장음표시 사용
421쪽
Probatur secundo ratione. Illud non est infinitum , quo majus aliquid dari potest sin finito enim nihil potest esse majus ; Alioquin infinitum posset superari ; sicque infinitum foret finitum ; quidquid enim superatur , finitur eo ipso quo superatur: Atqui quolibet numero assignabili potest dari major , na 1 darentur infinitae numero sex pedae, V. g. plures essent pedes , quam sex pedae ; & plures palmi, quam pedes t Si darentur homines infiniti numero , plures essent digiti quam homines,& plures capilli quam digiti: Ergo impossibilis est magnitudo infinita. Probatur tertio hac hypothesi. Producat Deus infinito homines s , & unicuique det nummum , & homines projiciant singuli suos
nummos in cumulum: Vel ex illo cumulo singuli poterunt desumere centum nummos , Vel non poterunt. Non poterunt, quia non erunt plures nummi quam antea : Poterunt tamen,
quia cuiri numerus nummorum foret infinitus , exhauriri non posset. Objicies primo. Potentia Dei non est minor quam ejus intellectus : Atqui intellectus divinus cognoscit numerum actu infinitum ; cum cognoscat omnes creaturas possibiles : Ergo potentia Dei producere potest numerum infi
Distinguo majorem. Potentia Dei non est minor in genere prodacibilium quam ejus intellectus in genere intelligibilium , concedo : non est minor extensive , hoc est non se extendit ad pauciora objecta , nego : alioqui potentia divina posset producere entia ra-
422쪽
tionis,peccata, divisiones omnes continui potasbiles , &c. Instabis Ex concessis intellectus divinus non .est major in genere intelligibilium, quam potentia divina in genere producibilium : Atqui intellectus clivinus potest hie& nunc intelligere omnia intelligibilia , ita ut nihil restet intelligendum : Ergo a pari potentia divina potest producere hic & nune omnia possibilia, ita ut nihil restet producen
Nego p ritatem ; Deus enim hic & nunc cognoscit omnes diuisiones eontinui possibiles ue nec tamen potest hic & nunc omnes procurare ; cognoscit omnes dies possibiles
per totam aeternitatem , nec tam n omnes
potest nunc producere. Ratio disparitatis est , quod modus cognitionis syntheticus sit& compositorius , modus vero productionis analyticus & resolutorius ; & ratio a priori est quod res cogo osciantur secundum modum
Cognoscentis , producantur autem secundum suuna modum proprium : Hinc Deus cognoscit res corporeas , spiritali modo res luccetas vas , instantaneo modo ι nec tamen sic eas
objicies secundo. Deus potest hic & nune producere in rebus permanentibus quidquid potest producere successive . Atqui successi νε potest producere infinitos Angelos v. g. Ergo potest simul. Distinguo minorem. Deus potest successive
producere infinitos Angelos syncategorema .rice, concedo : categorematice , nego. Di-
423쪽
stinguo eonsequens S Ergo nune Deus potest producere Angelos infinitos , syncaleg rematicὸ , concedo : categorematicὸ , nego. Non enim potest tantus assignari numeru SAngelorum , quin Deus majorem semper producere possit, quod arguit inexhaustam illius pote itatem. Instabis. Inter omnes Angelos possibiles, nullas est quem Deus hic & nunc non possit producere : Ergo potest hic & nunc produce
Distinguo consequens : Ergo Deus potes hic & nune producere omnes Angelos pota sibiles , distributive , concedo : collecti τε, nego. Nam a sensu distributivo ad collecti-Vum non valet consequentia , ut docent Dialectici. v. g. ex eo quod nullus sit nummus Parisiis quem hodie aliquis ba ulus non possit serre , non sequitur eum ferre post
Urgebis. Licet a sensu gistributivo ad collactivum non valeat consequentiam respectu potentiae finitae , valet respectu infinitae: At qui potentia Dei infinita est: Ergo ex eo quod pol sic omnes Angelos distributive producere, optime sequit ut quoK eosdem collective producere possit. Distinguo majorem . A sensu distributivo ad collectivum valet consequentia respectu potentiae infinitae , ubi collectio secundum se possibilis est, concedo: secus , nego. Sic nulla est pars distributivξ in continuo, quam hodie Deus dividere non possit, non tamen Potest omnes collectivὶ dividere.
424쪽
Objicies tertio. In una hora infinita sunt instantia. Atqui singulis Deus potest prodα-Cere unam creaturam v. g. unum Angelum:
Ergo una hora potest producere infinitum
Distinguo majorem. In una hora sunt instantia infinita , potestate & syncategorematice, concedo e actu & categorematice , nego. Distinguo minorem. Singulis instantibus distributi vὸ sumptis potest Deus producere unam ereaturam , concedo : singulis instantibus collective sumptis nego. Unde tantum sequitur quod Deus spatio unius horae possit
producere creaturas numero infinitas syncategorematice. Objietes quarth. Deus cognoscit nunc cogitationes Angelorum per totam aeternitatem volubiles. Atqui illae sunt infinitae numero aetii , saltem objective ; quia nunc acta objecti v ε existunt in mente divina, in qua existentia obje ctiva eadem reperitur dissicultas , quae reperitur in existentia reali, nimirum quod detur infinitum infinito majus;
futurae enim cogitationes omnium Angelo rum plures sunt, quam cogitationes unici Angeli r Ergo possibilis est numerus infinitus. Nego minorem. Cujus probationem distinguo. Cogitationes Angelorum volubiles per totam aeternitatem sunt in mente divina acta, actualitate cognitionis, hoc est Deus eas actu cognoscit, concedo: actualitate objecti, hoc est Deus cognoscit earum determinatum numerum , eumque potest assignare, nego. Nam Deus cognoscit res. ut sunt, co-
425쪽
oitationes autem Angelorum sunt tantum in linitae potentia inconsummabili et proindeque D us eas tantum videt ut infinitas potentia inconsummabili. Objicies quintb.Tot nunc produci possitnt a Deo entia , quot nunc sunt negationes entium : Atqui nunc sunt infinitae numero negationes entium: Ergo nunc produci pos-Lunt infinita numero entia. Ridiculum est, numerum entium repetere ex numero negationum ; cum enim negati Ones specificentur ab entibus, quorum sunt negationes, ab illis quoque suam unitatem &multitudinem desumunt ; cum eadem sine principia unitatis & multitudinis, quae specificationis. Unde distinguo minorem. Nunc
sunt negationes numero infinitae potentia, concedo : actu , nego. Ex quo sequitur tantum Deum posse producere nunc entia numero infinita potestate & syncategorematice. Objicies sexto. Potest Deus sacere hoc instanti , quidquid potest facere hoc instanti; haec enim propositio identica est ; proindε-que non potest esse salsa. in Faciat ergo Deus hoc instanti quidquid potest facere hoc instanti ri vel illud erit finitum , vel infinitum: Non finitum , alioqui potentia Dei limitaretur ad aliquid finitum : Ergo infinitum. Distinguo majorem, Potest Deus facere hoc instanti quidquid potest facere hoc instanti , eo modo quo potest , concedo : alio modo, nego: potest ergo Deus producere hoc instanti plura & plura , perfectiora M perfectiora in infinitum syncategorematicd. Faciar
426쪽
39 8 In Aristotelis Metaphsicam;
ergo nunc quidquid potest eo modo quo potest. Respondeo illud fore finitum ; & in ea multitudine & perfectione , quam Deus sibi
Voluerit praescribere , Deus enim est agens
liberum, quod potest sibi praescribere essetius
producendos ad libitum plures & persectiores in infinitum syncategorematice. Hujus solutionis veritas patet ex instantii S. v. b. Deus potest peragere hoc instanti omnes dIVisiones continui, quas potest peragere hoc instanti: peragat; peto ab adversariis utrum futurae sint necessatio infinitae. Item Deus potest hoe instanti tantum producere quadrangulum, quantum potest hoc ι instanti: producat ergo ; quaero ab adversariis utrum tale quadrangulum futurum sit infinitum.
Instabis. Quidquid est factibile a Deo hoe
instanti potest a Deo fieri hoc instanti: Atqui omnia entia saltem permanentia, sunt a Deo factibilia hoc instanti: Ergo possunt omnia fieri hoc instanti, proindeque possunt
produci infinita numero entia. Distincta majore eodem modo , quo distinximus superiorem majorem, Distinguo minois rem. Omnia entia permanentia sunt a Deo factibilia hoc instanti distributive, concedo reol lective nego. Sic omnes divisiones continui a Deo factibiles sunt distributivὸ , non tamen collective 3 alioqui leontinuum redigi posset ad indivisibilia.
427쪽
Impossibilis est qualitvi infinite intensa. PRobatur primo ab Aristotele l. r. de caelo
cap. 8. ubi absurdum existimat Philosophus dari gravitatem & levitatem infinitam , quia motus ab illis proveniens fieret in instanti. Probatur secundo de qualitatibus alterat Vis ι V. g. de calore, frigore, &c. Infinitum in intentione alterativa fere coincidit eum infinito in multitudine ; sintensio enim incommuni opinione fit ex pluribus partialibus gra
dibus : s Atqui impossibile est infinitum in
multitudine infinita ex superiori concistsione: Ergo & in qualitate alterativa. Probatur xertio de caeteris qualitatibus. Si possibilis esset intensio infinita, possibile esset lumen gloriae infinitum , possibilis visio beatifica infinita : Consequens dici non potest salva incomprehensibilitate Dei : Ergo nec
Objicies. Deus non est minus potens,quam foret calor infinitus , si daretur : Atqui si daretur calor infinitus, posset producere aliam calorem infinitum: Ergo potest & Deus. Nego consequentiam 3 Nam argumentum concludit affirmative ex hypothecimpossibi- Ii; quod vitiosum est, ut superius docuimus.
428쪽
oo In Aristotelis Metaphsicam, PUNCTUM QUA RT V M.
De Immutabilitate Dei. IMmutabilitas est attributum, cujus beneficio res nihil deperdere potest aut acquirereentitatis & perfectionis.
Deus est immutabilis. PRobatur primo ex Scripturis passim. Malac hiae cap. 3. Ego Domium U' non mutor. Iacobi cap. I. Apud quem non es transmutatio, nee mic Rudinis obumbratio, Probatur secundo aut horitate. Aristotelis; qui l. et L. Me phy sicorum cap. . primum movens vocat immobile, impalubile, lualterabile. Eadem fere docet Plato in medio Phaedonis. Probatur tertio rattine. Si Deus ponet mutari , vel mutaretur acquirendo, rei deperdendo. Non acquirendo, alioqui prius Deus non fuisset perfectissimas. Non etiam deperdendo, alioqui posset evadere imperfectius, sicque jam foret imperfectus Imperfectio enim est posse evadere imperfectum : Ergo Deus non potest
objicies r. Ille mutari potest quem potest
poenitere: Atqui Geneseos cap. 6. ante genera Iem cataclysmum Deum poenituit fecisse hominem : Ergo Deus mutari potest.
Distinguo majorem. Ille mutari potest quςm potest poenitere affective , concedo effective
429쪽
effective tantum , nego : At tunc Deum tantum poenituit effecti v ἡ, id est eosdem effectus
procuravit, totum fere genus humanum aquis submergendo , ac si de facto eum poenituitaset: Nihilominus non habuit in se amarum quemdam dolorem , in quo tamen essentialiter consistit poenitentia. Optime sanctus Augustinus l. 1. Confessionum c. . Deum sic alia loquitur. Amas , nec asuas ; zelas, securus es ; poenitet te ct non doles ; iraperis , ct iranquisim es , opera mutas , nec mutas consilium. Objicies secundo. Deus aliquando mutavit consilium , Nam olim dixit Ezechiae Regi per Isaiam : Dispone domui tua, quia morieris tu , ct non vives. Postea per eundem Prophetam eidem dixit , Ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos. Isaiae c. 38. Ergo Deus mutabilis est.
Nego antecedens. Quia prima propositio erat hypothetica , hoc est ex hypothesi quod
Rex ille Deum non orasset , Propositio autem hypothetica non retractatur par absolutam oppositam. Objicies tertio. Deus de non creatore factus eit preator : Ergo mutatus est. Distinguo consequens ; Deus mutatus est cotinotative & denominative tantum , proin-d Eque valde improprie, concedo : Entitati v EM proprie, nego.
430쪽
4o1 In Aristotelis Metaphsicam,
De Immensitate Dei. IMmensitas est attributum, cujus beneficiores habet ut sit substantialiter ubique. PRIMA CONCLusIO. Deus es omnibus rebus. PRobatur primo ex scripturis , Ieremiae e.
13. Nunquid non coelμm ct terram ego ιmpleo I dicit Dominus . Coelum sedes mea , terra autem scabellum pedum meorum. Baruch. c. s.
Magnus es ct non habet finem ; exerisus is im
Probatur secundo ratione. omnis causa est substantialiter in effectu a se essentiali torpendente , dependentia enim essentialis , immediata est ,γt patet ex dependentia totius phy sici a partibus , & operationum Vitalium ab anima: Atqui res omnes essentialiter pendent a Deo, ut docuimus agendo ds causa prima : Ergo Deus est substantialiter in omnibus rebus. Hac demonstratione utun PPsaltes Regius Psalmo 138. his verbis : Rubibo a spiritu tuo ' o quo a facie tua fugiam' Si ascendero in eoelum , tu illic es : si descendero in infernum , ades : si sumpsero pεnnm meas
diluculo , habitavero in extremis maris Etenim illuc manus tua deducet me, is, tenebit me dextera tua :. Et Apostolus Actuum c. II.