciendi. Infinitudo ergo potentiae divinae potius sumitur ex modo , quam ex substantia effectus; nimirum ex eo quod Deus agat independenter, agat ex nihilo ; non pollit assignari effectus tam persectus , quin Deus possit semper producere rerfectiorem & perfectiorem in infinitum lyncategorematich. Probationem distinguo. Talis potest esse effectus , qualis causa: si sit causa univoca , concedo : si aequivoca , nego : Alioqui Deus posset producere
alium Deum. Objicies seeundo. Deus non est minus potens agendo libere, quam si ageret necessa ris: Atqui si ageret necessario , produceret effectum infinitum, ageret enim secundum totum conatum suae potentiae, proindeque
produceret aliquid quo nihil majus posset produci, & proinde infinitum: Ergo Deus potest producere aliquid infinitum.
416쪽
Respondeo , non licere concludere affirmative ex hypothesi impossibili , Alioqui siepossem concludere , Deus non est minus potens quam equus rationalis, si daretur': Atqui si darer ur equus rationalis , posset producere alium equum rationalem ;ergo poteli &Deus.
Ratio a priori est , quia hypothesis imi ossi,
bilis aequivalet negationi, ex praemissa autem negativa non licet inserte conclusionem affirmativam. At argumentum adversariorum concludit affirmative ex hypothesi impossibili: Nam si Deus esset agens necessarium ad extra Deus non esset Deus , sed chimaera , proindεque nihil producere posse . Ut autem illius argumenti inanitas pateat. vide utrum bene concludat sequens argu mentum: Deus non est minsis potens agendo libere , quam si ageret necessario: Arquisi ageret necessario , produceret quadratum infinitum; ageret enim secundum totum conatum suae potentiae , proindεque produceret 'quadratum, quo nullum majus possibile esset: Ergo nunc potest producere quadratum infi
Objicies tertio. Datur infici itum potestate: Ergo potest dari infinitum actu. Probatur consequentia. Ex eo quod detur seeundus sol potestate , sequitur posse dari secundum solem acta rergo a pari, ex eo quod detur infinitum potestate, sequitur quod dari possit i
Respondeo aequi vocationem latere in Voce, potestate ; quae vox si cadat in , infinitum, verum efficit lentum; idem enim est tunc, ac si
417쪽
dleeretur ι datur infinitum syncategorematicum : si vero cadat in verbum, datur, salsum reddit sensum ; idem enim est ac si diceretur, dari potest infinitum. . . Instabis. Infinitum syncategore mali eum reduci potest adactum ; ergo dari potest infi
Distinguo antecedens. Potest reduci adactum inadaequatum , concedo: Adaequatum,
Urgebis. Omnis potentia potest reduei adactum adaequatum : Ergo nulla solutio. Distinguo antecedens. Potentia categorematica & consummabilis, concedo : Potentia syncategorematica & inconsummabilis,nego. Sic nunquam divisibilitas continui,& durabiialitas animae rationalis aut Angeli, reduci poterunt ad aditam adaequatum. Unde , quando loquimur de infinito ρotestate , non o drtet po
tentia existenssc accipere , sicut, si possibila sit hoc statuam esse , is erit statu ; sed ut dies , is
ut certamen olympicum, inquit Philosophus l. 3.Phy ficorum c. 6. Srcu NDA CONCLusIO.
Impossibilis est magnitudo infinita. PRob xur primo ex professo ab Aristotelel. 3. Phy ficorum c. 3. &l. II. Metaphy sicorum c. 9. &a sancto Thoma prima parte, quaest. 7. art. 3. tum n agnitudine mathematica , tum de quantitate in corpore physico existente. Probatur secundo ratione. Nulla magnitu-
418쪽
3so In Aristotelis Metaphsicam,
do potest esse sine figura: Atqui quod habet figuram , finitum est/ l Figura est enim , qua
termino vel terminis comprehenditur , inquit sanctus Thomas loco citator ergo nulla potes: esse magnitudo infinita. Probatur major. Ita se habet figura ad magnitudinem, scut se habet subsistentia ad substantiam completam : Atqui nulla substantia essentialiter completa potest esse sine subsistentia :Ergo nulla magnitudo potest esse sine fi
Probatur tertio multis hypothesibus , ex quibus tres seligimus. Prima. Sit iter infinitum transiens per hane urbem, in cujus singulis leucis , Deus singulos homines producat Illi homines erunt numero infiniti, cum in itinere infinito infinitae sint leucae. Deinde Deus illos homines destrum , & postea re producat , ita ut postea omneS manibus sese teneant. Hac facta hypothesi; vel illa chorea toum iter occupabit, . Vel non : Noti potest dici quod totum iter oc-ςupabir , quia antea inter singulos homines sngulae intercipiebantur leucae Pnec plures sunt homines , quam antea. Non potest etiam dici quod non occupabit totum iter, quia cumst infinita chorea , infinitum spatium occu-Pare debet. Ergo impossibilis est magnitudo
infinita. Secunda. Supponamus Deum producere filum infinite longum , postea idem filum re- Producere ingloinos: vel illud glomus oc- Cupabit omnia plane spatia , eorrespondebitque toti immensitati divinae, vel non: Neu -
419쪽
trum dici potest. Primo , non potest dici quod
correspondeat toti immensitati divinae ; nam antea occupabat tantum longitudinem infinitam : Ergo postea non potest occupare spatium secundum omnes dimensiones infinitum. Non potest etiam dici quod non correspondeat toti immensitati, quia cum glomus illud constet filo infinito , & aequalis sit secundam omnes suas dimensiones , ut pote rotundus , debet occupare spatium secundum' omnes dimensiones infinitum. Tertia. Supponamus Deum producere baculum infinitum constantem alternis pedibus albis & nigris , postea anni hilare omnes pedes nigros , & unire albo S : Vel baculus constans pedibas albis erit infinitus, vel finitus. Non finitus , quia constabit pedibus infinitis : non etiam infinitus , quia erit tantum dimidium prioris baculi : dimidium autem minus est toto ue cum omne totumst majus sua
Respondent adversarii majus & minus non reperiri in rebus infinitis.
Optime. Atqui subsumo i majus & minus
reperiuntur in qualibet magnitudine possibili, cum quaelibet magnitudo divisibilis sit in partes se ipsa minores V ergo nulla possibilis est magnitudo infinita. Objicies I. Geometrae supponunt dari lineas infinitas: sic enim saepius loquuntur, si talis linea infinita, protrahatur in infini- .rum , &c. Ergo possibilis est magnitudo infi
420쪽
391 D Aristotelis Metaphuseam,
aIl. 3. ad primum v Dicendum quod geometer non indiget semere aliquam lineam esse in iram actu , sed indiget acethere aliquam lineam itam aetu , a qua post βubtrahi quantum necesse es ; is ha e nominat lineam infinitam.
similia habet Philosophus lib. 3. Phy ficorum
cap T . . Objicies secundo. Deus potest producere corpus correspondens toti suae immensitati :Atqui tale gorpus foret infinitum : Ergo Deus potost producere corpus infinitum. Probaturm jor Ni illa est pars virtualis immensitatis dii inae, iti qua Deus non possit producere ali-qqam partem alicujus corporis i Ergo Deiis potest producere corpus aliquod correspondens toti suae immensitati. Nego maiorem. Ad probationem distinguo antecedens. Nulla est pars virtualis immensi- ratis divinae, in qua Deus non possit producere liquam partem alicujus eorporis ; id est aliquam partem alicujus corporis in qualibet parte virtuali immensitatis suae producere potest , in qualibet parte distributive sumpta, concedo : collective sumpta, nego.
Impossibilis es Numerus in nitus,
PMbatur primo , tum ab Aristotele locis eitatis ; Quia, Inquit , de ratione numeri est ut sit numerabilis , hoc autem repugnat infinito ut pote impertransibili. Tum a S. T homa